ბიბლია

 

Daniel 2

Სწავლა

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

De Divina Providentia # 328

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 340  
  

328. Sed haec in serie demonstranda sunt. PRIMUM. Quod omnis Religio successu temporis decrescat et consummetur. In hac Tellure fuerunt plures Ecclesiae, una post alteram, nam ubi datur Genus humanum, ibi datur Ecclesia, Coelum enim, quod est finis creationis, est ex Humano genere, ut supra demonstratum est, et non aliquis in coelum venire potest, nisi sit in duobus universalibus Ecclesiae, quae sunt agnoscere Deum, et bene vivere, ut mox supra 326, ostensum est; inde sequitur, quod in hac Tellure fuerint Ecclesiae ab Antiquissimo tempore, usque ad tempus hodiernum. Illae Ecclesiae describuntur in Verbo, sed non historice; modo Ecclesia Israelitica et Judaica, ante quam tamen plures fuerunt, et hae solum ibi descriptae sunt per gentium et personarum nomina, et per quaedam de illis.

[2] Antiquissima Ecclesia, quae Prima fuit, descripta est per Adamum et Chaivam uxorem ejus. Ecclesia sequens, quae Ecclesia Antiqua vocanda est, descripta est per Noachum et tres ejus filios, ac per posteros ex illis; haec fuit ampla, et extensa per plura Regna Asiae, quae fuerunt Terra Canaan cis et trans Jordanem, Syria, Assyria et Chaldaea, Mesopotamia, Aegyptus, Arabia, Tyrus et Sidon; apud hos fuit Verbum vetustum, de quo in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 101-103; Quod illa Ecclesia in his Regnis fuerit, constat ex variis, quae de illis in Propheticis Verbi memorantur. Sed illa Ecclesia insigniter mutata est ab Ebero, ex quo orta est Ecclesia Hebraea; in hac cultus per Sacrificia primum institutus est. Ex Hebraea Ecclesia nata est Ecclesia Israelitica et Judaica, sed solenniter instituta propter Verbum, quod ibi conscriberetur.

[3] Hae quatuor Ecclesiae intelliguntur per statuam visam Nebuchadnezari in somnio, cujus caput erat ex auro puro, pectus et brachia ex argento, venter et femora ex aere, ac crura et pedes ex ferro et argilla, 1 Daniel 2:32-33. Nec aliud per Saecula aureum, argenteum, cupreum, et ferreum, a scriptoribus antiquis memorata, intelligitur. Quod Ecclesiae Judaicae successerit Ecclesia Christiana, notum est. Quod omnes illae Ecclesiae successu temporis decreverint usque ad finem, qui vocatur Consummatio, ex Verbo etiam videri potest.

[4] Consummatio 2 Ecclesiae Antiquissimae, quae facta est per esum ex arbore scientiae, per quem significatur fastus propriae intelligentiae, describitur per Diluvium. Consummatio Ecclesiae Antiquae describitur per varias devastationes Gentium, de quibus in Verbo tam Historico quam Prophetico, cumprimis per ejectionem Gentium e terra Canaane a filiis Israelis. Consummatio Ecclesiae Israeliticae et Judaicae intelligitur per destructionem Templi Hierosolymitani, et per abductionem populi Israelitici in perpetuam captivitatem, ac gentis Judaicae in Babyloniam: et demum per alteram Templi et simul Hierosolymae destructionem, ac illius Gentis dispersionem: quae Consummatio praedicitur in multis locis apud Prophetas, et apud Danielem 9:24-27. Ecclesiae autem Christianae successiva vastatio usque ad finem, describitur a Domino apud Matthaeum 24: apud Marcum 13 : et apud Lucam 21; ipsa vero ejus Consummatio in Apocalypsi. Ex his constare potest, quod Ecclesia successu temporis decrescat et consummetur; ita quoque religio.

