聖書

 

Genesis 6

勉強

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#10044

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

10044. ‘Super caput arietis’: quod significet cum toto, constat ex significatione ‘capitis’ quod sit totus homo, ita totum, de qua n. 10011; quod ‘caput’ sit totum, est causa quia est supremum, et inibi est intimum hominis; et a supremo procedunt omnia quae infra, sicut etiam ab intimo procedunt omnia quae extra, nam haec et illa sunt inde; 1 intimum apud hominem est ejus voluntas et intellectus; haec in principiis sunt in capite; quae inde procedunt sunt actus, qui 2 interiorum effectus sunt in corpore; quapropter cum dicitur voluntas et intellectus, intelligitur totus homo, nam inde homo est homo; actus corporis etiam 3 omne suum habent ex voluntate; inde est quod 4 homo non ex actibus corporis seu operibus spectetur, sed ex voluntate in illis; quia ita est, 5 per animam in Verbo intelligitur 6 totus homo, et quod homo dicatur anima, ut Lev. 4:27, 5:1, 4, 17, 21 [KJV 5:1, 4, 17, 6:2], 17:10, 15, et alibi.

[2] Sunt duo quae significant totum, nempe supremum et infimum; quod etiam infimum seu ultimum, est quia in ultima desinunt omnia interiora, usque a primo seu supremo, ac ibi simul sunt, videatur n. 9828, 9836; inde est quod supremum per ultimum contineat omnia interiora, quae sunt intermedia, in nexu et in forma, utque ad unum finem spectent, n. 7 9828. Quod 8 ultimum etiam 9 significet totum, constat a pluribus in Verbo, sicut quod totus homo dicatur ‘caro’, ut Gen. 6:12 10 ; Num. 16:22, 27:16; Esai. 40:5; Sach. 2:17 [KJV 13]; et alibi.

[3] Quia ultima 11 etiam significant omnia seu totum, ideo crinis, pilus, barba, quae sunt ultima quae excrescunt apud hominem, sumuntur pro illis, etiam pedes, immo 12 eorum et manuum digiti: quod crinis, pilus, barba, constat apud Esaiam,

In illo die detondebit Dominus novacula per regem Aschuris caput, pilos pedum etiamque barbam, 7:20;

‘rex Aschuris’ est ratiocinatio, qualis illorum qui per illam destruunt Divina, n. 1186, ‘detondere caput, pilos pedum, et barbam’ est auferre ultima, nam his ablatis diffluunt interiora, ac pereunt, ideo 13 quoque sacerdoti vetitum fuit radere caput, Lev. 21:10, ut et Naziraeo, cujus coma dicebatur Naziraeatus Dei, Num. vi, n. 6437, 9407 fin. , ac intelligitur per verticem Naziraei fratrum, Gen. 49:25, 26; Deut. 33:16;

inde quoque dicitur quod pili capitis omnes numerati sint, Matth. 10:30, per quod 14 significatur quod omnia et singula in homine, tum 15 quod capillus e capite non peribit, Luc. 21:18.

[4] Quod etiam ‘pedes’ ac eorum et manuum digiti significent omnia, ac ita totum, constat apud Johannem, Dixit Petrus, Domine, non lavabis pedes meos tantum, sed etiam manus et caput; dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, 16 Joh. 13:9, 10; ‘pedes’ sunt naturale, quod ultimum, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406: et in sequentibus hujus capitis, De 17 sanguine arietis 18 dabis super auriculam auris Aharonis, et sit per pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri, vers 20; quod est super omnia et singula, quae significantur per ‘aurem’, ‘manum’, et ‘pedem’.

[5] Quia supremum et infimum, seu quod idem, primum et ultimum, aeque significant omnia et singula, seu totum cum partibus, ideo describitur Omnipotentia et Omniscientia Domini, per quod sit Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega, Apoc. 1:8, 21:6, 22:13; Esai. 41:4.

[6] Quod omnia contineantur in nexu ac stent una a primo seu supremo per ultima seu infima, ita describitur apud Esaiam,

Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum; convocans Ego ea, stant una, 48:12, 13;

‘manus’ et ‘dextra’ Jehovae seu Domini est omnipotentia, ‘terra quam fundavit’ est ultimum, 19 ‘caelum quod extendit’ est quod est inter primum et ultimum, ‘convocare ea ut stent una’ 20 est continere interiora omnia per ultimum in nexu, et in forma, ut ad unum finem spectent; unus finis quem spectent est qui est Primus et Novissimus; 19 quod ille sit Dominus, constat apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Rex Israelis et Redemptor ejus, Ego Primus et Ego novissimus, 44:6;

‘Rex Israelis’ est Dominus, Joh. 18:37;

quod ‘Redemptor’, patet: et in Apocalypsi 21 ,

Haec dicit Primus et Novissimus, Qui fuit mortuus et revixit, 22 2:8.

