10061. ‘Et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae’: quod significet omne perceptivum Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex significatione ‘sanguinis qui dabatur super auriculam auris’ quod sit Divinum Verum in caelis et in Ecclesia procedens ex Divino Bono Domini, de qua nunc supra n. 10060; ex significatione ‘auris’ quod sit perceptivum, de qua n. 9397, hic perceptivum Divini Veri 1 in caelis et in Ecclesia, nam omne perceptivum ibi est illius 2 ; in specie hic intelligitur perceptivum in regno caelesti 3 , nam ibi 4 percipitur verum ex bono, videantur citata n. 9277; ex significatione ‘auriculae’, quae est extremum auris, quod sit totum seu omne, nam sicut per primum seu supremum significatur totum seu 5 omne, ita quoque per ultimum seu extremum, videatur supra n. 10044; et ex significatione ‘dextrae auris’ quod sit perceptivum veri ex bono; quod ‘auris dextra’ id sit, est causa quia illa quae a dextro latere hominis sunt correspondent bono ex quo vera, et quae a sinistro, correspondent veris per quae bonum, n. 9604 6 , 9736; ita in cerebro, ita in facie et in organis sensoriis ibi, ita in pectore, ita in lumbis, ac ita in pedibus;
[2] qui hoc arcanum non scit nequaquam scire potest cur mandatum 7 quod sanguis daretur super auriculam auris dextrae, super pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri Aharonis et filiorum ejus; et quod ex ariete hoc praeter adipem armus dexter adoleretur super altari, de quo in sequentibus hujus capitis, vers. 22,, 25;
similiter quod sanguis e sacrificio daretur super auriculam auris dextrae mundandi a lepra, ac super pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri ejus; et quod sacerdos oleum ex logo funderet super volam suam sinistram, ac intingeret digitum dextrum oleo quod super vola ejus sinistra, et spargeret id digito suo dextro septem vicibus coram Jehovah, Lev. 14:14-18, 25-28. Nec scire potest quid significat quod Dominus dixerit ad discipulos cum piscarentur, quod mitterent rete in dextras partes navigii, et cum miserunt, quod tantum ceperint, ut prae multitudine piscium non valuerint trahere rete, Joh. 21:6;
per hoc repraesentabatur quod ex bono agere et docere sit concludere innumerabilia quae veri sunt, non autem vicissim. Illi etiam qui in veris sunt ex bono, intelliguntur per oves quae a dextris, at 5 qui in veris sunt et non ex bono, intelliguntur per hircos qui a sinistris, Matth. 25:32.
[3] Per ‘dextram’ etiam intelliguntur qui in luce veri sunt ex bono, apud Davidem,
Tui caeli, et Tua terra; orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti, septentrionem et dextram Tu creasti, Ps. 89:[Ps. 89:12, ] 13 [KJV 11, 12];
per ‘caelos’, ‘terram’, et ‘orbem’, significatur Ecclesia, n. 9325, per ‘plenitudinem’ omne verum et bonum, quae faciunt Ecclesiam, per ‘septentrionem’ illi ibi qui in statu obscuro sunt quoad verum, n. 3708, et per ‘dextram’ illi qui in luce veri sunt ex bono, ita simile quod per meridiem, n. 9642. Inde constare potest quid per ‘sedere a dextris Dei’, ubi de Domino, significatur, Ps. 110:1, 5; Matth. 26:63, 64; Marcus 12:36, 14:61, 62; Luc. 20:42, 43;
quod nempe Divina Potentia per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius, n. 3387, 4592, 4933, 7518, 8281, 9133.
[4] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque dextrum et sinistrum, et in eo sensu ‘dextrum’ significat malum ex quo falsum, et ‘sinistrum’ falsum per quod malum, ut apud Sachariam,
Vae pastori nihili deserenti gregem! gladius super bracchio ejus, et super oculo dextro ejus; bracchium ejus arescendo 8 arefiet, et oculus dexter ejus caligando caligabit, 11:17;
‘bracchium’ ibi pro potentia veri applicati ad confirmandum malum, de qua 9 potentia quia est nihili, dicitur quod ‘arescendo arefiet’; et ‘oculus dexter’ est scientia boni applicati ad confirmandum falsum, de qua 10 scientia, quia 11 est nihili, dicitur quod ‘caligando caligabit’; ‘pastor’ est qui docet vera, et per illa ducit ad bonum, n. 343, 12 3795, 6044, inde ‘pastor nihili’ est qui docet, ac 13 ducit ad malum ‘bracchium’ est potentia quae veri ex bono, n. 4931, 4937, 7205, at ‘bracchium pastoris nihili’ est nulla potentia; ‘oculus’ est intellectus et perceptio veri, n. 4403-4421, 4523-4534, 9051, at ‘oculus dexter pastoris nihili’ est scientia boni absque intellectu et perceptione ejus, quia applicatur ad falsum; ‘caligo’ est falsum ex malo, n. 7711:
[5] apud Matthaeum, Jesus dixit, Si oculus tuus dexter scandalizaverit te, erue illum, et abjice abs te; et si dextra tua scandalizaverit te, amputa illam et abjice abs te; melius est tibi [ut] unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam, 5:29, 30;
‘oculus dexter’ est intellectus et fides falsi ex malo, et ‘dextra’ est ipsum falsum ex malo; quisque scire potest quod hic non oculus per oculum intelligatur, et non dextra per dextram, et quod oculus scandalizans non 14 eruendus, et dextra scandalizans non amputanda, nam inde nihil salutis homini:
apud Johannem, Bestia dedit omnibus 15 characterem super manum dextram, aut super frontes eorum, 16 Apoc. 13:16;
‘dextra’ hic est falsum 17 ex malo, et ‘frons’ est amor mali ex quo falsum; quod ‘frons’ sit amor caelestis, et inde in opposito sensu amor infernalis, videatur n. 9936.
脚注:
1. ex Divino illo Vero
2. inde
3. The Manuscript inserts Domini.
4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
5. et
6. The Manuscript inserts fin.
7. The Manuscript inserts est.
8. arefaciendo, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition
9. quae
10. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.
11. The Manuscript inserts etiam.
12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
13. at
14. The Manuscript places this before oculus.
15. facit ut omnibus det
16. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.
17. fides falsi