ბიბლია

 

Exodus 25

Სწავლა

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 364

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

364. (Vers. 4.) "Et exivit alius equus rufus." - Quod significet intellectum Verbi deperditum quoad bonum, constat ex significatione "equi", quod sit intellectuale (de qua supra, n. 355); hic quia de statibus eorum qui ab ecclesia ubi Verbum est, agitur, per "equum", significatur intellectuale hominum ecclesiae quoad Verbum: et ex significatione "rubri" seu "rufi", quod sit quale rei quoad bonum, hic itaque quale intellectus Verbi quoad bonum; quod "rufum" hic significet illum deperditum quoad bonum, constare potest ex mox sequentibus in hoc versu, dicitur enim, "Sedenti super illo datum est tollere pacem de terra, ut alii alios occidant, et data ei machaera magna", per quae significatur quod inde exstinctio omnis veri. Quoniam equi, qui Johanni visi sunt, distinguuntur per colores, primus enim apparuit albus, secundus rufus, tertius niger, et quartus pallidus, et colores" significant quale rei, ideo hic primum aliquid de coloribus dicetur. Apparent in caelis colores omnis generis, et originem trahunt a luce ibi, quae lux quia immensum excedit nitore et splendore lucem mundi, ita quoque colores ibi; et quia lux ibi est ex Sole caeli, qui est Dominus, et est Divinum procedens, et inde illa lux est spiritualis, quare etiam omnes colores significant spiritualia: et quia Divinum procedens est Divinum Bonum unitum Divino Vero, ac Divinum Bonum in caelo sistitur per lucem flammeam ac Divinum Verum per lucem candidam, ideo Sunt bini colores qui ibi omnium fundamentales sunt, nempe color ruber et color albus; color ruber originem ducit ex luce flammea quae est ex Divino Bono, et color albus ex luce candida quae est ex Divino Vero; quapropter quantum colores trahunt ex rubro, tantum significant bonum; et quantum ex candido, tantum significant verum. (Sed haec melius constare possunt ex illis quae de coloribus ab experientia in Arcanis Caelestibus allata sunt; quod nempe colores pulcherrimi appareant in caelis, n. 1053, 1624; quod colores in caelis sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes et variegationes, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742: ita quod sint apparentiae veri et boni, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 4530, 4922, 4677, 9466:

quod ideo lapides pretiosi, qui ex variis coloribus, in Pectorali Ephodi, seu in Urim et Thummim, significaverint omnia veri ex bono in caelo et in ecclesia, et inde quod pectorale illud in genere significaverit Divinum Verum elucens ex Divino Bono, n. 9823, 9865, 9868, 9905; et quod inde responsa data sint per lucis variegationes et exsplendescentias, et simul per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem e caelo, n. 3862 [, 9905] : quod colores quantum trahunt ex rubro significent bonum, et quantum ex candido verum, n. 1 9467. De Luce Caeli, unde at quid, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140, 275.)

[2] Praeterea sciendum est quod "color ruber" tum significet quale rei quoad bonum, tum quale rei quoad malum; existit enim ille color ex luce flammea, quae lux est ex Sole caeli ibi, ut supra dictum est, et quoque existit ex flammeo in inferno, quod est ex igne ibi, qui ignis est similis igni carbonario: inde rubrum in caelo est prorsus aliud rubrum quam rubrum in inferno; rubrum in caelo est splendidum et vivum, rubrum autem in inferno est tetre obscurum et mortuum; etiam rubrum caeli vivificat, at rubrum inferni mortificat: causa est quia ignis, ex quo rubrum, est in sua origine amor; ignis caelestis est ex amore caelesti, et ignis infernalis est ex amore infernali; inde est quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (videatur n. 2 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, 10747; et in opere De Caelo et Inferno 134, 566-575); quapropter "rubrum" inde existens significat quale amoris in utroque sensu: rufum etiam hoc, seu rufum hujus equi, in lingua Graeca originali dicitur ex igne. Ex his, et simul ex descriptione hujus equi in hoc versu, patet unde est quod "equus rufus" significet intellectum Verbi deperditum quoad bonum.

