De Amore Conjugiali #394

Durch Emanuel Swedenborg

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 535  
  

394. VII. Quod haec Sphaera etiam sit Sphaera innocentiae et pacis [a Domino] 1 . Innocentia et Pax sunt duo intima Coeli; intima dicuntur, quia immediate procedunt a Domino; est enim Dominus Ipsa Innocentia et Ipsa Pax; Dominus ex Innocentia vocatur Agnus, et ex Pace dicit, Pacem relinquo vobis, Pacem meam do vobis, Joh. 14:27; et quoque intelligitur per Pacem, qua salutarent urbem aut domum, quam intrabant, quae si digna esset, veniret Pax super illam, et si non digna, Pax reverteretur, Matth. 10:11-13. 2 inde quoque Dominus vocatur Princeps pacis, Esaj. 9:5-6. 3 Quod Innocentia et Pax sint intima coeli, est etiam causa, quia Innocentia est esse omnis boni, ac Pax est beatum omnis jucundi quod est boni; videatur Opus de Coelo et inferno, de statu Innocentiae Angelorum Coeli . et de statu Pacis in Coelo, 284-290.

Fußnoten:

1. Sic in 385, art. VII, supra.

2. Prima editio: 15

3. Biblia Anglica: vv. 6-7.

  
/ 535