ბიბლია

 

Daniel 2:42

Სწავლა

       

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 2163

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

2163. ‘Incumbite sub arbore’: quod significet ad perceptionem Sui status in quo fuit, constat ex significatione ‘arboris’ quod sit perceptio, de qua n. 103; ipse sensus inde ex serie rerum, quod sit ille: quod ‘arbores’ significaverint perceptiones, inde fuit quia caelestis homo comparatus et assimilatus fuit paradiso seu horto in Edene, inde perceptiones caelestium apud eum ‘arboribus’ ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

ბიბლია

 

Lucas 7:37-38

Სწავლა

      

37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :

38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.