ბიბლია

 

Exodus 26:20

Სწავლა

       

20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9506

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9506. ‘Et facies propitiatorium auro puro’: quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris, constat ex significatione ‘propitiatorii’ quod sit mundatio a malis seu remissio peccatorum, consequenter auditio et receptio omnium quae cultus, de qua sequitur, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum 1 amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914. Quod ‘propitiatorium’ sit mundatio a malis et remissio peccatorum, constat a locis in Verbo ubi propitiatio seu expiatio dicitur; quod etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, est quia illi qui propitiati seu expiati sunt, hoc est, mundati a malis, solum audiuntur, et cultus eorum recipitur a Domino, non autem qui in malis sunt, hoc est, qui non expiati seu propitiati; ideo quoque Aharoni non licuit accedere ad propitiatorium priusquam se et populum mundaverit et expiaverit.

[2]. Quod inde ‘propitiatorium’ sit auditio et receptio omnium quae cultus, etiam constat ex eo quod Jehovah cum Mosche locutus sit super propitiatorio inter cherubos; quod sit 2 cultus ex bono amoris qui recipitur, est quia nemo in caelum admittitur, ita non ad Dominum, quam qui in bono est, nempe in bono amoris in Dominum, ac in bono charitatis erga proximum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9227, 9230, 9274, proinde non auditur ac cultus ejus recipitur; ideo etiam super propitiatorio erant cherubi, nam per 'cherubos' significatur custodia et providentia ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris, 3 ita ne aliqui in caelum intrent nisi qui in bono sunt, 4 tum quoque, ne illi qui in caelo sunt adeantur et laedantur ab illis qui in inferno. Ex his constare potest quid 5 significavit quod propitiatorium esset super arca, et quod super propitiatorio cherubi, et quod propitiatorium, ut et cherubi, essent ex puro auro; aurum enim significat bonum amoris, et arca caelum ubi Dominus.

[3]. Quod ‘propitiatorium’ significet mundationem a malis, 6 ita remissionem peccatorum, constat ex locis in Verbo ubi ‘propitiatio’ seu ‘expiatio’ dicitur, ut apud Davidem,

Jehovah, expia peccata nostra propter nomen Tuum, Ps. 79:9:

apud eundem,

Ipse misericors expiavit iniquitatem, Ps. 78:38:

apud eundem,

Expiabis me hyssopo, et mundus fiam, lavabis me, et prae nive dealbabor, Ps. 51:9 [KJV Ps. 51:7]:

apud Esaiam,

Veniet super te malum, quod non scies deprecari cadet super te calamitas quam non poteris expiare, 47:11:

et apud Moschen,

Cantate, gentes, populus Ejus, qui sanguinem servorum Suorum ulciscetur, et expiabit terram Suam, populum Suum, Deut. 32:43 7 ;

[4]. expiationes fiebant per sacrificia, quae cum factae sunt, 8 legitur quod expiabit eum sacerdos a peccato, et condonabitur, Lev. 4:26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 16, 18, 6:7], 9:7, 15:15, 30; 9 fiebat etiam per 'argentum, ' Exod. 30:16; 10 Ps. 49:8 [KJV Ps. 49:7]; inde dies expiationum ante festum tabernaculorum, Lev. 23:27-32. At sciendum quod expiationes illae non essent reales mundationes a malis aut 11 remissiones peccatorum, sed quod repraesentarent illas, nam omne rituale apud gentem Israeliticam et Judaicam erat modo repraesentativum Domini, Ipsius regni et Ecclesiae, et talium quae 12 caeli et Ecclesiae sunt; 13 quomodo repraesentationes sisterent talia coram angelis in caelo, videatur n. 9229.

[5]. Quia mundatio a malis et remissio a peccatis per propitiatorium significabatur, ideo etiam significabatur auditio et receptio omnium quae cultus, nam qui mundatus est a malis, is auditur, et ejus cultus recipitur; hoc repraesentatum est per quod Jehovah super propitiatorio locutus sit cum Mosche, et 14 Praeceperit quid facturi filii Israelis, ut constat avers. 22hujus capitis, ubi dicitur, Et conveniam 15 tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod Praecipiam tibi ad filios Israelis: pariter alibi, Moscheh cum loqueretur cum Jehovah, audivit vocem loquentem desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos, Num 7:89.

