聖書

 

Hoschea 13

勉強

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Revelata#614

この節の研究

  
/ 962に移動  
  

614. (Vers. 2.) "Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum," significat Dominum loquentem per Novum Caelum ex Divinis Veris. - Per "vocem e Caelo" significatur vox seu loquela a Domino per Caelum; nam dum auditur vox e Caelo, est a Domino: hic per Novum Caelum ex Christianis, quod intelligitur per "Montem Sionis" super quo "Agnus visus est stare, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia (612, 613); per "aquas multas" significantur Divina Vera (50). Similiter de Domino loquente per Caelum ex Divinis Veris, dicitur in sequentibus his locis:

Audita est vox Filii Hominis, "sicut Vox aquarum multarum," (Apocalypsis 1:15); 1

Et vox e Throno "tanquam Vox aquarum multarum," (Apocalypsis 19:6);

Et vox Dei Israelis "tanquam Vox aquarum multarum," (Ezechiel 43:2);

"Vox Jehovae super aquis, Jehovah super aquis multis," (Psalm. 29:3); 2

Sonus alarum Cheruborum "sicut Sonus aquarum magnarum," (Ezechiel 1:24);

per "Cherubos" significatur Verbum (239), ita Divinum Verum, ex quo Dominus loquitur.

脚注:

1. 15 pro "24"

2. 3 pro "23"

  
/ 962に移動  
  

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Revelata#122

この節の研究

  
/ 962に移動  
  

122. "Et in calculo nomen novum scriptum," significat quod sic illis quale boni quod non prius. - Quod "nomen" significet quale rei, videatur supra (81), hic itaque quale boni; omne quale boni est ex veris ei unitis; bonum enim absque veris est sicut panis et cibus absque vino et aqua, qui non nutriunt; et quoque sicut fructus in quo non succus; apparent etiam sicut arbores nudatae foliis, in quibus pendent poma sicca ex autumno relicta: hoc quoque intelligitur per haec Domini verba:

"Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur: bonum est sal, si autem sal insulsum fiat, quonam illud condietis: habete in vobis salem," (Marcus 9:49-50);

"sal" ibi est desiderium ad verum.

  
/ 962に移動