ბიბლია

 

Exodus 25:13

Სწავლა

       

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9577

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9577. ‘Quam tu videre factus es in monte’: quod significet quae oculis spiritus visa sunt in caelo, constat ex significatione ‘videre’ cum de repraesentativis in caelo, quod sit videre oculis spiritus, de qua sequitur, et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit caelum, de qua n. 8805, 9420. Quod videre, cum de repraesentativis quae in caelo apparent, sit videre oculis spiritus, sciendum quod spiritus angelici, qui in ultimo seu primo caelo sunt, continue videant formas rerum similes talibus quae sunt in mundo, sicut paradisos, arbores ibi cum fructibus, flores et plantas, tum domos, palatia, ut et animalia plurium generum, praeter innumera alia quae in mundo non visa; omnia illa sunt repraesentativa rerum caelestium quae in superioribus caelis; haec ibi sistuntur in forma ita coram oculis spirituum infra, ut spiritus angelicus inde scire et percipere possit singula quae in caelis superioribus existunt, nam omnia quoad singularissima repraesentant et significant inde constare potest quid intelligitur per repraesentativum caeli et caelestium, quae per arcam, cherubos, habitaculum, mensas ibi, et candelabrum, significantur.

[2] Talia non possunt videri oculis hominis dum in mundo est, nam illi formati sunt ad capienda terrestria et corporea, ita materialia; sunt ideo tam crassi ut ne quidem possint capere visu interiora naturae, ut satis constare potest ex vitris opticis, per quae armandi sunt, ut solum illa quae proxime interioris naturae sunt videant; verbo, sunt maxime hebetes, et quia tales, nequaquam per illos videri possunt repraesentativa quae apparent spiritibus in altera vita; sed si apparitura sint, auferendum erit oculis lumen mundi, quo ablato videntur illa quae in luce caeli; est enim lux caeli et est lux mundi, lux caeli est pro spiritu hominis, et lux mundi pro corpore ejus; et res ita se habet: illa quae in luce caeli sunt, in caligine sunt quando homo ex luce mundi videt, et vice versa, illa quae in luce mundi sunt, in caligine sunt quando homo ex luce caeli videt; inde est [quod] cum lux mundi visui oculi corporei aufertur, tunc aperiantur oculi spiritus ejus, et videantur quae in luce caeli, ita formae repraesentativae, ut supra dictum est.

[3] Ex his sciri potest unde est quod homo hodie in caligine de caelestibus sit, et quidam in tanta ut ne quidem credant dari vitam post mortem, ita non se victurum in aeternum; est enim homo hodie tantum immersus corpori, ita corporeis, terrestribus, et mundanis, et inde in tam crassa luce mundi, ut caelestia ei prorsus caligo sint, et ideo visus ejus spiritus non illustrari possit. Ex his nunc patet quod sit videre oculis spiritus, quibus Moscheh vidit formam tentorii in monte Sinai.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 8805

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

8805. ‘Et descendit Moscheh de monte ad populum’: quod significet applicationem et praeparationem per verum a Divino ad recipiendum vera in bono, constat ex significatione ‘descendere’ cum dicitur de ‘Mosche’, per quem repraesentatur verum a Divino, quod sit applicatio et quoque praeparatio per illud; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum a Divino, de qua n. 8760, 8787, et quoque quod sit medians, n. 8787, ita quoque praeparans et applicans; ex significatione ‘montis’ quod sit Divinum in caelo, ita caelum; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in vero per quod bonum, et in bono ex quo verum, hic in bono in quo recipienda vera. Interest 1 scire quid in specie significatur per ‘montem Sinai’, tum quid 2 repraesentatur per ‘populum Israelem’, ut et quid per ‘Moschen’ 3 in hoc capite et in sequentibus Libri Exodi.

[2] Per 4 montem Sinai' in specie significatur caelum, e quo a Domino vera influunt; inde per quod ‘Jehovah descendit super montem illum’ significatur praesentia Ipsius in caelo; et quia caelum, in quo Jehovah, hoc est, Dominus, per ‘montem Sinai’ significatur, etiam per illum significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero ibi, nam inde caelum est caelum.

[3] Per 4 ‘populum’ autem 4 Israelem' juxta hunc montem repraesentatur Ecclesia spiritualis quoad bonum in quo vera fidei implantanda sunt, nam prius ostensum est quod illis qui ab Ecclesia spirituali bini status sint, prior cum per vera ducuntur ad bonum, posterior cum in bono sunt et ex illo in veris; hic cum in bono cui vera implantanda sunt, qui status est status medius inter priorem et posteriorem; vera quae implantantur bono continentur in illis quae e monte Sinai a Domino promulgata sunt, et per Moschen communicata populo.

[4] Per 4 Moschen' repraesentatur in hoc capite et in sequentibus verum a Divino infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, ac inde medians inter Divinum in caelo ac inter bonum cui implantanda vera, quod est Ecclesiae spiritualis, ita medians inter Dominum et populum. Haec scire interest propter intellectum sequentium in libro Exodi. Ex his 5 etiam constare potest quod per ‘descendit 6 Moscheh de monte ad populum’ significetur applicatio et praeparatio per verum a Divino ad recipiendum vera in bono.

სქოლიოები:

1. ut sciatur

2. quoque

3. hic repraesentatur, nam quae ab hoc capite ad finem libri Exodi continentur sunt illa quae a Jehovah e monte promulgata sunt, et per Moschen communicata populo

4. Printed in capital letters in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. nunc

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.