Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9392

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9392. Vers. 6-8. Et accepit Moscheh dimidium sanguinis, et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare. Et accepit librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus. Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec. ‘Et accepit Moscheh dimidium sanguinis’ significat Divinum Verum quod factum vitae et cultus: ‘et posuit in crateribus’ significat apud hominem in ejus memoriae rebus: ‘et dimidium sanguinis sparsit super altare’ significat Divinum Verum a Domini Divino Humano: ‘et accepit librum foederis’ significat Verbum in littera cum quo conjunctum est Verbum in caelo: ‘et legit in auribus populi’ significat ad auscultationem et oboedientiam: ‘et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus’ significat receptionem veri procedentis a Divino Humano Domini et oboedientiam ex corde et anima: ‘et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum’ significat adaptationem ad recipiendum ab homine: ‘et dixit, Ecce sanguis foederis’ significat per id conjunctionem Domini quoad Divinum Humanum cum caelo et cum terra: ‘quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec’ significat quod conjunctio 1 a Domino per omnia et singula Verbi.

Poznámky pod čarou:

1. cum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2446

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2446. Quod ‘sulphur’ sit infernum malorum amoris sui, et ‘ignis’ sit infernum falsorum inde, constat a significatione ‘singulis’ et inde ‘ignis’ in Verbo quod sit amor sui cum ejus cupiditatibus et inde falsitatibus, ita quod sit internum, hoc enim a talibus constitit: quod ‘sulphur et ignis’ illa significent, constat apud Davidem,

Jehovah pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur, Ps. 11:6;

quod hic non sit ignis et sulphur, sed quod aliud quid, quod per ‘ignem et sulphur’ significatur, constare potest etiam ex eo quod dicatur quod ‘Jehovah pluet laqueos’:

apud Ezechielem,

Disceptabo cum eo peste et sanguine, et pluviam inundantem, et lapides grandinis, ignem et sulphur pluere faciam super eum, et super alas ejus, et super populos multos, qui cum eo, 38:22;

ubi de Gogo qui vastat terram Israelis, hoc est, Ecclesiam; quid Gogus, videatur n. 1151; ‘ignis’ pro falsis, ‘sulphur’ pro malis inde, et simul pro infernis eorum qui vastant:

apud Johannem, Qui adorabant bestiam, conjecti sunt in stagnum ardens sulphure, [Apoc. ] 19:20,

pro inferno:

apud eundem,

Diabolus conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum, Apoc. 20:10;

manifeste pro interno:

apud eundem,

Abominabilibus et homicidis, et adulteris, ... et incantatoribus, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars eorum in stagno ardente igne et sulphure, Apoc. 21:8;

[2] etiam ‘ignis et sulphur’ manifeste pro inferno. Quod pro malis amori sui et falsis inde, ex quibus inferna, apud Esaiam,

Dies ultionis Jehovae, annus retributionum ad litem Zionis et convertentur flumina ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, 34:8, 9;

ubi ‘pix ardens’ pro densis et diris falsis, loco ignis, ‘sulphur’ pro malis quae ex amore sui:

apud eundem,

Rogus ejus, ignis et ligna multa, flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis in ea, 30:33;

ubi de Tophet, ‘flumen sulphuris ardentis’ pro falsis ex malis amor sui:

apud Lucam, Qua die egressus est Lotus a Sodoma, pluit igne et sulphure caelo, perdiditque omnes: juxta haec fiet, qua die Filius hominis revelabitur, 17:29, 30;

[3] quod tunc non ignis et sulphur pluent, quisque videre potest, sed quod regnaturae falsitates et cupiditates amoris sui 1 , quae per ‘igne et sulphur’ significantur, et faciunt inferna. Quod ‘ignis’ in Verbo significet cupiditates, et simul inferna, sed tunc fumus qui ab igne significat falsum quod inde, et quod est in illis infernis, videatur n. 1861; et apud Johannem, Vidi equos in visione, et sedentes super iis, habentes thoraces igneos... et sulphureos; et capita equorum sicut capita leonum, et ex ore eorum exibat ignis, fumus, et sulphur: a tribus his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, Apoc. 9:17, 18;

‘ignis, fumus et sulphur’ pro malis et falsis omnis generis, ex quibus, ut dictum, inferna.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has cupiditates amoris sui et inde falsitates.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9135

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9135. ‘Usque ad pecudem’: quod significet si ex vero et bono interiore, constat ex significatione ‘pecudis’ quod sit verum et bonum spirituale, ita verum et bonum interius, de qua n. 6016, 6045, 6049. In Verbo nunc dicuntur 1 greges, nunc pecudes, et in sensu interno per ‘greges’ 2 significantur bona interiora et inde vera, at per ‘pecudes’ significantur vera interiora et inde bona; sed differentia inter illa non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum bino 3 statu hominis 4 , priore et posteriore, cum regeneratur; prior status 5 est cum ducitur per vera fidei ad bonum charitatis, posterior status est cum in bono charitatis est et inde in veris fidei; per priorem statum introducitur homo in Ecclesiam ut fiat Ecclesia, et cum factus est Ecclesia, tunc in posteriore statu est; bona 6 et vera 7 apud eum in posteriore statu significantur per ‘greges’, at vera et bona apud illum in priore statu significantur per ‘pecudes’; inde est quod hic vera primo loco dicantur, et bona 8 secundo; de bino illo statu apud hominem qui regeneratur, seu quod idem, qui fit Ecclesia, videatur n. 9 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 8995, 9088, 9089.

[2] Bona et vera dicuntur exteriora, quae in externo seu naturali homine sunt, et dicuntur interiora, quae in interno seu spirituali homine sunt; quod haec sint interiora et illa exteriora, est quia internus homo 10 sapit e caelo sed externus e mundo; caelum enim est intra hominem et 11 mundus extra. ‘A bove usque ad asinum, 12 usque ad pecudem’ dicitur ut significetur omne bonum et verum exterius, et omne verum et bonum interius; procedit etiam bonum ad verum in externo homine, et a vero ad bonum in interno, secundum ordinem Divinum in caelo 13 .

Poznámky pod čarou:

1. nominantur

2. The Manuscript places this after significantur.

3. duplici

4. The Manuscript places this after posteriore, .

5. The Manuscript inserts hominis.

6. The Manuscript inserts quae charitatis.

7. The Manuscript inserts quae fidei.

8. bonum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts, in quo sunt, .

11. intra hominem est, at

12. The Manuscript inserts et.

13. The Manuscript inserts sed hoc arcanum describere, nimis prolixum foret.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.