ბიბლია

 

Daniel 3:64

Სწავლა

       

64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 1298

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

სქოლიოები:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 228

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

228. "Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus." - Quod significet a quo omne verum, et omne fidei, constat ex significatione "amen", quod sit veritas seu verum (de qua sequitur); et ex significatione "Testis fidelis et veri", cum de Domino, quod sit omne fidei ab Ipso; "testis enim", cum de Domino, significat Divinum Verum quod ab Ipso, et inde omne fidei, nam fides est veri et verum est fidei. Divinum Verum procedens a Domino dicitur "testis", quia est Divinum Ipsius in caelo et in ecclesia, in quo Ipse est, et quod Ipse est ibi; hoc enim procedit ex Divino Humano Ipsius, et implet totum caelum, ac format et facit illud; inde est quod caelum in toto complexu referat unum hominem. Quia Divinum Verum inde est, et tale est, ideo dicitur "testis"; testatur enim de Divino Humano Domini, ac manifestat illud apud omnes qui recipiunt Divinum Verum ab Ipso. Ex hoc est quod angeli superiorum caelorum non aliud Divinum percipiant, et percipere possint, quam Divinum Humanum Domini, (et) hoc ex influxu totius caeli in mentes eorum. Inde constare potest unde est quod "testis", cum de Domino, significet Ipsum quoad Divinum Verum in caelo et in ecclesia; et quod "testari", cum de illis qui recipiunt Divinum Verum a Domino, significet agnoscere corde Divinum Domini in Humano Ipsius (videatur supra, n. 27). (Quod caelum in toto et in parte referat unum Hominem, et quod hoc sit ex Divino Humano Domini, videatur in opere De Caelo et Inferno 59-86, seq., et n. 101; et quod Divinum procedens a Domino, quod format caelum, et angelos ad imaginem caeli, sit Divinum Verum, n. 13, 133, 138-140.)

[2] Divinum hoc Verum vocatur a Domino "Paracletus, Spiritus veritatis", de quo dicitur quod "testetur de Ipso" et quod "sit ab Ipso": quod testetur de Ipso, apud Johannem,

"Quando venerit Paracletus Spiritus veritatis Ille testabitur de Me" (15:26);

et quod sit ab Ipso, apud eundem,

Paracletus, "Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semet, sed quaecunque audiverit loquetur:... Ille Me glorificabit, quia ex meo accipiet et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod a meo accepturus sit et annuntiaturus vobis" (16:13-15);

quod Divinum Verum sit ex Domino, intelligitur per quod "non loquetur ex semet", sed quod "ex meo accipiet et annuntiabit vobis"; quod sit ex Divino Humano Domini, per haec, "Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod ex meo accepturus sit et annuntiaturus vobis"; et quod illud Divinum Humanum Domini manifestet, per haec, "Ille Me glorificabit": "glorificare" est Divinum Humanum Domini notum facere. (Quod id sit "glorificare", cum de Domino, videatur in Doctrina Hierosolymae, n. De 294.)

[3] Simile significatur per haec Domini verba,

"Ego veritatem vobis dico, prodest ut abeam:... si abivero mittam" Paracletum, Spiritum veritatis "ad vos" (Johannes 16:7, 8);

inde patet quod sit ex Divino Humano Ipsius. Quod Dominus Se dicat "Amen", est quia "amen" significat veritatem; ita Ipsum Dominum, quia cum in mundo fuit, erat ipsa Divina Veritas, seu ipsum Divinum Verum: quae etiam causa erat,

quod Dominus toties dixerit "Amen", et "Amen, amen" (Ut Matthaeus 5:18, 26; 6:16; 10:23, 42; 17:20; 18:3, 13, 18; 24:2; 28:20: Johannes 1:52 [B.A. 51); cap. 3:11; 5:19, 24, 25; cap. 1 6:26, 32, 47, 53; 8:34, 51, 58; 10:1, 7; 12:24; 13:16, 20, 21; 21:18, 25).

[4] Quod Dominus fuerit ipsum Divinum Verum cum erat in mundo, Ipse docet apud Johannem,

"Ego sum via, veritas, et vita" (14:6):

et apud eundem,

"Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate" (17:19);

quod "sanctum" in Verbo dicatur de Divino Vero, ac "sanctificari" de illis qui recipiunt illud, videatur supra (n. 204); inde "sanctificare Se Ipsum", est Humanum suum Divinum facere. (Sed de his plura videantur quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, in locis inde citatis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 303-306.)

Praeterea quod "amen" significet confirmationem Divinam, videatur supra (n. 34); ut quoque in Veteri Testamento (Deutr. 27 2 1526: 1 Regnum 1:36; Esaias 65:16; Jeremias 11:5; 28:6; Psalmus 41:14 [B.A. 13); Psalmuss 72:19; Psalmuss 89:53 [B.A. 52); Psalmuss 106:48).

სქოლიოები:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232