聖書

 

Hoschea 4

勉強

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6180

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6180. ‘Et facias mecum misericordiam et veritatem’: quod significet humiliationem, constat ex significatione ‘facere misericordiam’ quod sit bonum amoris; et ex significatione ‘facere veritatem’ quod sit verum fidei, de quibus sequitur; ea verba cum dicuntur, sunt verba supplicationis, ita humiliationis. Quod ‘facere misericordiam’ sit bonum amoris, est quia omnis misericordia est amoris, qui enim in amore aut charitate est, is quoque in misericordia est; et tunc fit amor et charitas apud eum misericordia cum proximus in egestate aut miseria est, et in eo statu ei opem fert; inde est quod per ‘misericordiam’ significetur bonum amoris.

[2] Quod ‘facere veritatem’ sit verum fidei, est quia omne verum est fidei, ideo etiam per eandem vocem in lingua originali significatur fides. Quia bonum amoris et verum fidei sunt conjunctissima, ac unum non datur absque altero, ideo fuit hoc formula sollemnis apud antiquos, quia illis notum fuit quod bonum amoris inseparabile esset a vero fidei; et quia ita, bina illa in Verbo pluries conjunctim dicuntur, ut in Exodo, Jehovah magnus misericordia et veritate, 34:6: in libro 2 Samuelis, David dixit ad viros Jabesh, Faciat Jehovah vobiscum misericordiam et veritatem, 2:5, 6: et ibidem, David ad Ittaeum Gittaeum; Revertere et reduc fratres tuos tecum cum misericordia et veritate, 15:20:

apud Hoscheam,

Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia non veritas et non misericordia, et non cognitio 1 Dei in terra, 4:1:

apud Davidem,

Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, Ps. 25:10 2 :

apud eundem,

Jehovah non prohibebis a me misericordias Tuas, misericordia Tua et veritas Tua perpetuo custodient me, Ps. 40:12:

apud eundem,

Misericordias Jehovae aeternas canam, in generationem et generationem veritatem Tuam ore meo: quoniam dixi, In aeternum misericordia aedificabitur, in ipsis caelis confirmabis veritatem Tuam.... Justitia et judicium fulcrum throni Tui, misericordia et veritas consistunt ante facies Tuas, Ps. 89:2, 3, 3 15 [KJV 1, 2, 14]:

et praeterea apud Davidem,

Ps. 26:3, 36:6 [KJV 36:5), 57:4, 11 [KJV 3, 10), 61:8 [KJV 61:7), 85:11 [KJV 85:10), 86:15, 89:25, 34 [KJV 24, 33), 92:3 [KJV 2).

脚注:

1. Jehovae, in the First Latin Edition and Schmidius's Bible. In 3122, Swedenborg has Dei, which matches the Hebrew.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

聖書

 

Psalmi 85

勉強

   

1 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.

2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;

4 lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.

5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.

6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.

7 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.

8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.

9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.

11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum ;

13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.

15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.

16 Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.

17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.