聖書

 

Exodus 18

勉強

   

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.

17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.

18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Explicata#179

この節の研究

  
/ 1232に移動  
  

179. (Vers. 28.) "Et dabo illi stellam matutinam." - Quod significet intelligentiam et sapientiam ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "stellarum", quod sint cognitiones boni et veri (de qua supra, n. 72); et quia significant cognitiones boni et veri, etiam significant intelligentiam et sapientiam, nam per cognitiones boni et veri est omnis intelligentia et sapientia; et ex significatione "Mane", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum; inde "stella matutina" est intelligentia et sapientia ab Ipso. "Mane" in Verbo saepius legitur, ac varia secundum seriem in sensu interno significat; in supremo sensu significat Dominum, et quoque adventum Ipsius, in sensu interno significat regnum Ipsius et ecclesiam, et ejus statum pacis; etiam significat statum primum Ecclesiae Novae, et quoque statum amoris, tum statum illustrationis, proinde statum intelligentiae et sapientiae, et quoque statum conjunctionis boni et veri, qui est quando internus homo conjungitur externo.

[2] Quod "mane" tam varia significet, est quia in supremo sensu significat Divinum Humanum Domini, inde etiam omnia illa quae ex illo procedunt; nam Dominus est in illis quae ab Ipso procedunt, adeo ut sit Ipse ibi. Quod Divinum Humanum Domini in supremo sensu intelligatur per "mane", est quia Dominus est Sol caeli angelici, et Sol illius caeli non progreditur a mane ad vesperam seu ab ortu ad occasum, sicut sol mundi ad apparentiam, sed manet constans in suo loco antrorsum supra caelos; inde est quod sit semper in mane, et nusquam in vespera; et quia omnis intelligentia et sapientia, quae est angelis, a Domino ut Sole apud illos existit, ideo etiam status illorum amoris, ac status illorum sapientiae et intelligentiae, et in genere status illustrationis illorum, per "mane" significatur; procedunt enim illa a Domino ut Sole, et quod procedit ab Ipso est Ipse, ex Divino enim non aliud quam Divinum procedit, et omne Divinum est Ipse. (Quod Dominus sit Sol caeli angelici, et quod ab Ipso ut Sole existat omnis amor, sapientia et intelligentia, et in genere omnis illustratio quoad Divina vera, ex quibus est sapientia, videatur in opere De Caelo Inferno 116-125, 126-143, 155, 156.)

[3] Ex his constare potest unde est quod in Verbo toties dicatur "mane", cum agitur de Jehovah seu Domino, de Ipsius adventu, regno et ecclesia, ac de bonis eorum, ut in sequentibus his locis, quae illustrationis causa volo adducere: - In Libro Secundo Samuelis,

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, .... Ille sicut lux mane, oritur Sol, mane sine nubibus" (23:3, 4);

"Deus Israelis" et "Petra", est Dominus quoad Divinum Humanum, et inde procedens Divinum Verum; "Deus Israelis" ex eo, quod "Israel" sit ecclesia spiritualis Ipsius, et "Petra" quia Divinum Ipsius ibi est Divinum Verum (videatur n. 3720, 6426, 8581, 10580); quia Dominus in caelo angelico est Sol, et inde omnis lux angelis, et Sol ibi est jugiter in suo mane, ideo dicitur, "Ille sicut lux mane, oritur Sol, mane sine nubibus."

[4] Apud Davidem,

"Ex utero Aurorae ros juventutis tuae; .... Tu sacerdos in aeternum juxta modum Melchizedechi" (Psalmuss 110:3 [, 4]);

haec de Domino venturo in mundum; "ex utero Aurorae Tibi ros juventutis", est conceptio ex Ipso Divino, et inde glorificatio Humani Ipsius; "sacerdos in aeternum juxta modum Melchizedechi", est quod Divinum Bonum et Divinum Verum ab Ipso procedat, Dominus enim ut Sacerdos est Divinum Bonum, ac ut Rex sanctitatis, qui est "Melchizedech", est Divinum Verum (videatur n. 1725).