[5] SECUNDUM. Quod omnis Religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. Notum est, quod homo creatus sit in imaginem Dei, secundum similitudinem Dei, Genesis 1:26 : sed dicetur, quid imago et quid similitudo Dei: Deus solus est Amor et Sapientia; homo creatus est ut sit receptaculum utriusque; ut voluntas ejus sit receptaculum Divini Amoris, ac ut intellectus ejus sit receptaculum Divinae Sapientiae. Quod duo illa a creatione sint apud hominem, et quod illa faciant hominem, et quod illa etiam apud unumquemvis formentur in utero, supra ostensum est; homo itaque imago Dei est, quod sit recipiens Divinae Sapientiae, et similitudo Dei est, quod sit recipiens Divini Amoris; quare receptaculum quod vocatur intellectus, est imago Dei, et receptaculum quod vocatur voluntas, est similitudo Dei; inde quia homo creatus et formatus est ut sit receptaculum, sequitur, quod creatus et formatus sit, ut voluntas ejus recipiat amorem a Deo, ac ut intellectus ejus recipiat sapientiam a Deo; quae homo etiam recipit, dum agnoscit Deum, et vivit secundum praecepta Ipsius, sed in minori et majori gradu, sicut ex religione scit Deum, et scit praecepta; proinde sicut scit vera, nam vera docent quid Deus et quomodo agnoscendus est, tum quid praecepta et quomodo vivendum secundum illa.

[6] Imago Dei et similitudo Dei non sunt deperditae apud hominem, sed sunt sicut deperditae; manent enim insitae in binis ejus facultatibus, quae vocantur Libertas et Rationalitas, de quibus supra multis actum est: factae sunt sicut deperditae, cum homo fecit receptaculum Divini Amoris, quod est voluntas ejus, receptaculum amoris sui, ac receptaculum Divinae Sapientiae, quod est intellectus ejus, receptaculum propriae intelligentiae; per id invertit imaginem et similitudinem Dei, avertit enim illa receptacula a Deo, et convertit illa ad se: inde est, quod illa supra occlusa sint, et infra aperta, seu quod a facie occlusa et a tergo aperta, cum tamen a creatione fuerunt a facie aperta et a tergo occlusa; et cum illa ita inverse aperta et occlusa sunt, tunc receptaculum amoris seu voluntas recipit influxum ex inferno seu a suo proprio, similiter receptaculum sapientiae seu intellectus. Inde in Ecclesiis ortus est cultus hominum loco cultus Dei, ac cultus ex doctrinis falsi loco cultus ex doctrinis veri, hic ex propria intelligentia, ille ex amore sui. Ex his patet, quod religio successu temporis decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem.

[7] TERTIUM. Quod hoc existat ex continuis incrementis mali haereditarii in generationibus. Quod malum haereditarium non sit ex Adamo et Chaiva uxore ejus per esum ex arbore scientiae, sed quod successive derivetur et transplantetur a parentibus in proles, et sic ex continuis incrementis ingravescat in generationibus, supra dictum et ostensum est. Cum malum inde ingravescit apud multos, tunc a se dispergit malum in plures; nam in omni malo est libido seducendi, in quibusdam ardens ex ira contra bonum; inde contagium mali; hoc cum invasit praesules, moderatores et antesignanos in Ecclesia, fit religio perversa, ac media sanationis, quae sunt vera, per falsificationes fiunt corrupta: 3 ex his nunc est successiva vastatio boni et desolatio veri in Ecclesia usque ad consummationem ejus.

[8] QUARTUM. Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. Providetur a Domino, ut ubivis sit religio, et in unaquavis religione sint duo essentialia salutis, quae sunt, agnoscere Deum et non facere malum quia est contra Deum; reliqua quae sunt intellectus et inde cogitationis, quae vocantur fidei, providentur cuivis secundum vitam ejus, nam illa sunt accessoria vitae; et si praecedunt, usque non vitam prius accipiunt. Providetur etiam, quod omnes qui 4 vixerunt bene, et agnoverunt Deum, post mortem instruantur ab angelis, et tunc illi qui in binis illis essentialibus religionis in mundo fuerunt, vera Ecclesiae, qualia sunt in Verbo, acceptant, et Dominum pro Deo Coeli et Ecclesiae agnoscunt; et hoc recipiunt facilius quam Christiani, qui ideam de Humano Domini separato a Divino Ipsius secum e mundo tulerunt. Provisum etiam est a Domino, ut omnes qui moriuntur infantes, ubicunque nati sunt, salventur.