Quod "equus" significet aliquid rei constare potest manifeste ex eo, quod equi visi sint quando "aperta sunt sigilla", ac dicitur quod "exiverint"; non enim potuerunt equi exire ex libro, sed manifestari illae res quae per "equos" significantur.

Quod "equus" significet intellectuale, et "color" quale ejus, ab experientia notissimum mihi factum est; visi enim mihi sunt spiritus aliquoties, qui de aliqua re ex intellectu meditati sunt, quod equitaverint super equis; et cum illos interrogarem num equitaverint, dixerunt quod non, sed quod steterint meditabundi de aliqua re: inde patuit quod equitatio super equo fuerit apparentia repraesentans operationem intellectus eorum.

[3] Est quoque locus qui vocatur conventus intelligentium et sapientium, ubi perplures eunt meditabundi; et cum aliquis eo venit, apparent ei equi in vario colore, et varie phalerati, et quoque currus, et aliqui equitantes et aliqui sedentes in curru; illi etiam cum interrogantur num equitent super equis ac vehantur in curribus, dicunt quod non, sed quod vadant meditantes; inde etiam patuit quid per "equos" et per "currus", significatur (sed de hac re videantur plura in opusculo De Equo Albo). Ex his nunc constare potest unde est quod Johanni visi sint equi quando aperta sunt sigilla libri, et quoque quid significant: quod equi illi visi sint, est quia omnia spiritualia Verbi in sensu ejus litterae sistuntur per talia quae correspondent seu quae repraesentant, et inde significant; et hoc ex causa ut Divinum ibi in ultimis sit, et inde plenum, ut supra aliquoties dictum est.

[4] Quod "rufum" seu "rubrum" significet quale rei quoad bonum, constare etiam potest a sequentibus his locis in Verbo:

- Apud Mosen,

"Qui lavat in Vino indumentum suum, et in sanguine uvarum Velamen suum: ruber oculis prae Vino, et albus dentes prae lacte" (Genesis 49:11, 12):

haec in prophetico Israelis patris de Jehudah; et per "Jehudam" ibi intelligitur Dominus quoad bonum amoris, et in sensu respectivo regnum caeleste Domini; quid per singula ibi in sensu spirituali significatur, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi explicata sunt: Divina Sapientia quae ex Divino Bono significatur per "ruber oculis prae vino", ac Divina Intelligentia quae ex Divino Vero per "albus dentes prae lacte."

[5] In Threnis,

"Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis" (4:7):

per Naziraeos repraesentabatur Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 66, 196 fin. ); quare etiam per illos in sensu respectivo significabatur bonum amoris caelestis, quia hoc bonum a Divino Humano Domini immediate procedit; repraesentativum ejus in ecclesia ita describitur: verum illius boni significatur per "albi erant prae nive, et candidi prae lacte"; ac bonum veri per "rubuerunt ossa prae margaritis, ossa enim significant vera in suo ultimo, ita vera in omni complexu, nam in ultimis sunt omnia simul et plene; quod illa ex bono sint, et quoque bona, significatur per "rubuerunt."

[6] Apud Sachariam,

"Vidi quatuor currus exeuntes inter montes... aeris; in curru primo equi rufi, in curru secundo equi nigri, in. .. tertio equi albi, in. .. quarto equi grandinati, robusti" (6:1, 2 [, 3]):

quod per "equos rufos" hic quoque significetur quale intellectus quoad bonum in principio, per "equos nigros" quale intellectus quoad verum in principio, per "equos albos" quale intellectus quoad verum postea, per "equos grandinatos" quale intellectus quoad verum et bonum postea, et per "robustos" quale ejus inde quoad potentiam resistendi falsis et malis, videatur supra (n. 355(b)), ubi actum est de significatione "equi." Paene simile intelligitur apud eundem per

Equum rufum, super quo equitavit Vir, stans inter myrtos (1:8).

Quoniam per "rubrum" seu "rufum" significatur quale rei quoad bonum, ideo

Pro tegumento super Tentorio erant pelles arietum ruforum (Exodus 25:5; 26:14; 35:7).

Et quoque ideo

Aqua separationis, per quam mundabantur, facta est ex combusta vacca rufa (Numeri 19:1-10):

per "vaccam rufam" significatur bonus naturalis hominis, et per "aquam separationis" ex illa combusta factam significatur verum naturalis hominis; et quia omnis mundatio fit per vera, ideo hoc mandatum est: etiam singula processus circa mactationem ejus et circa praeparationem aquae pro mundatione ex illa, involvunt spiritualia.

