ბიბლია

 

Exodus 25:10

Სწავლა

       

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9491

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9491. ‘Ab intra et ab extra obduces illam’: quod significet ubivis, constat a significatione ‘ab intra et ab extra’ quod sit ubivis, nempe circumcirca, nam dicitur ‘obduces illam’; intus enim erat lignum schittim, quod obducebatur auro, et per ‘lignum schittim’ significatur ipsum bonum procedens a Divino Humano Domini, n. 9472, 9486; 1 ab extra autem et ab intra erat aurum, per quod etiam significatur bonum, sed tale quod coram sensu apparet; ita respective externum. Per ubivis circum circa ab intra et ab extra, cum de caelo, quod per arcam significatur, intelligitur caelum in communi, et 2 omnis societas caelestis in particulari; caelum in communi est ab extra, et societates 3 caelestes sunt ab intra, quia 4 sunt intra caelum.

სქოლიოები:

1. extus autem circumcirca, tam ab intra quam extra

2. quoque societates coelestes

3. in particulari

4. The Manuscript inserts hae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9472

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9472. ‘Et ligna schittim’: quod significent bona meriti quae a Domino, ita solius Domini, constat ex significatione ‘lignorum’ quod sint bonum meriti, de qua n. 1110, 2784, 2812, 4943, 8740; bonum meriti est bonum procedens a Divino Humano Domini, quod est bonum Christianum, seu bonum spirituale apud hominem; hoc bonum est per quod homo salvatur; nam bonum quod aliunde procedit non est bonum, 1 nam non est Divinum in eo, ita 2 nec caelum in eo, proinde non est salus in eo. Lignum schittim erat lignum cedri praestantissimae et per ‘cedrum’ significatur spirituale Ecclesiae; quod lignum schittim fuerit species cedri, constat apud Esaiam,

Dabo in deserto cedrum schittae, et 3 myrtum, et lignum olei 41:19;

ubi ‘cedrus schittae’ pro bono spirituali, ‘lignum olei’ pro bono caelesti. Quia bonum meriti, quod solius Domini, est unicum bonum quod regnat in caelo et quod facit caelum, ideo id lignum erat unicum lignum quod adhibebatur ad constructionem 4 tabernaculi', per quod repraesentabatur caelum; prout ad ipsam arcam, in qua testimonium, ad vectes ejus, ad mensam super qua panes facierum, et ad hujus vectes, ad asseres pro habitaculo, ad vectes et ad columnas tegumenti, tum ad altare et ejus vectes; ut constat ex hujus capitis vers. 10, 13, 23, 28, et ex seqq. 26:15, 26, 37, xxvii 1:6.

სქოლიოები:

1. non enim

2. non est

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. tentorii

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.