Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8094

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8094. ‘Quia propinqua illa’: quod significet quod primum obveniat, constat ex significatione ‘propinquae’ cum dicitur de fide separata, quod sit quod primum obveniat. Quomodo intelligendum quod opinio de fide separata seu sola primum obveniat, paucis dicetur: malum vitae secum habet suum falsum; id falsum reconditum jacet apud hominem qui in malo vitae est, 1 et ille quandoque nescit quod 2 id apud illum sit; sed ut primum cogitat de Ecclesiae veris, ac imprimis cum 3 de salute, tunc falsum illud prodit et se manifestat, sique ipsum verum quoad commune suum non negare potest, tunc explicat illud ad favorem mali sui, ac sic falsificat; cum itaque cogitat de fide et 4 charitate, quae essentialia Ecclesiae et salutis sunt, ilico tunc obvenit fides, non autem charitas, quia haec opposita est malo vitae; inde quoque removet charitatem et solam fidem 5 eligit; ex his patet quod fidei vera propinqua sint, non autem fidei bona, hoc est, quod illa primum obveniant, non autem 6 haec.

[2] Ab erroneo et falso hoc principio dein consequuntur plura quae falsa 7 et erronea sunt; sicut quod bona opera nihil ad salutem faciant: quod vita non sequatur hominem post mortem': quod tunc salvetur homo ex sola misericordia per fidem, utcumque in mundo vixerat: quod scelestissimus salvetur per fidem in ultima vitae suae hora: quod mala abstergantur momento; haec et similia cogitantur et statuuntur ex principio illo, sunt inde in catenae nexu; sed illa perciperentur 8 prorsus aliter se habere, si charitas et vita sit principium.

Poznámky pod čarou:

1. nam adhaeret malo

2. in falsis illis

3. The Manuscript inserts cogitat.

4. The Manuscript inserts de.

5. agnoscit

6. hoc, in the First Latin Edition.

7. The Manuscript places this after sunt.

8. et agnoscerentur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4683

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4683. ‘Et indicavit fratribus suis’: quod significet coram illis qui a fide separata, constat a repraesentatione ‘fratrum Josephi’ quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, seu in sensu abstracto illa quae sunt fidei, de qua supra n. 4665, 4671, 4679, hic 1 qui sunt a fide separata a charitate quia sequitur ‘quod addiderint adhuc odisse illum’ per quae significatur contemptus et aversio adhuc major. Se enim ita cum illa Ecclesia habet: cum primum incohat, charitatem praedicant sed modo ex doctrinali, ita ex scientifico, non autem ex ipsa charitate, ita non ab affectione seu corde; successu temporis sicut charitas et affectio obliteratur in corde, praedicant fidem, et tandem cum nulla amplius charitas, solam fidem et hanc salvificam dicunt absque operibus; tunc quoque opera non amplius vocant charitatis sed fidei, et nominant illa fructus fidei;

[2] conjungunt quidem sic, sed solum ex doctrina, non autem ex vita; et quia in vita fidei seu in bono nihil salutis ponunt sed solum in fide, et tamen manifeste ex Verbo et quoque ex intellectuali suo sciunt quod doctrina nihil sit absque vita, seu quod fides nihil sit absque fructibus; salvificum fidei ponunt in confidentia, ut sic quoque a fructibus recedant, non scientes quod omnis confidentia trahat suum esse a fine vitae, et quod genuina confidentia non dabilis in nisi in bono, sed spuria et falsa etiam in malo: utque adhuc magis separent fidem a charitate, etiam persuadent quod confidentia solum unius momenti, etiam in ultimo vitae, salvet, utcumque vita anteacta fuit, quantumvis sciunt quod vita sua quemvis maneat post mortem et quod quisque secundum opera vitae suae judicabitur: ex his paucis constare potest qualis est fides separata a charitate, proinde qualis Ecclesia, quae fidem, non autem vitam fidei, essentialem facit. De falsis quae inde ut a sua scaturigine fluunt, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts itaque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.