ბიბლია

 

Exodus 25:36

Სწავლა

       

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9545

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9545. ‘Et dabis super mensam panem facierum’: quod significet ibi Dominum quoad bonum caeleste, constat ex significatione ‘mensae’ quod sit receptaculum caelestium, ex significatione ‘panis’ quod in supremo sensu sit Dominus, ac in sensu 1 respectivo, bonum amoris quod ab Ipso, ita 2 Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, et quod per ‘panem’ 3 significetur in genere omnis cibus caelestis seu cibus qui nutrit vitam spiritualem hominis, n. 3478, 6118, 8410, 9323; et ex significatione ‘facierum’ cum de Domino, quod sit omne id quod ex Divino Amore, prout innocentia, pax, gaudium, ita ipsum caelum apud hominem et angelum, n. 222, 223, 5585, 9306.

სქოლიოები:

1. interno

2. The Manuscript inserts est.

3. in Verbo intelligatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.