スウェーデンボルグの著作から

 

De Divina Providentia#1

この節の研究

/ 340に移動  
  

1. SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA

Quod Divina Providentia sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, 34-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51.

Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52, 53, 151-156.

Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60. 1

Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, 83-98, 296-301.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, 99-102.

Quod Dominus ab aeterno, qui 2 est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, 282-284, 290-295.

Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia 3 Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

脚注:

1. Prima editio: 54

2. Prima editio: qni

3. Prima editio: Sapientin

/ 340に移動  
  

スウェーデンボルグの著作から

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia#291

この節の研究

  
/ 432に移動  
  

291. Inter illa quae in Parte Secunda ostensa sunt, etiam est hoc, quod Sol ille non sit Dominus, sed quod sit Procedens ex Divino Amore et ex Divina Sapientia Ipsius, ostensum est. Procedens dicitur, quia Sol ille ex Divino Amore et ex Divina Sapientia, quae in se sunt substantia et forma, productus est, et Divinum per hoc procedit. Sed quia Ratio humana talis est, ut non acquiescat, nisi videat rem a sua causa, ita nisi etiam percipiat quomodo, hic quomodo Sol Mundi spiritualis, qui non est Dominus, sed procedens ab Ipso, productus est, quare de hoc etiam aliquid dicetur: de hac re cum Angelis multa loquutus sum, qui dixerunt, quod hoc percipiant clare in luce sua spirituali, sed quod id aegre sistere possint coram homine in ejus luce naturali, quia tale utriusque lucis et inde cogitationum discrimen est:

[2] dixerunt tamen, quod hoc simile sit cum sphaera affectionum et inde cogitationum, quae unumquemvis angelum ambit, per quam praesentia ejus sistitur vicinis et remotis; et quod sphaera illa ambiens non sit ipse Angelus, sed quod sit ex omnibus et singulis corporis ejus, a quo substantiae continue sicut flumen emanant, et quae emanant illum circumstipant, et quod illae substantiae corpori ejus contiguae per binos fontes motus vitae ejus, cor et pulmonem, continue actuatae, athmosphaeras 1 in activitates suas excitent, et per id sistant perceptionem sicut praesentiae illius apud alios; et sic quod non sit alia sphaera affectionum et inde cogitationum, tametsi ita vocatur, quae exit et continuatur, quia affectiones sunt meri status formarum mentis in illo. Dixerunt porro, quod talis sphaera circum unumquemvis Angelum sit, quia circum Dominum est, et quod sphaera illa circum Dominum sit similiter ab Ipso, et quod illa sphaera sit Sol illorum, seu Sol Mundi spiritualis.

脚注:

1. Prima editio: atmosphaeras

  
/ 432に移動