Arcana Coelestia #2218

Durch Emanuel Swedenborg

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2218. Quod ‘surrexerunt viri’ significet quod perceptio illa finiretur, constare potest a significatione ‘surgere’ quod sit abire; et a ‘virorum’ de quibus supra: per adventum trium virorum seu Jehovae ad Abrahamum repraesentata fuit Perceptio Divina Domini, ut supra ostensum; Perceptio Domini ex Divino tunc fuit primum de Trino Divino, quod est Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Procedens; postea fuit de Humano Ipsius quod indueret Divinum; nunc sequitur Perceptio ex Divino de genere humano quale esset. Haec tria sunt, de quibus in hoc capite agitur, et sequuntur ordine, nempe quod Divinum assumeret Humanum et hoc faceret Divinum, ut salvaret genus humanum: de prioribus binis dicitur quod Perceptio finita [sit], quod in sensu interno intelligitur per quod ‘surrexerunt viri’; at Perceptio de genere humano quale esset, significatur in sensu interno per quod ‘prospexerunt ad facies Sodomae, et Abraham vadens cum illis’; et quod in illa perceptione non vellet manere, significatur per quod ‘vaderet cum illis ad dimittendum illos’; quomodo se haec habent, melius videri potest a Contentis quae praemissa sunt, tum ab explicatione sequentium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.