[9] Datur etiam cuivis homini post mortem copia emendandi vitam, si possibile; instruuntur et ducuntur a Domino per angelos, et quia tunc sciunt quod vivant post mortem, et quod coelum et infernum sint, principio recipiunt vera; sed illi qui non agnoverunt Deum, et fugerunt mala ut peccata in mundo, brevi post fastidiunt vera, ac recedunt; et illi qui agnoverunt illa ore et non corde, sunt sicut virgines stultae, quae lampades habebant et non oleum, ac petierunt oleum ab aliis, et quoque abiverunt et emerunt, et tamen non in nuptias intromissae sunt; lampades significant vera fidei, et oleum significat bonum charitatis. Ex his constare potest, quod Divina Providentia sit, ut quisque salvari possit, et quod ipse homo sit in culpa si non salvatur.

[10] QUINTUM. Quod etiam provideatur, ut nova Ecclesia loco devastatae prioris succedat. Hoc factum est ab antiquissimis temporibus, quod nempe devastata Ecclesia priore successerit nova; post Ecclesiam antiquissimam successit Antiqua; post Antiquam Israelitica seu Judaica; post hanc Christiana; quod etiam post hanc successura sit nova Ecclesia, praedicitur in Apocalypsi, quae ibi intelligitur per Novam Hierosolymam descendentem e Coelo. Causa, quod nova Ecclesia loco devastatae prioris successura a Domino provideatur, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 104-113, videatur.

სქოლიოები:

1. Prima editio: atgilla,

2. Prima editio: Cousummatio

3. Prima editio: currupta:

4. Prima editio: qui

  
/ 340  
  

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

De Divina Providentia # 326

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 340  
  

326. Sed haec singillatim lustranda et demonstranda sunt. PRIMUM. Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine, et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat sejunctionem. Aliqui possunt cogitare, quod salvari queant aeque qui non agnoscunt Deum quam qui agnoscunt, modo vitam moralem agant, dicentes, quid operatur agnitio; estne solum cogitatio; possumne facile agnoscere, cum pro certo scio quod Deus sit; audivi de Illo, sed non vidi Illum; fac ut videam et credam; talis sermo est multis qui negant Deum, quando eis libere ratiocinari cum agnitore Dei licet. Sed quod agnitio Dei conjungat, et negatio Dei sejungat, illustrabitur per quaedam mihi nota in spirituali Mundo: ibi cum quis cogitat de altero, et vult loqui cum illo, sistitur alter illico praesens; hoc commune ibi est, et nusquam fallit; causa est, quia in Mundo spirituali non est distantia, sicut in Mundo naturali, sed est modo apparentia distantiae.

[2] Alterum est, quod sicut cogitatio ex aliqua cognitione alterius facit praesentiam, ita amor ex aliqua affectione alterius faciat conjunctionem, ex qua fit quod simul eant et amice colloquantur, inque una domo habitent, vel in una societate, ac saepius conveniant, et mutuas operas praestent: contrarium etiam fit, ut quod qui non amat alterum, et magis qui odit alterum, non videat nec conveniat illum, ac distent secundum gradum quo non amat, seu quo odit; imo si praesens est, et tunc recordatur odii, fit inconspicuus.

[3] Ex his paucis constare potest, unde praesentia, et unde conjunctio in spirituali Mundo, quod nempe praesentia sit ex recordatione alterius cum desiderio videndi illum, et quod conjunctio sit ex affectione quae est amoris. Simile est cum omnibus quae in mente humana sunt; in illa sunt innumera, et singula ibi consociata et conjuncta sunt secundum affectiones, aut sicut una res amat alteram.

[4] Haec conjunctio est conjunctio spiritualis, quae sibi similis est in communibus et particularibus: spiritualis haec conjunctio originem ducit ex conjunctione Domini cum Mundo spirituali, et cum Mundo naturali, in communi et in particulari: ex quibus patet, quod quantum quis cognoscit Dominum, et ex cognitionibus cogitat de Ipso, tantum Dominus praesens sit, et quantum quis agnoscit Ipsum ex affectione amoris, tantum Dominus illi conjunctus sit; ac vicissim, quod quantum quis non cognoscit Dominum, tantum Dominus absens sit, et quod quantum quis negat Ipsum, tantum sejunctus sit.

