聖書

 

Hoschea 13

勉強

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

解説

 

311 - The Gate of Heaven, Part 4 of 5

作者: Jonathan S. Rose

Title: The Gate of Heaven, Pt.4

Topic: The Word

Summary: To align with angels in our reading of the Bible, we need to understand and focus on the oneness of God.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Matthew 28:18-20
Revelation 22:3-4
Isaiah 9:6
John 8:56-58; 10:30; 14:6-11
Matthew 1:20
John 7:37-39; 14:16, 26, 17-18
Revelation 2:7
John 1:1-3, 10
Ephesians 3:9
Colossians 1:15-16
Revelation 4:8, 11
Isaiah 42:8; 44:6, 8, 24; 45:5-6, 14, 21-22; 46:9; 48:11
Hosea 13:4, 14
Revelation 1:1; 22:16, 6

動画を再生する
Spirit and Life Bible Study broadcast from 7/26/2017. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1893

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1893. Quod ‘Sarai uxor Abrami non peperit illi’ significet quod nondum Rationalis Homo, constabit a sequentibus ubi de Isaco: sunt enim, ut dictum, apud unumquemvis hominem internus homo, rationalis homo qui medius, et externus qui proprie naturalis homo dicitur; hi repraesentati sunt apud Dominum per Abrahamum, Isacum et Jacobum, Internus Homo per Abrahamum, Rationalis per Isacum, et Naturalis per Jacobum: Internus Homo apud Dominum fuit Ipse Jehovah, nam conceptus est a Jehovah, quare Ipsum Patrem Suum toties nominavit, et in Verbo dictus Unigenitus Dei et solus Filius Dei. Rationalis homo non connascitur, sed solum facultas ut homo fieri possit rationalis, ut cuique constare potest ex eo quod infantes recens nati nulla ratione sint praediti, sed quod rationales fiant successu temporis mediis sensualibus externis et internis, sicut imbuuntur scientiis et cognitionibus:

apud pueros quidem apparet 1 rationale sed usque non est rationale, solum quoddam ejus initiamentum, quod noscitur ex eo quod ratio sit apud adultos et senes.

[2] De Rationali Homine apud Dominum in hoc capite agitur; ipsum Rationale Divinum repraesentatur per Isacum, sed rationale primum antequam factum est Divinum, per Ismaelem, quare hic per quod ‘Sarai uxor Abrami non peperit ei’ significatur quod adhuc non Rationale Divinum: Dominus, sicut 2 prius dictum natus fuit sicut alius homo, et quoad illa quae traxit a quia matre fuit sicut alius homo, et quia rationale formatur per scientifica et cognitiones quae per sensualia externa seu externi hominis intrant, inde rationale Ipsius primum natum est sicut apud alium hominem, sed quia omnia quae humana erant apud Se, propria potentia faceret Divina, ita quoque rationale: rationale Ipsius primum describitur in hoc capite, tum quoque in cap. 21 ubi etiam de Hagare et Ismaele a vers. 9 ad 21 3 agitur, quod nempe hic expulsus sit cum adolevit Isacus per quem repraesentatur Rationale Divinum.

脚注:

1. The Manuscript inserts sicut.

2. The Manuscript reads "ut aliquoties" instead of "sicut".

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.