ბიბლია

 

Exodus 25:12

Სწავლა

       

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9507

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9507. ‘Duo cubiti et dimidius longitudo ejus’: quod significet omne quoad bonum, constat ex illis quae supra n. 9487 ostensa sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9487

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9487. ‘Duo cubiti et dimidius longitudo ejus’: quod significet omne quoad bonum, constat ex significatione ‘duorum et dimidii’ quod sit multum et plenum, 1 et cum de Divino, quod sit omne; quod duo et dimidium 2 sit multum et plenum, est quia is numerus simile significat cum quinque, cum decem, cum centum, et cum mille, duplum enim duorum et dimidii sunt quinque, et duplum quinque sunt decem, et decies decem sunt centum; numeri enim duplicati et multiplicati simile cum simplicibus a quibus sunt significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod numerus quinque sint multum et plenum, videatur n. 5708, 5956, 9102, quod similiter decem, n. 3107, 4638, quod etiam centum, n. 2636, 4400, et mille, n. 2575, 8715; inde est quod illi numeri cum de Divino, sint omne; et ex significatione ‘longitudinis’ quod sit bonum, de qua n. 1613, 8898;

[2] quod ‘longitudo’ in Verbo significet bonum, et ‘latitudo’ verum, 3 videri potest paradoxon, sed usque ita est; hoc ducit causam ex eo quod omnia et singula in Verbo significent talia quae caeli et quae Ecclesiae sunt, ita quae se ad bonum amoris et ad verum fidei 4 referunt; de his non aliquid spatii, quale involvit longitudo et latitudo, praedicari potest, sed pro spatio status esse, qui est status boni, et inde status existere qui est status veri; in caelo etiam spatia sunt apparentiae ex statibus illis, n. 4882, 9440; 5 ex quibus constare potest quod res per mensuras et dimensiones significentur apud Ezechielem, 40:0-48:0 6 , ubi agitur de novo templo et de nova terra; 7 consequenter hic ubi agitur de arca, de habitaculo, et de atrio, de mensis ibi, et de 8 altaribus; similiter de templo 9 Hierosolymae; et 10 per quod sancta Hierosolyma descendens 11 e caelo esset quadrangularis, ejus longitudo tanta quanta latitudo, Apoc. 21:16, et 12 Sach. 2:5, 6 [KJV 1, 2]; per Hierosolymam enim significatur Nova Ecclesia, et per mensurationem ejus quoad longitudinem qualitas boni, et quoad latitudinem qualitas veri.

[3] Quod per ‘latitudinem’ significetur verum, patet manifeste apud Davidem,

13 In angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. 108:5 14 :

apud eundem,

Stare fecisti in latitudine pedes meas, Ps. 31:9 [KJV Ps. 31:8]:

apud Esaiam,

Erunt extensiones alarum Aschuris plenitudo latitudinis terrae, 8:8:

15 apud Habakuk,

Ego suscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, 1:6 16 ;

‘ambulare in latitudines terrae’ cum de Chaldaeis, est destruere vera fidei.

სქოლიოები:

1. at

2. sint

3. apparere potest sicut

4. The Manuscript places this before ad bonum.

5. inde constare potest, quid per dimensiones significatur

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. et quid per dimensiones

8. altari

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. The Manuscript inserts quid.

11. de

12. The Manuscript inserts quod angelus, in cujus manu funiculus ad metiendam Hierosolymam, quanta longitudo ejus et quanta latitudo ejus, .

13. Ex

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts et.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.