[5] Conjunctio facit, ut Dominus vertat faciem ejus ad Se, 1 et tunc ducat illum; et sejunctio facit, ut infernum vertat faciem ejus ad se, ac ducat illum: quare omnes angeli coeli vertunt suas facies ad Dominum ut Solem, et omnes spiritus inferni avertunt suas facies a Domino. Ex his patet, quid operatur agnitio Dei, et quid negatio Dei. Et illi, qui negant Deum in Mundo, negant Ipsum post mortem; et fiunt organizati secundum descriptionem supra 319, et organizatio inducta in mundo permanet in aeternum.

[6] SECUNDUM. Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae: cognoscere Deum possunt omnes qui aliquid ex religione sciunt; possunt quoque ex scientia seu memoria loqui de Deo, et aliqui etiam ex intellectu cogitare de Deo; sed hoc, si non bene vivit, non aliud facit quam praesentiam, potest enim nihilominus avertere se ab Ipso, et vertere se ad infernum, quod fit si male vivit. At agnoscere Deum corde, non possunt alii quam qui bene vivunt; hos Dominus secundum bonum vitae eorum avertit ab inferno, et vertit ad Se: 2 causa est, quia hi soli amant Deum, amant enim Divina, quae ab Ipso sunt, faciendo illa; Divina quae sunt a Deo, sunt praecepta legis Ipsius; haec sunt Deus, quia Ipse est suum 3 Divinum procedens, et hoc est amare Deum; quare Dominus dicit, "Qui praecepta Mea 4 facit, ille est qui amat Me; qui autem praecepta Mea 5 non facit, ille Me non amat," Johannes 14:21-24.

[7] Quae causa est, quod binae Tabulae decalogi sint, una pro Deo, et altera pro homine; Deus continue operatur, ut homo recipiat illa quae in sua Tabula sunt, sed si homo non facit illa quae in sua Tabula sunt, non recipit agnitione cordis illa quae in Tabula Dei sunt, et si non recipit, non conjungitur: quare binae illae Tabulae conjunctae sunt ut unum sint, et vocatae Tabulae foederis, et foedus significat conjunctionem. Causa quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae, est quia bonum vitae est simile bono quod in Domino est, et inde quod a Domino est; quare cum homo in bono vitae est, fit conjunctio. Contrarium est cum malo vitae; hoc rejicit Dominum.

[8] TERTIUM. Quod bonum vitae seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum: quod hoc sit bonum vitae, seu bene vivere, plene ostensum est in DOCTRINA VITAE 6 PRO NOVA HIEROSOLYMA, a principio ad finem. Quibus haec solum adjiciam, quod si bona facias in omni copia, ut si templa aedifices, illa ornes ac impleas donariis, si sumtus impendas hospitaliis et xenodochiis, si eleemosynas 7 des quotidie, opituleris viduis et pupillis, si sancta cultus sedulo obeas, imo si cogites, loquaris et praedices illa sicut ex corde, et tamen non fugis mala ut peccata contra Deum, omnia illa bona non sunt bona; sunt vel hypocritica vel meritoria, nam usque malum intus in illis est, vita enim cujusvis est in omnibus et singulis quae facit: at bona non aliter fiunt bona, quam per remotionem mali ab illis. Ex his patet, quod fugere mala quia contra religionem, ita contra Deum sunt, sit bene vivere.

[9] QUARTUM. Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari. 8 Agnoscere Deum, et non facere malum quia est contra Deum, sunt duo quae faciunt, quod Religio sit religio; si deest unum, non potest dici religio, nam agnoscere Deum et facere malum, est contradictorium, tum facere bonum et non agnoscere Deum, non enim datur unum absque altero. Provisum est a Domino, ut paene ubivis aliqua religio sit, et quod in unaquavis duo illa sint; et quoque a Domino provisum est, ut unusquisque qui agnoscit Deum, et non facit malum quia est contra Deum, locum habeat in Coelo: Coelum enim in complexu refert unum Hominem, cujus vita seu anima est Dominus: in coelesti illo Homine sunt omnia quae in homine naturali, cum differentia qualis est inter Coelestia 9 et naturalia.