[5] Apud Ezechielem,

Cherubi steterunt "ad ostium portae Domus orientale, gloria Dei Israelis super illis sursum" (10:19);

"cherubi" significant Dominum quoad providentiam et quoad custodiam ne adeatur nisi quam per bonum amoris; "ostium portae Domus orientale" significat aditum; "Domus Dei" est caelum et ecclesia; "oriens" est ubi Dominus apparet ut Sol, ita ubi jugiter est in mane; inde dicitur "gloria Dei Israelis super illis sursum."

[6] Apud eundem,

Angelus "duxit me ad portam, quae spectans versus orientem; cum ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis et terra illustrata a gloria Ipsius; .... gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem" (43:1, 2, 4);

hic describitur in sensu interno influxus Domini in illos qui in Ipsius regno et ecclesia sunt; "Deus Israelis" est Dominus quoad Divinum Humanum et inde procedens Divinum Verum; "Domus Dei" est Ipsius regnum et ecclesia; "gloria" est Divinum Verum quale in caelo; "venire via orientis in Domum", est a Sole, ubi est jugiter in suo mane.

(Quod "gloria sit Divinum Verum quale est in caelo, videatur n. 4809, 1 5922, 8267, 8427, 9429:

quod "Domus Dei" sit caelum et ecclesia quoad bonum, "Templum" quoad verum, n. 3720: et quod "oriens" in supremo sensu sit Dominus, quia est Sol caeli, qui semper est in ortu et mane, et quod inde "oriens" sit bonum amoris ab Ipso, n. 3708, 5097, 9668.)

[7] Apud eundem,

Angelus "postea reduxit me ad ostium Domus, ubi ecce aquae exeuntes de sub limine Domus versus orientem, .... descendent in planitiem, et venient versus mare, in mare emissae ut sanentur aquae; unde fit quod omnis anima vivens quae reptat, quocunque venerint fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde, quia venient eo aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venerit fluvius" ( 2 47:12, 8, 9);

describitur etiam hic per meras correspondentias influxus Domini ex Divino Humano suo apud illos qui e regno et ecclesia Ipsius sunt; per "aquas exeuntes sub limine Domus versus orientem", describitur Divinum Verum procedens ab Ipso, et influens apud illos qui in oriente sunt, hoc est, qui in bono amoris in Ipsum sunt; quod "aquae descenderint in planitiem, et in mare", et quod "inde aquae maris sanatae sint", significat influxum in naturalem hominem, ac in cognitiones quae ibi; "piscis multus" qui inde, significat scientifica vera ibi; quod "vixerit omne quo venerit fluvius", significat quod vita illis ex Divino Vero. Quod haec significentur per illa ibi, nemo videre potest nisi ex sensu interno Verbi, cum tamen singulae voces ibi involvunt arcana regenerationis hominis a Domino; sed quae singulae voces ibi involvunt, detegetur ad caput 22 Apocalypseos, ubi paene similia, vers. 1 et 2, dicuntur.

[8] Apud Davidem,

"Exspectavi Jehovam, exspectat anima mea, .... anima mea Dominum, a custodientibus mane, custodientes mane, .... quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem" (Psalmuss 130:5-8);

agitur ibi de adventu Domini in mundum, et de receptione Ipsius ab illis qui in bono amoris sunt; adventus Domini significatur per "Exspectavi Jehovam, exspectat .... anima mea Dominum, .... quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem"; et receptio Ipsius ab illis qui in bono amoris sunt, significatur per "a custodientibus mane, custodientes mane"; "mane" ibi in supremo sensu significat Dominum, ac in sensu interno regnum Ipsius et ecclesiam, et "custodientes mane" significat illos qui exspectant Domini adventum, qui sunt qui in bono amoris sunt, quoniam illi sunt quibus Dominus est "Mane."

