1232. Quod per ‘Aram seu Syriam’ significentur cognitiones boni, sequitur inde; tum quoque a Verbo;
apud Ezechielem,
Aram negotiatrix tua, multitudine operum tuorum, in chrysopraso, purpura, et acupicto, et bysso, et 1 ramoth, et pyropo, dederunt in negotiationibus tuis, 27:16;
ubi de Tyro seu possessione cognitionum; ibi ‘opera, chrysoprasus, purpura, acupictum, byssus, 1 ramoth, pyropus’ non aliud significant quam cognitiones boni:
apud Hoscheam,
Fugit Jacob in agrum Arami, et servivit pro uxore, et pro uxore custodivit, et per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto, et per prophetam custoditus est; provocavit ad iram Ephraim amaritudinibus, 12:13-15;
ubi ‘Jacob’ pro Ecclesia externa, et ‘Israel’ pro Ecclesia interna spirituali; ‘Aram’ pro cognitionibus boni; ‘Aegyptus’ pro scientia pervertente; ‘Ephraim’ pro intelligentia perversa; quae quid significent in serie, nusquam a sensu litterali constare potest, sed modo a sensu interno ubi nomina significant res Ecclesiae, ut dictum:
apud Esaiam,
Ecce Damascus rejecta est, ut non sit urbs, et facta est acervus ruinae; ... cessabit munimentum ab Ephraimo, et regnum a Damasco, et residuum Arami sicut gloria filiorum Israelis erunt, 17:1, 3;
ubi ‘residuum Arami’ pro cognitionibus boni, quae vocantur ‘gloria Israelis’: ‘Aram seu Syria’ quoque in sensu opposito pro cognitionibus boni perversis, sicut sollemne est in Verbo quod in utroque sensu:
apud Esai. 7:4-6; 9:11 [KJV 12]; Deut. 26:5.
სქოლიოები:
1. Hebrew (ramoth); meaning is uncertain, the KJV (1611), and others understand ‘red coral’.