[7] Quia "rubrum" significat quale rei quoad bonum, ideo quoque nomina et res quae ex eadem voce in lingua originali nominantur, significant bonum ex quo. Rubrum in lingua originali dicitur adam; inde est nomen Adamo, et quoque nomen Edomo, et inde quoque homo vocatur adam, humus adama, et rubinus odam; ita nomina illa et res illae ex rubro. Per "Adamum" significatur Ecclesia Antiquissima, quae fuit ecclesia quae in bono amoris; Simile per "Hominem", et simile per "humum" in sensu spirituali, ubi agitur de bono caelesti, significatur. Quod Edomus dictus sit ex rubro, videatur Genesis 25:30; et inde per illum significatur verum boni naturalis hominis; quod rubinus etiam dicitur ex rubro, videatur Exodus 28:17; 39:10; Ezechiel 28:13; inde est quod per "rubinum" significetur verum boni caelestis.

(Quod "Adam" significet Ecclesiam Antiquissimam, quae fuit ecclesia caelestis, seu ecclesia quae in bono amoris in Dominum, videatur n. 478, 479:

quod "Homo" significet ecclesiam quoad bonum, n. 4287, 7424, 7523:

quod "humus" etiam simile significet, n. 566, 10570:

quod "Edom", quia dictus est ex rubro, significet verum boni naturalis hominis, n. 3300, 3322: et quod "rubinus" significet verum boni caelestis, n. 9865.) Quia "rubrum" significat quale rei quoad bonum, ideo in sensu opposito significat quale rei quoad malum quod est oppositum bono, et inde bonum deperditum; in hoc sensu dicitur "rubrum" in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (1:18);

et apud Nahum,

"Clipeus fortium ejus rubicundus factus est, Viri fortitudinis purpurati; in igne facularum currus ejus in plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis, aspectus 3 eorum sicut facum" (2:4, 5).

In eo sensu etiam draco dicitur "rufus" (Apocalypsis 12:3), de quo in sequentibus.

სქოლიოები:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 6832

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

6832. ‘In flamma ignis e medio rubi’: quod significet amorem Divinum in vero scientifico, constat ex significatione ‘flammae ignis’ quod sit amor Divinus, de qua sequitur; et ex significatione ‘rubi’ quod sit verum scientificum; quod ‘rubus’ sit verum scientificum, est quia omnes ‘arbusculae’ cujuscumque generis significant scientifica, ipsa autem ‘arboreta majora’ cognitiones et perceptiones; ‘rubus’ quia producit flores et bacas, significat verum scientificum. Verum scientificum Ecclesiae non aliud est quam Verbum in sensu litterae, et quoque omne repraesentativum et significativum Ecclesiae quod apud posteros Jacobi; haec in forma sua externa vocantur vera scientifica, at in forma interna sunt vera spiritualia; 1 sed quia vera in forma interna, seu in forma spirituali, non apparere potuerunt posteritati ex Jacobo, ex causa quia in solis externis fuerunt et prorsus non scire voluerunt de aliquo interno; idcirco apparuit Dominus in rubo; Dominus enim cum apparet, secundum quale hominis apparet, nam homo non aliter recipit Divinum quam secundum quale suum; idcirco etiam cum Dominus apparuit super monte Sinai, apparuit populo ‘sicut ignis ardens usque ad cor caeli, et sicut tenebrae, 2 nubes, et caligo’, Deut. 4:11, 5:19-22 [KJV 5:22-25], tum Exod. 19:18;

apparuisset prorsus aliter si populus qui sub monte aspectabat non talis fuisset; et quia populus ille modo in externis fuit, idcirco cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod ‘intraverit in nubem’, Exod. 20:18, 24:2, 18, 3 34:2-5;

quod ‘nubes’ sit externum Verbi, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. ; consequenter etiam repraesentativum Ecclesiae spectatum in forma externa.

