スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1. LIBER GENESEOS

Quod Verbum Veteris Testamenti contineat arcana caeli, et quod omnia et singula spectent Dominum, Ipsius caelum, Ecclesiam, fidem, et quae sunt fidei, nemo mortalium ex littera capit; nam ex littera seu sensu litterae nemo aliud videt quam quod in genere spectent externa Ecclesiae Judaicae; cum tamen ubivis interna sunt quae nusquam patent in externis, praeter paucissima quae Dominus revelavit et explicuit apostolis; sicut quod Sacrificia significent Dominum; quod terra Canaan et Hierosolyma, caelum, unde vocatur Canaan et Hierosolyma caelestis; similiter Paradisus.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1272

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1272. Ostensum mihi postea quomodo mulieres eorum amictae fuerint: circum caput habuerunt pileum rotundum nigrum; protensum, quasi turritum antrorsum, facie fuerunt parva; viri autem hirsuti et pilosi. Ostensum quoque quantum gloriati sunt de multitudine infantum, quod, ubicumque vaderent, haberent secum suos liberos qui praeibant in linea inflexa; sed iis dictum quod amor infantum quoque sit apud omnia bruta, etiam pessima, et quod hoc non argumentum sit quod aliquid bonum apud eos; at si liberos amavissent non sui amoris et gloriae causa, sed ut societas humana ob commune bonum augeretur, et magis ut caelum inde multiplicaretur, ita propter regnum Domini quod tunc fuisset amor erga infantes genuinus.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.