Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4442

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4442. ‘Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo’: quod significet consultationem de vero Ecclesiae illius, constat ex repraesentatione ‘Hamoris patris Shechemi’ quod sit antiquorum verum, de qua n. 4430, 4431; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Ecclesia Antiqua externa, de qua mox supra n. 4439; et ex significatione ‘loqui cum eo’ quod sit consultare; inde per illa verba significatur consultatio de vero Ecclesiae illius.

Qui non scit quod nomina in Verbo significent res, mirabitur quod per haec verba, ‘Exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo’ significetur consultatio veri Ecclesiae apud antiquos cum vero quod secundum Ecclesiam 1 Antiquam apud posteros Jacobi instaurandam; sed non mirabitur, qui scit quod talis sensus internus Verbi sit; ne quidem illi qui morem scribendi apud antiquos ex libris eorum sibi notum fecerant; commune enim fuerat apud illos introducere res quasi colloquentes, ut sapientiam, intelligentiam, scientias, et similia; et quoque indere illis nomina per quae talia significabantur; veterum dii et semidei non aliud fuerunt, et quoque personae quas finxerunt ut res historice concinnarent:

[2] veteres sophi hunc morem tulerunt ab Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici dispersa fuit, n. 1238, 2385; nam qui ab Ecclesia Antiqua 2 fuerunt, res sacras per repraesentativa et significativa concinnarunt; Antiqua autem Ecclesia hoc tulit ex ore antiquissimorum qui ante diluvium, n.

920, 1409, 1977, 2896, 2897; et hi a caelo, nam communicationem cum caelo habuerunt, n. 784, 1114-1125; primum enim caelum, quod est ultimum trium, in talibus repraesentativis et significativis est; inde est quod Verbum tali stilo conscriptum sit; sed Verbum prae veterum scriptis hoc peculiare habet quod singulae res in continua serie repraesentent caelestia et spiritualia regni Domini ac in supremo sensu Ipsum Dominum; et quod ipsa historica etiam talia sint; et quod magis, quod reales correspondentiae sint, et hae continuae per tres caelos a Domino.

Fußnoten:

1. Ecclesiae quae secundum

2. illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4810

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4810. Ex his patet quid haec verba Domini involvunt, et quod non secundum litteram intelligenda sint, nempe quod Dominus aliquo ultimo tempore venturus sit in gloria, et tunc omnes sanem angeli cum Ipso, et sessurus super throno gloriae, et congregatas coram Ipso omnes gentes judicaturus; sed quod unusquisque secundum vitam suam, cum transit e vita in mundo in vitam aeternam, judicabitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1728

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1728. ‘Et ille sacerdos’: quod significet sanctum amoris, constat a significatione ‘sacerdotis’ in Verbo: sunt duo quae praedicantur de Domino, nempe quod sit Rex et quod sit Sacerdos; ‘rex seu regium’ significat sanctum verum, ‘sacerdos seu sacerdotium’ significat sanctum bonum; illud est Divinum spirituale, hoc Divinum caeleste. Dominus ut Rex gubernat omnia et singula in universo ex Divino Vero, ac ut Sacerdos ex Divino Bono: Divinum Verum est ipse ordo universi Regni Ipsius, cujus omnes leges sunt vera seu veritates aeternae; Divinum Bonum est ipsum essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; utrumque praedicatur de Domino; si modo Divinum Verum, nullus mortalium salvari posset, nam veritates condemnant unumquemvis ad infernum; at Divinum Bonum quod est misericordiae, elevat ab inferno ad caelum. Haec sunt quae repraesentarunt reges et sacerdotes in Ecclesia Judaica; et quae quoque repraesentavit ‘Malkizedech, ut rex Shalem, et sacerdos Deo Altissimo’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.