ბიბლია

 

Exodus 20:5

Სწავლა

       

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 8924

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

სქოლიოები:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 6144

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

6144. ‘ 1 Quoniam’ influit super illos fames': quod significet quia desolatio usque ad desperationem, constat ex significatione ‘famis’ quod sit desolatio 2 quoad illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5415, 5576; quae cum dicitur ‘invalescere’, est desperatio, ut n. 5279, nam ultimum desolationis est desperatio. Quod desperatio sit ultimum desolationis et tentationis, n. 5279, 5280, est ob plures causas, quarum has solum afferre licet: per desperationem effective et sensibiliter agnoscitur quod nihil veri et boni ab ipsis, et quod ex se damnati sint sed quod a Domino liberentur a damnatione, et influat salus per verum et bonum; desperatio etiam est ob causam ut faustum vitae quod a Domino, sentiatur; nam cum ex statu illo veniunt, sunt sicut illi qui e carcere damnati mortis liberantur; etiam per desolationes et tentationes percipiuntur status contrarii vitae caelesti, inde sensus et perceptio fausti et felicis vitae caelestis inditur; aliunde enim sensus et perceptio fausti et felicis quam ex relatione ad contraria, non venit; ut itaque plenae rationes habeantur, desolationes et tentationes ad summum, hoc est, ad desperationem perducuntur.

სქოლიოები:

1. The First Latin Edition has quia here only

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.