[9] Quod "mane" significet adventum Domini in mundum, et tunc novam ecclesiam, constat a sequentibus locis:

- Apud Danielem,

"Usque ad vesperam et mane bis mille trecenta, tunc justificabitur sanctum .... visio vesperae et mane, quae dicta est, veritas est" (8:14, 26);

"vespera" significat ultimum tempus ecclesiae prioris, ac "mane" primum novae, ita Domini adventum.

Apud Esaiam,

"Ad me clamans a Seir, 3 Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Dixit custos, Venit mane, etiamque nox" (21:11, 12);

etiam ibi de adventu Domini; "nox" est ultimum tempus ecclesiae prioris, et "mane" est primum novae. (Quid significat "clamare e Seir" videatur n. 4240, 4384.) Apud Ezechielem,

"Venit finis, venit finis, .... venit mane super te, habitator terrae; .... ecce dies venit, exivit mane" (7:6, 7, 10);

pariter ibi de adventu Domino, ac de fine ecclesiae prioris et de principio novae.

Apud Zephaniam,

"Jehovah .... in mane, in mane judicium suum dabit in lucem, nec deerit" (3:5);

similiter.

[10] Quia "mane" significat Dominum, adventum Ipsius, tum regnum Ipsius et ecclesiam, ut et bonum amoris quod ab Ipso, inde constare potest quid per "mane" in sequentibus his locis intelligitur:

- Apud Davidem,

"Fac me audire sub mane misericordiam tuam" (Psalmuss 143:8);

apud eundem,

"Cantabo sub mane misericordiam tuam" (Psalmuss 59:17 [B.A. 16]);

apud eundem,

"Satura nos sub mane misericordia tua, ut jubilemus et gaudeamus omnibus diebus nostris" (Psalmuss 90:14);

apud eundem,

"Jehovah, mane audies vocem meam, mane disponam me Tibi" (Psalmuss 5:4 [B.A. 3]);

apud eundem,

"Deus in medio ejus, .... adjuvabit 4 eam Deus, cum spectat mane" (Psalmuss 46:6 [B.A. 5]);

apud eundem,

"Deus, Deus meus, mane quaero Te" (Psalmuss 63:2 [B.A. 1]);

apud Esaiam,

"In die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum efflorescere" (17:11);

apud eundem,

"Jehovah, 5 esto brachium eorum singulis matutis" (33:2);

apud eundem,

" 6 Dominus Jehovih dedit mihi linguam doctorum, .... excitavit singulis matutis" (50:4);

apud Jeremiam,

"Locutus sum ad vos singulis matutis" (7:13; 11:7; 25:3, 4).

Ex significatione "mane", constare potest quid intellectum est per

Quod mane depluerit manna (Exodus 16:12, 13, 21);

Quod Jehovah mane descenderit super Monte Sinai (Exodus 19:16);

Quod sacerdos accenderet super altari ligna quovis mane, et disponeret super eo holocaustum (Leviticus 6:5 [B.A. 12]);

et quid involvit, quod dicitur de Sacrificio Paschatis,

"Sacrificabis Pascha.... cum occiderit . . .. . deinde comedes, .... et respicies mane, et ibis in tentoria tua" (Deuteronomius 16:6, 7);

quod "sacrificarent Pascha cum occiderit sol", erat quia "occasus solis" significabat ultimum tempus ecclesiae; quod "respicerent mane", significabat instaurationem ecclesiae novae, ita adventum Domini. Haec allata sunt ut sciatur quid per "stellam matutinam", quam daret Filius hominis, significatur, quod nempe sapientia et intelligentia a Divino Humano Domini; et quia qui sapientiam et intelligentiam a Domino accipiunt, etiam Ipsum accipiunt, est enim Dominus in sapientia et intelligentia quae ab Ipso, adeo ut sit sapientia et intelligentia apud eos, ideo etiam Ipse Dominus vocatur "Stella matutina" in Apocalypsi:

"Ego sum stirps et progenies Davidis, Stella illa splendida et matutina" (Apoc. 22:16);

(Similiter Vocatur "Stella", Num. 24:17).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232に移動