スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#3897

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

脚注:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#9063

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

脚注:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6564

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6564. ‘Quia malum retribuerunt tibi’: quod significet quod aversi fuerint a bono et vero quae influunt, constat a significatione ‘mali’ quod sit aversio, de qua n. 5746; quod sit a bono et vero quae influunt, significatur per ‘retribuerunt tibi’, nam ‘Josephus’ est caeleste ac bonum internum, n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, per quod bonum et verum influunt a Domino. Cum influxu per internum ita se habet: Dominus continue influit per internum hominis cum bono et vero; bonum dat vitam et ejus calorem qui est amor, verum autem dat illustrationem et ejus lucem quae est fides, sed influxus ille apud malos cum pergit ulterius, nempe in exteriora 1 , resistitur et rejicitur, aut pervertitur 2 vel suffocatur 3 , et tunc secundum rejectionem, perversionem aut suffocationem, clauduntur interiora, patente solum introitu hic et ibi sicut per rimas circumcirca; inde homini remanet facultas cogitandi et volendi, sed contra verum et bonum; illa occlusio penetrat versus exteriora magis et magis secundum vitam mali et inde persuasionem falsi, et hoc usque ad sensuale, 4 ex quo dein cogitatio; voluptates et appetitiones tunc auferunt omne; in tali statu sunt illi qui in infernis; nam malis qui in alteram vitam veniunt, auferuntur intuitiones honesti et boni propter lucra, honores et famam; et tunc in sensuali sunt.

脚注:

1. The Manuscript inserts hominis.

2. et

3. The Manuscript inserts a falsis.

4. The Manuscript deletes ex and inserts in.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.