聖書

 

Genesis 23

勉強

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2845

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2845. Vers. 17. Quod benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum, tanquam stellas caelorum, et tanquam arenam quae super litore maris; et hereditabit semen tuum portam hostium 1 tuorum. Quod benedicendo benedicam tibi significat fructificationem ex affectione veri: ‘multiplicando multiplicabo’ significat derivationes veri inde: ‘semen tuum’ significat spirituales qui in bono fidei salvantur ex Divino Humano Domini: ‘tanquam stellas caelorum’ significat multitudinem cognitionum boni et veri: ‘et tanquam arenam quae super litore maris’ significat multitudinem scientificorum correspondentium: ‘et hereditabit semen tuum portam hostium 1 tuorum’ significat quod charitas et fides succedet ‘loco’ ubi prius malum et falsum.

脚注:

1. Hebrew = suorum

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.