[2] Quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus, constare potest ex eo quod Dominus appareat illis qui in intimo seu tertio caelo ut sol, ex quo lux ineffabilis, ex causa quia illi qui ibi in bono amoris in Dominum sunt; et quod appareat illis qui in medio seu secundo caelo ut luna, ex causa quia remotius et obscurius ibi in amore in Dominum sunt, sunt enim in amore erga proximum; in ultimo autem seu primo caelo non apparet Dominus ut sol nec ut luna, sed modo sicut lux, quae lux multum excedit lucem mundi; et quia Dominus apparet cuique secundum quale ejus, ideo etiam non apparere potest illis qui in inferno aliter quam sicut 4 furva nubes et caligo; nam ut primum lux caeli, quae a Domino, in aliquod infernum illabitur, fiunt ibi tenebrae et caligo 5 . Ex his nunc constare potest quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus quia secundum receptionem; et quia posteri 6 ex Jacobo erant solum in externis, idcirco apparuit Dominus Mosi in rubo, et quoque in nube cum intravit ad Dominum super monte Sinai.

[3] Quod ‘flamma’ sit amor Divinus, est quia amor in sua prima origine non aliud est quam 7 ignis 8 et flamma a Domino ut sole; solis hujus ignis seu flamma est quae dat esse vitae unicuique homini; et est ipse ignis vitalis, qui quod interiora hominis calore 9 impleat, constare potest ex amore, quantum enim amor crescit apud hominem, tantum homo calescit; et quantum amor decrescit, tantum frigescit; inde est quod cum Dominus apparuit in visione, 10 apparuerit sicut ignis et flamma; ut apud Ezechielem,

Aspectus quattuor animalium (quae fuerunt cherubi) sicut prunae ignis 11 ardentes, juxta aspectum lampadum; is incedens inter animalia, ut splendor ignis, et ex igne exiens fulgur: supra expansum quod super capite eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi speciem prunae ardentis juxta speciem ignis intra illam circumcirca, ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, sed ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, 1:13, 26-28 12 ;

[4] quod singula in hac visione significativa et repraesentativa Divinorum sint, nullus negare potest, 13 sed nisi scitur quid significatur per ‘cherubos’, per ‘prunas ignis ardentis juxta aspectum lampadum’, per ‘thronum’, per ‘aspectum hominis super illo’, per ‘lumbos a quibus sursum et deorsum ignis, et ex igne splendor’, nusquam sciri potest sanctum arcanum quod inibi; quod ‘cherubi’ sint Providentia Domini, videatur n. 308; quod ‘thronus’ sit caelum, proprie Divinum Verum procedens a Domino quod format caelum, n. 5313; quod ‘aspectus hominis super throno superius’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet; quod ‘lumbi’ sint amor conjugialis et inde omnis amor caelestis, n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062; qui amor repraesentatus est 14 per ‘speciem prunae ardentis juxta speciem ignis cui splendor circumcirca’:

[5] apud Danielem,

Videns fui usque dum throni projecti 15 fuerunt, et Antiquus dierum sedit, vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsi sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis; rotae Ipsius ignis ardens, flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso, 7:9, 10;

Divinum Bonum Divini Amoris Domini etiam hic visum est ut flamma ignis 16 :

apud Johannem, Sedens super equo albo; oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. 19:[11, ] 12; quod ‘sedens super equo albo’ sit Dominus quoad Verbum, aperte ibi dicitur, vers. 13,, 1616;

ita ‘flamma ignis’ est Divinum Verum quod in Verbo, quod ex Divino Bono Domini:

apud eundem,

In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, indutus talari, caput Ipsius et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, sed oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. 1:13, 14;

hic quoque ‘oculi sicut flamma ignis’ est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini.

[6] Quod ‘flamma ignis’ sit Divinum Verum procedens a Domino, patet quoque apud Davidem,

Vox Jehovae illabens sicut flamma ignis, Ps. 29:7;

‘vox Jehovae’ pro Divino Vero. Ut repraesentaretur Divinum Verum procedens a Divino 17 Bono Domini, mandatum fuit ut candelabrum facerent ex puro auro cum septem lucernis, et quod poneretur in tentorio conventus ad mensam ubi panes propositionis, et quod lucernae arderent jugiter coram Jehovah, Exod. 25:31 ad fin. , 18 37:17-24, 40:24, 25; Lev. 24:4; Num. 8:2; Sach. 4:2;

per ‘candelabrum cum septem lucernis’ repraesentabatur Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini.

