ბიბლია

 

Daniel 2:44

Სწავლა

       

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 1028

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

1028. "Quia magna erat plaga ejus valde." - Quod significet destructionem genuini veri totalem, constat ex significatione "plagae grandinis", quod sit falsificatio Verbi (de qua mox supra): inde per quod "magna erat plaga ejus valde", significatur gravior falsificatio, quae est, quod Verbum falsificatum sit usque ad destructionem omnis genuini Veri. Quomodo Verbum usque ad destructionem genuini Veri falsificatur, et quod caelum per id praecludatur homini, videatur (supra) (n. 719, 778, 888, 914, 916, 950).

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.)

Dicitur a quibusdam quod qui contra unum praeceptum decalogi peccat etiam contra reliqua peccet, ita quod reus sit omnium qui est reus unius; sed quomodo hoc cum veritate cohaeret, dicetur. Qui transcendit unum praeceptum, confirmando apud se quod hoc non sit peccatum, et sic absque timore Dei id committit, is quia rejecit timorem Dei, nec timet transcendere praecepta reliqua, tametsi non actualiter illa transcendit.

[3] Ut pro exemplo: qui fraudes et illicitas lucrationes, quae in se sunt furta, non pro peccatis reputat, is nec pro peccatis reputat adulterari cum uxore alterius, hominem odio habere usque ad necem, mentiri in illum, concupiscere domum ejus, et plura quae ejus sunt; negat enim quod aliquid sit peccatum, dum in uno praecepto rejicit e corde timorem Dei; inde in communione est cum illis qui reliqua praecepta similiter transcendunt: est sicut infernalis spiritus, qui in inferno furum est; is tametsi non est adulter, nec homicida, nec falsus testis, usque in communione est cum illis, et potest ab illis persuaderi ad credendum quod non mala sint, et quoque adduci ad faciendum illa; nam qui infernalis spiritus per transgressionem unius praecepti factus est, is amplius non credit peccatum esse facere aliquid contra Deum, nec facere aliquid contra proximum.

[4] Contrarium fit illis qui abstinent a malo unius praecepti, et illud ut peccatum contra Deum fugiunt et dein aversantur; ii, quia timent Deum, in communionem veniunt cum angelis caeli, ac ducuntur a Domino ad abstinendum a malis reliquorum praeceptorum, et ad fugiendum illa, et tandem ad aversandum illa, ut peccata; et si forte peccaverint contra illa, usque paenitentiam agunt, et sic per gradus abducuntur ab illis.

  
/ 1232  
  

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Apocalypsis Explicata # 950

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 1232  
  

950. "Induti lino mundo et splendido." - Quod significet per Divinum Verum seu Verbum ex sensu spirituali, constat ex significatione "lini", quod sit verum, et cum de Domino aut de Verbo quod sit Divinum Verum; hoc "mundum" dicitur ex eo quod genuinum sit, ac "splendidum" ex luce in caelo, quae lux est splendor, nam ex illa splendent omnia quae ibi sunt; Divinum Verum procedens a Domino est quod coram oculis angelorum apparet sicut lux, ex causa quia Divinum Verum illustrat intellectum illorum; et quod illustrat intellectum angelorum, hoc lucet coram oculis illorum: tale est Divinum Verum in caelo, ac tale est Verbum in sensu spirituali ejus; at Divinum Verum in terra est quale est Verbum in sensu litterae, in quo pauca genuina vera sunt, qualia in caelo, sed sunt apparentiae veri; naturalis homo non recipit alia: sed genuina vera, qualia sunt in caelo, latent usque recondita in apparentiis veri ibi, nam sunt quae in sensu spirituali Verbi. Ex his patet quod per quod "angeli exiverint e templo induti lino mundo et splendido", significetur quod manifestata sint mala et falsa quae devastarunt ecclesiam, per Divinum Verum seu Verbum ex sensu spirituali ejus.

