ბიბლია

 

Exodus 25:24

Სწავლა

       

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9490

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9490. ‘Et obduces illam auro puro’: quod significet omnia illa fundanda super bono, constat ex significatione ‘obducere’ cum de caelo, quod significatur per ‘arcam’, quod sit fundare, de qua sequitur; et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917. Quod ‘obducere’ sit fundare, est quia bonum procedens a Domino ut Sole (calor enim a Sole illo est bonum amoris) circumdat non modo caelum in communi, sed etiam societates caelestes quae in caelo, in particulari, ut et unumquemvis angelum in singulari, et sic tutatur ab irruptione mali ab inferno; quod in caelo circumdat, hoc fundat, nam innititur illi sicut domus suo fundamento, et sicut extrema corporis aeri et aetheri circumprementi; est enim terminans, includens, et continens, proinde fulciens et sustinens; ex his patet quod per ‘obducere’ significetur fundare, ac per ‘obducere auro’ fundare super bono.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

ბიბლია

 

Exodus 37:1

Სწავლა

       

1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.