ბიბლია

 

Exodus 25:16

Სწავლა

       

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Vera Christiana Religio # 323

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 853  
  

323. In SENSU COELESTI, per false testari intelligitur blasphemare Dominum et Verbum, et sic ipsam Veritatem profligare ab Ecclesia, nam Dominus est ipsa Veritas, pariter Verbum. Vicissim per Testari in hoc Sensu intelligitur Veritatem loqui, et per Testimonium ipsa veritas; inde quoque est quod Decalogus dicatur Testimonium, Exodus 25:16, 21-22; 1 31:7, 18; 2 32:15-16; 40:20; Leviticus 16:13; Numeri 17:19, 22, 25. 3 Et quia Dominus est ipsa Veritas, dicit de Se quod Ipse testetur; quod Dominus sit ipsa Veritas, Johannes 14:6; Apocalypsis 3:7, 14; 4 et quod Ipse testetur, et sit sui testis, Johannes 3:11; 8:13-19; 15:26; 18:37-38.

სქოლიოები:

1. Prima editio: 24.
2. Prima editio: 30.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 17:4, 7, 10 apud Biblia Anglica.

4. Prima editio: Apocalypsis 3:.

  
/ 853