[2] Quod sensus spiritualis Verbi nunc detectus sit, sunt plures causae. Una, quia ecclesiae in Christiano orbe falsificaverunt omnem sensum litterae Verbi, et hoc usque ad destructionem Divini Veri in caelo, per quod occlusum est caelum; quare ut caelum aperiatur, beneplacuit Domino sensum spiritualem Verbi revelare, in quo sensu est Divinum Verum quale est in caelo; per Verbum enim est conjunctio hominis cum Domino, et inde cum caelo: quando Verbum falsificatur usque addestructionem genuini veri ejus, tunc perit conjunctio, et separatur homo a caelo; ut itaque ille caelo iterum conjungatur, revelatum est Divinum Verum quale est in caelo, et hoc confirmatum est per sensum spiritualem Verbi, in quo est illud Divinum Verum. Altera causa fuit, quod falsa quae inundarunt ecclesiam, et devastarunt illam, non possent discuti nisi quam per genuinum verum in Verbo apertum; falsa et inde mala, ac mala et inde falsa, nullatenus possunt videri nisi ex ipsis veris: falsa enim etmala, quamdiu genuina vera non adsunt, apparent sicut in quadam luce; lux illis est ex confirmationibus per ratiocinia ex naturali homine, et per sensum litterae secundum apparentias coram illo homine explicatum et applicatum; at cum genuina vera adsunt, tunc primum apparent falsa et mala; lux enim caeli, quae est genuinis veris, dissipat lucem fatuam falsorum, et convertit in tenebras. Tertia causa est, ut Nova Ecclesia, quae per "Sanctam Hierosolymam" in Apocalypsi intelligitur, conjuncta caelo sit per Divina vera Verbi, quae in sensu ejus spirituali sunt; Verbum enim est conjunctio, at tunc est conjunctio cum homo Verbum similiter sicut angeli percipiunt.

Quod "linum" significet verum, in sequente articulo videbitur.

[3] (Continuatio.)

[DE PRAECEPTIS DECALOGI] DE PRIM0 PRAECEPTO [, "NON ALIOS DEOS TIBI FACIES"] .

"Non alios deos tibi facies", involvit etiam ne semet et mundum super omnia ament; nam quod supra omnia amatur, hoc deus est. Sunt bini amores sibi prorsus oppositi, amor sui et amor in Deum, tum amor mundi et amor caeli: qui amat semet, is amat suum proprium, ac proprium hominis non est nisi quam malum; inde etiam is amat malum in omni complexu; et qui amat malum, odio habet bonum, et inde etiam Deum. Qui amat semet super omnia, immergit affectiones et cogitationes suas corpori et sic proprio suo, a quo sic non potest a Domino elevari; et qui immersus est corpori et proprio suo, is in ideis corporeis est, et in voluptatibus quae mere corporis sunt, et inde in caligine quoad illa quae supra sunt; at qui elevatur a Domino, is in luce est; et qui non in luce caeli est, sed in caligine, is quia non videt aliquid Dei, negat Deum, et pro Deo agnoscit vel Naturam, vel aliquem hominem, vel aliquod idolum, et quoque affectat ut ipse sicut Deus colatur: inde nunc sequitur, quod qui semet super omnia amat, alios deos colat. Similiter qui mundum, sed in minori gradu; nam mundus non potest tantum amari quantum amatur proprium; quare mundus amatur ex proprio, ac propter proprium, quia ei inservit. Per amorem sui, intelligitur imprimis amor imperandi super alios ex solo jucundo dominii, et propter eminentiam, et non ex jucundo usuum, et propter bonum publicum: et per amorem mundi intelligitur imprimis amor possidendi bona in mundo ex solo jucundo possessionis et propter opulentiam, et non ex jucundo usuum ex illis, et propter bonum inde: uterque ille amor est absque limite; ruit, quantum datur copia, in infinitum.

  
/ 1232