Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1618

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1618. ‘Et aedificabat ibi altare Jehovae’: quod significet cultum ex illo statu, constat a significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum omnis cultus in genere, de qua prius n. 921. Per cultum in sensu interno intelligitur omnis conjunctio per amorem et charitatem; homo in cultu est continue cum est in amore et charitate; cultus externus est solum effectus; angeli in tali cultu sunt, quare apud illos est perpetuum sabbatum, inde quoque sabbatum in sensu interno significat regnum Domini: sed homo cum in mundo est, non debet aliter quam esse quoque in cultu externo, ab externo enim cultu excitantur interna, et per externum cultum tenentur externa in sanctitate ut influere possint interna; praeter quod imbuatur homo sic cognitionibus, et praeparetur ad recipienda caelestia, ut et donetur statibus sanctitatis, quod ipse nescit, qui status sanctitatis a Domino ei conservantur in usum vitae aeternae; omnes enim ejus vitae status redeunt in altera vita.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2334

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2334. ‘Et dixerunt, Non’: quod significet dubitationem quae solet esse tentationis, constare potest a negatione, et quod usque iverint in domum ejus; in omni tentatione est dubitativum, de ‘praesentia et misericordia’ Domini, deque salvatione, et similibus; sunt enim in anxietate interiore, usque ad desperationem, in qua ut plurimum tenentur, ob causam ut confirmentur tandem in eo quod omnia sint misericordiae Domini, quod per Ipsum solum salventur, et quod apud se nihil nisi malum sit, de quibus per pugnas in quibus vincunt, confirmantur: manent post tentationem inde plures status veri et boni, ad quos flecti dein possunt a Domino cogitationes, quae alioquin ruerent in vesana, et contra verum et bonum traherent mentem: quia hic per ‘Lotum’ agitur de primo statu Ecclesiae quae in bono charitatis est at in cultu externo, et antequam homo in hunc statum venit, reformandus est, quod fit etiam per quandam speciem tentationis, sed qui in cultu externo, ii modo levem tentationem subeunt, ideo haec dicta sunt, quae involvunt tentationis quoddam, nempe quod angeli primum dicerent 1 quod ‘pernoctarent in platea’, et quod Lot urgeret illos, et sic quod ‘declinaverint ad illum, et venerint in domum ejus’.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts Non, et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.