[10] Notum est, quod in homine non modo sint formae organizatae ex vasis sanguineis et ex fibris nerveis, quae vocantur Viscera, sed etiam quod sint cutes, membranae, tendines, cartilagines, ossa, ungues et dentes; haec sunt in minori gradu viva, quam sunt ipsae formae organizatae, quibus illa inserviunt pro ligamentis, tegumentis, et fulcris: Coelestis ille Homo, qui est Coelum, ut in illo omnia illa sint, non potest ex hominibus unius religionis componi, sed ex hominibus plurium religionum; inde omnes, qui duo illa universalia Ecclesiae faciunt suae vitae, locum habent in Coelesti illo Homine, hoc est, Coelo, et fruuntur felicitate in suo gradu: sed de his videantur plura supra 254.

[11] Quod illa duo sint primaria in omni religione, constare potest ex eo, quod illa duo sint quae Decalogus docet, et ille fuit primum Verbi, et e monte Sinai a Jehovah viva voce promulgatus, et binis Tabulis lapideis digito Dei inscriptus, et dein positus in Arca vocabatur Jehovah, et faciebat [sanctum] sanctum sanctorum in Tabernaculo, et adytum in Templo Hierosolymitano, et sancta erant omnia ex illo solo quae ibi; praeter plura de decalogo in Arca ex Verbo, quae in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA 53-61, allata sunt; quibus haec adjiciam: notum est ex Verbo, quod Arca, in qua binae Tabulae, quibus inscriptus erat Decalogus, fuerunt, a Philistaeis capta sit, ac posita in fano Dagonis in Aschdodo, et quod Dagon coram illa in terram deciderit, et postea caput cum volis manuum a corpore divulsum super limine fani jaceret; et quod Aschdodaei et Ekronitae propter Arcam percussi sint haemorrhoidibus 10 ad plura millia, et quod terra illorum devastata fuerit a muribus: tum quod Philistaei ex consilio Primorum Gentis suae fecerint quinque haemorrhoides et quinque mures ex auro, ac plaustrum novum, et super hoc posuerint Arcam, et juxta illam haemorrhoides et mures ex auro, et per binas vaccas, quae boabant in via ante plaustrum, Arcam ad filios Israelis remiserint, a quibus vaccae et plaustrum sacrificabantur; videatur I Samuelis 5; 6.

[12] Nunc dicetur, quid omnia illa significabant: Philistaei significabant illos qui in fide separata a charitate sunt; Dagon repraesentabat Religiosum illud; haemorrhoides quibus percussi sunt, significabant amores naturales, qui separati ab amore spirituali immundi sunt; ac mures significabant devastationem Ecclesiae per falsificationes veri; plaustrum novum, super quo remiserunt arcam, significabat doctrinam novam, sed naturalem, nam currus in Verbo significat doctrinam ex veris spiritualibus; vaccae significabant affectiones bonas naturales; haemorrhoides ex auro, significabant amores naturales purificatos et factos bonos; mures ex auro, significabant vastationem Ecclesiae per bonum sublatam, aurum enim in Verbo significat bonum; boatio vaccarum in via, significabat difficilem conversionem concupiscentiarum mali naturalis hominis in affectiones bonas; quod vaccae cum plaustro in holocaust tum oblatae sint, significabat quod sit Dominus propitiatus sic.

[13] Haec sunt quae per illa Historica spiritualiter intelliguntur; conjunge illa in unum sensum, et fac applicationem. Quod per Philisthaeos repraesentati sint qui in fide separata a charitate sunt, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE 49-54. Et quod Arca ex Decalogo ibi incluso sanctissimum Ecclesiae fuerit, in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA 53-61.

სქოლიოები:

1. Prima editio: se,

2. Prima editio: se:

3. Prima editio: sunm

4. Prima editio: mea

5. Prima editio: mea

6. Prima editio: VITAE

7. Prima editio: eleomosynas

8. Prima editio: saluari.

9. Prima editio: clestia�

10. Prima editio: haemorhoidibus

  
/ 340