[7] Quod primum contineat omnia in nexu per ultimum, constare potest ex Verbo et ex homine: Verbum in ultimis est sensus litterae ejus, et Verbum in primo est Dominus, et Verbum in interioribus est sensus internus ejus, qui in caelis percipitur et facit ut illi qui ibi spectent ad unum finem, qui est Dominus; de hoc arcano videatur n. 9360, 9824.

[8] Quod ad hominem, homo in ultimis 23 est Ecclesia in terris; homo in primo est Dominus, homo in interioribus est caelum, nam Ecclesia et caelum 24 coram Domino est sicut unus homo, ideo caelum 25 vocatur Maximus Homo, de quo 26 ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 10030 fin. , continuus nexus et secundum nexum influxus est omnium a Domino per caelos ad Ecclesiam in terris; per caelos intelliguntur angeli qui ibi, 27 per Ecclesiam homines qui sunt veri homines Ecclesiae, et per hominem in primo Dominus quoad Divinum Humanum Ipsius; quod a primo per ultimum 28 omnia contineantur in nexu et stent una, intelligitur 29 per Domini Verba supra allata, apud Esaiam,

Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum, convocans Ego ea, stant una, 48:12, 13;

quod per ‘terram’ in Verbo intelligatur Ecclesia, etiam multis ostensum est, videantur citata n. 9325.

[9] Idea hujus rei haberi potest ex ultimo ac intimo apud hominem, ultimum ejus est cutis, intimum est cor, intermedia seu interiora sunt viscera; a corde usque ad cutem trans viscera est continuus nexus per vasa sanguinea, haec enim procedunt ex corde, et terminantur in cute; quod cutis sit ultimum continens interiora in nexu, patet, nam ablata cute diffluunt interiora.

[10] Ex his videri potest unde est quod sicut supremum seu intimum significet omnia et singula, ita quoque 30 infimum seu ultimum. Ex his etiam patet arcanum cur Dominus etiam quoad ultima glorificavit Humanum Suum; ultima vocantur ‘ossa et caro’, quare Dominus dixit discipulis Suis, qui putabant se spiritum videre, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ego 31 sim, palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habentem, Luc. 24:37, 39;

quod ipsum Divinum fuerit Primum in Ipso, notum est, nam conceptus erat a Jehovah, et quod concipitur a patre, hoc primum hominis est; quod Dominus etiam ultima Humani Sui glorificaverit, ex verbis Ipsius ibi patet, et quoque ex eo quod nihil de 32 Humano Suo reliquerit in sepulcro. Quod interiora desinant et quiescant in ultimis ac ibi simul sint, et quod ultima contineant interiora in nexu, etiam in rebus spiritualibus, videatur n. 9216, 9828; quod ideo in ultimis sit robur et potentia, n. 9836, et quod ideo sanctitas in ultimis 33 , n. 9824, et quod in ultimis revelata et responsa, n. 9905.

脚注:

1. The Manuscript inserts et quia etiam intimum est, dicuntur illa quae procedunt externa respective;

2. haec

3. inde sunt et

4. The Manuscript deletes inde, and inserts quapropter.

5. inde etiam est, quod

6. intelligatur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts infimum seu.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et infima.

12. ac

13. ita quoque omnia interiora, nam haec ab illis pendent, diffluunt illis ablatis; inde

14. et

15. et quoque

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Accipies ex

18. The Manuscript inserts et.

19. The Manuscript inserts et.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. apud Johannem

22. The Manuscript inserts Apoc.

23. ultimo

24. coelum (deletes)et Ecclesia

25. quod ideo

26. multum

27. The Manuscript inserts et.

28. et ultimo

29. significatur

30. etiam

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. ex

33. ultima sancta dicta fuerint

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

聖書

 

Numeri 16

勉強

   

1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,

2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.

3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?

4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :

5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.

6 Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :

7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.

8 Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :

9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?

10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

11 et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?

12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus.

13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?

14 Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.

15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.

16 Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.

17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.

18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.

20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :

21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.

22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?

23 Et ait Dominus ad Moysen :

24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.

25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,

26 dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

28 Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :

29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :

30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :

32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.

35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt

38 in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.

39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :

40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.

42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44 Dixitque Dominus ad Moysen :

45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

46 dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.

47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :

48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.