[6]. Quod tunc audiretur homo, et 16 cultus ejus reciperetur, cum mundatus esset a malis, repraesentatum est per quod Aharon non intraret in sanctum intra velum ante propitiatorium nisi prius expiaverit se et populum, quod factum est per lavationem, per sacrificia, per suffimentum, perque sanguinem: et dicitur quod ita expiabit sanctum ab immunditiis filiorum Israelis, et a praevaricationibus eorum quoad omnia peccata eorum, Lev. 16:2-16, et quod Jehovah ibi appariturus in nube, ibid. vers. 2; ‘in nube’ est in Divino Vero accommodato receptioni et captui hominum, quale est Verbum in sensu litterae, n. 4060, 17 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, 8781.

სქოლიოები:

1. The Manuscript inserts quod.

2. audito et receptio talium cultus qui

3. proinde ne

4. et

5. significaverit

6. seu

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. dicitur

9. et

10. The Manuscript inserts et.

11. reales remissiones altered to remissio

12. amoris et fidei in Ipsum

13. quae sistebantur sicut ita forent in coelo, quando in cultu erant

14. dixerit

15. te, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. reciperetur ejus cultus

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 1044

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

1044. ‘Et erit in signum foederis inter Me et inter terram quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, et quo ‘terra’ hic sit proprium hominis, constat ab illis quae prius dicta sunt et quod ‘terra’ significet proprium hominis, constat ex sensu interno ipsaque serie rerum; prius enim dictum ‘hoc signum foederis inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum quibus significatum quicquid regeneratum est; hic autem aliter, ‘erit in signum foederis inter Me et inter terram’, inde, ut et ex repetitione ‘signi foederis’, patet quod hic significetur aliud, et quidem quod ‘terra’ id quod non regeneratum est et quod non regenerari potest,

[2] quod est proprium voluntarium hominis. Homo enim regeneratus quoad partem intellectualem est Domini, sed quoad partem voluntariam suam est sui, quae binae partes in homine spirituali sunt oppositae; sed pars voluntaria hominis tametsi opposita est, usque tamen non potest non adesse; omne enim obscurum in parte ejus intellectuali, seu omnis densitas ejus nubis, est inde, continue inde influit, et quantum influit tantum densatur nubes in parte intellectuali, at quantam removetur tantum attenuatur nubes; inde est quod per ‘terram’ hic significetur proprium hominis; quod per terram significetur corporeum hominis praeter multa alia, prius ostensum est:

[3] se habet hoc sicut bini qui prius amicitiae foedere conjuncti sunt, ut fuit voluntas et intellectus apud hominem Antiquissimae Ecclesiae; cum amicitia rupta, et inimicitia orta, ut factum cum homo corrupit prorsus voluntarium suum, cum iterum foedus initur, tunc sistitur pars inimica coram sicut cum ea foedus, sed non est foedus cura ea quia prorsus opposita et contraria, sed cum illo quod inde influit, ut dictum, hoc est, cum proprio intellectuali; signum seu indicium foederis hoc est, ut quantum praesentiae Domini in proprio intellectuali tantum removebitur proprium voluntarium; se habent haec prorsus sicut caelum et infernum; hominis regenerati pars intellectualis, ex charitate in qua Dominus est praesens, est caelum, ejus pars voluntaria est infernum; quantum Dominus est praesens in caelo, tantum removetur infernum; ex se enim homo est in inferno, ex Domino est in caelo, et continue homo elevatur ab inferno in caelum, et quantum elevatur tantum removetur ejus infernum: signum ergo seu indicium quod Dominus sit praesens, est quod voluntarium hominis removeatur, quod ut removeri possit, fit per tentationes, et per plura alia media regenerationis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.