Arcana Coelestia #3798

Durch Emanuel Swedenborg

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3798. ‘Et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei’ quod significet Dominum ex bono naturali retexisse Verbum quoad interiora, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius, hic quoad bonum ibi; et ex significatione ‘devolvere lapidem a super ore putei’ quod sit retegere Verbum quoad interiora, de qua n. 3769, 3771, 3773, 3789.

Quod sensus internus supremus hic sit quod Dominus ex bono naturali retexerit Verbum quoad interiora, est quia per ‘Jacobum’ hic repraesentatur bonum in Naturali, induit enim Jacob repraesentationem boni, quia ei nunc adjungendum est verum per affectionem quam ‘Rachel’ repraesentat, videatur mox supra n. 3775, 3793, et quod ex bono retegatur Verbum quoad ejus interiora, n. 1 3773;

[2] quod ex bono retegatur Verbum, patet manifeste; unusquisque ex amore in quo est, videt illa quae amoris illius

2 sunt, et quae videt, vocat vera quia consentanea ei; est in amore cujusvis lux vitae ejus, amor enim se habet sicut flamma ex qua lux; qualis itaque amor seu flamma, talis est ei lux veri; qui in amore boni sunt, videre possunt quae illius amoris sunt, proinde vera quae in Verbo, et haec quantum et qualiter in amore boni sunt, influit enim tunc e caelo, hoc est, per caelum a Domino lux seu intelligentia; inde est quod, sicut prius dictum, nemo possit videre et agnoscere interiora Verbi nisi qui in bono est quoad vitam.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.