聖書

 

Leviticus 8

勉強

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#9953

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

9953. ‘Et filios ejus cum eo’: quod significet talem statum ibi in externis inde procedentibus, constat ex significatione ‘induere’ quod sit inducere statum qualis repraesentatur per vestes, de qua 1 nunc supra n. 9952, hic qui per vestes filiorum Aharonis, qui est status externorum procedentium ex Divino Vero, 2 in regno spirituali, nam per ‘filios’ 3 significatur id quod procedit, ita quoque per vestes illorum, secundum illa quae mox supra n. 9950 dicta sunt.

脚注:

1. mox

2. quod repraesentatur per vestes Aharonis

3. repraesentatur

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#5247

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

5247. ‘Et totondit’: quod significet rejectionem et mutationem quoad illa quae sunt exterioris naturalis, constat ex significatione ‘tondere’, nempe caput et barbam, quod sit rejicere talia quae sunt exterioris naturalis; ‘capillus’ enim seu pilus, qui tondebatur, significat id naturale, videatur n. 3301; etiam pilus tam capitis quam barbae correspondet in Maximo Homine exteriori naturali, quapropter etiam sensuales homines, hoc est, illi qui nihil nisi quam naturale crediderant nec intelligere voluerunt aliquid interius 1 seu purius dari quam quod sensibus capere possunt, illi in altera vita in luce caeli apparent pilosi, adeo ut facies vix aliud sit quam pilus barbae; pilosae tales facies multoties mihi visae sunt; qui autem rationales homines fuerunt, hoc est, spirituales, apud quos naturale rite subordinatum fuerat, illi apparent decenter comati; immo ex coma in altera vita cognosci potest quales sunt quoad naturale; quod spiritus in coma appareant, est quia in altera vita spiritus prorsus apparent sicut homines in terra; inde etiam est quod visi angeli in Verbo describantur etiam quandoque quoad comas.

[2] Ex his constare potest quid ‘tondere’ significat; ut apud Ezechielem,

Sacerdotes Levitae, filii Zadoki, ... exuent vestes suas in quibus ministrantes, et reponent illas in cubiculis sanctitatis, et induent vestes alias, nec sanctificabunt populum vestibus suis; et caput suum non radent, et comam non demittent, tondendo tondebunt capita sua, 44:15. , 19, 20; ibi de novo Templo, et de novo sacerdotio agitur, hoc est, de nova Ecclesia, ubi ‘induere vestes alias’ significat sancta vera, ‘caput non radere, 2 comam non demittere, sed tondendo tondere capita’ significat non rejicere naturale sed accommodare ut concordet, ita subordinare; quisque qui sanctum credit Verbum, videre potest quod haec et reliqua de nova terra, nova civitate, ac de novo Templo et novo sacerdotio, apud Prophetam, prorsus se non habitura sint sicut ibi in littera memorantur, ut quod ‘sacerdotes Levitae, filii Zadoki, ministrabunt ibi’, et quod tunc ‘exuent vestes ministerii et induent alias’, quodque ‘tondebunt capita’, sed quod omnia et singula ibi significent talia quae sunt novae Ecclesiae.

[3] Quae de sacerdote magno, 3 filiis Aharonis, et de Levitis statuta sunt, apud Mosen,

Sacerdos magnus ex fratribus suis, super cujus est effusum caput oleum unctionis, et implevit manum suam ad induendum vestes, caput suum non radet, et vestes suas non dissuet, Lev. 21:10: Filii Aharonis non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae suae radent; ... sancti erunt Deo suo, nec profanabunt nomen Dei sui, Lev. 21:5, 6: Purifices ita Levitas; asperge super illos aquas expiationis, et transire facient novaculam super carnem suam, et lavabunt vestes suas, et puri erunt, Num. 8:7;

nec mandata fuissent nisi sancta in se habuissent; quod ‘sacerdos magnus non caput suum raderet et non vestes suas dissueret’, quod ‘filii Aharonis non capiti suo’ calvitiem inducerent, nec angulum barbae raderent', et quod ‘Levitae cum purificarentur, raderentur novacula super carnem’, quid sancti in his, et quid Ecclesiae in his? sed habere externum seu naturalem hominem subordinatum interno seu spirituali, et sic utrumque subordinatum Divino, hoc sanctum est quod 4 etiam percipiunt angeli cum illa Verbi leguntur ab homine:

[4] similiter quod Naziraeus, qui sanctus esset Jehovae, si mortuus fuerit juxta illum forte subito, et polluerit caput naziraeatus sui, quod tonderet caput suum in die munditiae suae, in die septimo tonderet illud.... Tum quod Naziraeus in die quo implentur dies naziraeatus ejus, ... tonderet ad ostium tentorii conventus caput naziraeatus sui, et acciperet crinem capitis sui, ... et daret super ignem qui sub sacrificio pacificorum, Num. 6:8, 9, 13, 18 5 ; quid Naziraeus, et quid sancti repraesentabat, videatur n. 3301; 6 quod sanctum in crinibus ejus constaret, nusquam comprehendipotest nisi sciatur quid ‘crinis’ est per correspondentiam, ita cui sancto crinis naziraei correspondebat; pariter nec 7 comprehendi potest unde robur Simsoni ex crinibus, de quibus ille ita ad Delilam, Novacula non ascendit super caput meum, quia naziraeus Dei ego ab utero matris meae; si radar, recedet a me robur, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo: ... et Delilah vocavit virum qui rasit septem cincinnos capitis ejus, ... et recessit robur ejus a super eo.... Et dein cum incepit capillus capitis ejus crescere, sicut abrasus erat, rediit robur ei, Jud. 16:17, 19(22, 28);

quis absque cognitione ex correspondentia nosse potest quod Dominus quoad Divinum Naturale repraesentaretur per ‘naziraeum’, et quod naziraeatus' non aliud fuerit, et quod robur Simsoni ex repraesentativo illo?

[5] qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, et quod sensus litterae sit repraesentativus rerum quae in sensu interno, vix aliquid sancti in his 8 agnoscet, cum tamen sanctissimum inest. Qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, qui 9 sanctus, nec 10 scire potest quid sequentia haec in sinu gerunt; ut quae apud Jeremiam,

Periit veritas, et excisa est ex ore eorum, abscinde crines tui naziraeatus, et abjice, 7:28, 29:

apud Esaiam,

In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii, per regem Asshuris, caput et pilos pedum, et etiam barbam consumet, 11 7:20:

apud Micham, Calvitiem induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem tuam, sicut aquila, quia migrarunt a te, 1:16;

et praeterea nec sciet quid sancti involvit quod 12 memoratur de Elia quod esset Vir pilosus, et cingulo corii cinctus circa lumbos suos, 2 Reg. 1:8: Et cur pueri qui vocabant Elisaeum calvum, discerpti essent ab ursis e silva, 2 Reg. 2:23, 24 13 ;

[6] per ‘Eliam’ et per ‘Elisaeum’ repraesentabatur Dominus quoad verbum; ita per eos repraesentabatur Verbum, in specie propheticum, videatur Praef. ad Gen. 18 et n. 2762; ‘pilosum’ et ‘cingulum corii’ significabat sensum litteralem, ‘vir pilosus’ illum quoad vera, ‘cingulum corii circa lumbos’ illum quoad bona, sensus enim litteralis est sensus naturalis ejus, nam 14 est ex illis quae in mundo et sensus internus est sensus spiritualis quia 15 est ex illis quae in caelo; hi bini sensus se habent sicut internum et externum apud hominem, et quia internum non est absque 16 externo, nam externum est ultimum ordinis in quo subsistit internum, ideo ignominiosum contra Verbum erat ‘vocare Elisaeum calvum’, quasi esset absque 17 externo, ita Verbum absque sensu adaequato captui hominis.

[7] Ex his constare potest quod singula Verbi sancta sint; at sanctitas quae inibi, non apparet ad intellectum nisi ei qui novit sensum ejus internum, 18 usque tamen ad apperceptionem per influxum e caelo ei qui Verbum sanctum credit; influxus ille fit per sensum internum in quo sunt angeli, qui sensus, quamvis non intelligitur ab homine, usque afficit, quia affectio angelorum qui in illo sunt, communicatur; inde quoque patet quod Verbum datum sit homini ut communicatio ei sit cum caelo, utque Divinum Verum quod in caelo, per influxum afficiat.

脚注:

1. aut

2. The Manuscript inserts et.

3. filius, in the First Latin Edition

4. significatur, hoc sanctum quoque est, quod

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. naziraeatus erat crinis, quod sanctum ejus

7. sciri

8. agnosceret

9. The Manuscript inserts respective.

10. sciet

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. dicitur

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. interno, in the First Latin Edition

17. The Manuscript inserts omni.

18. at vero

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.