スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#3898

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

3898. Quid haec verba involvunt, nemo scire potest nisi sensus internus doceat, ut quod surgent falsi Christi, qui daturi signa et prodigia; qui si dixerint quod Christus sit in deserto, quod non exirent, si dixerint quod in conclavibus, non crederent; quod adventus Filii hominis erit sicut fulgur quod exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem; tum quod ubi cadaver illic congregabuntur aquilae: haec sicut illa quae praecedunt et quae sequuntur in hoc capite, quoad sensum litterae in nulla serie esse videntur, sed tamen quoad sensum internum in pulcherrima sunt 1 , quae series tunc primum apparet cum intelligitur quid per ‘falsos Christos’ significatur, quid per ‘signa et prodigia’, quid per ‘desertum et conclavia’, tum quid per ‘adventum Filii hominis’, et denique quid per ‘cadaver et aquilas 2 ’.

[2] Quod ita locutus sit Dominus, fuerat ob causam ut non intelligerent Verbum, ne profanarent illud; cum enim Ecclesia vastata est, sicut erat tunc apud Judaeos, si intellexissent, profanavissent, quapropter etiam Dominus per parabolas locutus est ob eandem causam, sicut Ipse docet apud Matthaeum 13:13-15; Marcus 4:11, 12; Luc. 8:10; nam profanari Verbum non potest ab illis qui mysteria non sciunt, sed ab illis qui sciunt, videatur n. 301-303, 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 3398, 3402; et magis ab illis qui sibi docti apparent quam qui sibi indocti;

[3] ast 3 quod nunc aperiantur interiora Verbi 4 , est quia Ecclesia hodie in tantum vastata est, hoc est, absque fide et amore, ut tametsi sciunt et intelligunt, usque non agnoscant, minus credant, videatur n. 3398, 3399, praeter paucos qui in vita boni sunt, et electi vocantur, qui nunc instrui possunt, apud quos nova Ecclesia instituenda; sed ubinam illi sunt 5 , solus Dominus novit; pauci erunt intra Ecclesiam; gentes fuerunt, apud quas novae Ecclesiae prius instauratae sunt, videatur n. 2986.

脚注:

1. The Manuscript inserts serie.

2. The Manuscript inserts per.

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has interna vera

5. The Manuscript has sint

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2051

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2051. Quod ‘circumcidendo circumcidetur’ significet quod illi omnino removebunt a se amores sui et mundi, nempe qui intra Ecclesiam qui significantur per ‘natum domus et emptum argento 1 ’, constat a repraesentatione ‘circumcisionis’ quod sit purificatio ab amoribus sui et mundi, de qua supra n. 2039; hic repetitur iterum quod circumcidentur, et dicitur quod circumcidendo circumcidetur 2 , quo exprimitur necessitas, hoc est, quod omnino ab illis amoribus purificandi; et quia significantur illi qui intra Ecclesiam, hic filii alienigenae non memorantur, nam per hos, ut supra n. 2049 ostensum, significantur illi qui extra Ecclesiam sunt;

[2]] ex repetitione eorum quae in versu praecedente dicta sunt de ‘natis domus’ et emptis argento; quisque videre potest quod Divinum arcanum sit quod ex sensu litterae non patet, arcanum est quod purificatio a foedis illis amoribus maxime necessaria sit intra Ecclesiam, ex causa etiam quia qui intra Ecclesiam sunt, impura possunt reddere ipsa sancta, quod illi qui extra Ecclesiam, seu gentes, facere nequeunt; inde periculum damnationis illis majus est; praeterea illi qui intra Ecclesiam, principia falsi contra ipsa vera fidei possunt formare et iis imbui, qui autem 3 extra Ecclesiam sunt, id non possunt quia ignorant illa; ita illi profanare possunt sancta vera, hi vero non; de quibus plura videantur in Parte Prima n. 1059, 1327, 1328.

脚注:

1. The Manuscript has emtionem argenti.

2. The Manuscript has circumcidentur.

3. The Manuscript has vero.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.