[7] Ut quoque repraesentaretur ipsum Divinum Bonum 19 , mandatum est ut ignis perpetuus esset super altari, Ignis super altari ardebit, 20 et non 21 exstinguetur; sacerdos accendet super eo ligna sub auroris singulis: ignis jugiter ardebit super altari, 20 et non exstinguetur, Lev. 6:5, 6 [KJV 12, 13].

Quod ‘ignis’ repraesentativum fuerit Divini Amoris, notissimum antiquis fuerit, 22 constare potest ex eo quod repraesentativum hoc emanaverit ab Antiqua Ecclesia usque ad 23 gentes dissitas quae in cultu idololatrico fuerunt, quae quod ignem sacrum perennem instituerint, et ei praefecerint virgines quae vestales dictae sunt, notum est.

[8] Quod ‘ignis’ et ‘flamma’ in opposito sensu 24 significent amores spurcos, sicut amores vindictae, crudelitatis, odii, adulterii, et in genere concupiscentias quae ex amoribus 25 sui et mundi, constat etiam a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre:

apud Esaiam,

Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit illos, non eripiunt animam suam e manu flammae; nulla pruna ad incalescendum, ignis ad sedendum coram eo, 47:14:

apud Ezechielem,

Ecce Ego incendam in te ignem, qui comedet in te omnem arborem viridem, et omnem arborem aridam, non exstinguetur flamma flammae gravis, unde comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem, 21:3 [KJV 20:47];

hic per ‘ignem’ et ‘flammam’ 26 significantur cupiditates mali et falsi quae exstinguunt omne bonum et verum Ecclesiae, inde hujus vastatio:

apud Lucam,

[9] Dives dixit ad Abrahamum, Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac, 16:24;

qui non sciunt quod ignis vitalis apud hominem sit ex alia origine quam ignis elementaris, illi nequaquam aliter scire possunt quam quod per ‘ignem inferni’ intelligatur ignis qualis in mundo, cum tamen in Verbo non talis ignis intelligitur sed ignis qui est amoris, ita qui est vitae hominis, procedens a Domino ut Sole, qui ignis cum intrat apud illos qui in contrariis sunt, vertitur in ignem cupiditatum quae sunt, ut supra dictum, vindictae, odii, crudelitatis, scaturientes amore sui et mundi; hic ignis est qui cruciat illos qui in infernis, nam cum frenum laxatur cupiditatibus illorum, tunc ruit unus alterum, ac diris et ineffabilibus modis se mutuo cruciant; nam quisque supereminere vult et alteri auferre quae ejus sunt artibus occultis et apertis; cum haec cupit unus et alter, 27 intestina 28 odia inde existunt, et inde immanitates quae exercentur, imprimis per artes magicas et per phantasias, 29 quae artes sunt innumerabiles et prorsus ignotae in mundo.

[10] Qui spiritualia non credunt, imprimis naturae cultores, nusquam possunt induci credere quod calor apud viventes, quae facit ipsam vitam internam, ex alia origine sit quam ex qua calor mundi, nam nequeunt scire, minus agnoscere, quod ignis caelestis sit procedens a Domino ut Sole, et quod ille Ignis sit purus amor; inde nec possunt scire innumerabilia quae in Verbo ubi non alius ignis intelligitur, nec scire possunt innumerabilia in homine, qui organum recipiens ejus est.

სქოლიოები:

1. at

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. fumus

5. The Manuscript inserts adeo ut unus alterum videre nequeat.

6. Jacobi

7. The Manuscript inserts sicut.

8. seu

9. The Manuscript inserts vitali, .

10. The Manuscript inserts quod.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. quare nisi sciatur

14. The Manuscript inserts in visione illa.

15. sunt

16. The Manuscript inserts atque ignis ardens ac ut flumen ignis.

17. Amore Ipsius

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts quod est Divinus Amor Ipsius.

20. nec

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript inserts etiam.

23. The Manuscript inserts ipsas.

24. significet

25. illis

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. internecina

28. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

29. Remainder of is missing.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.