Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7401

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7401. ‘Ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster’: quod significet quod unus Deus et non praeter Ipsum, constat ex eo quod cum in sensu historico dicitur ‘quod nullus sit sicut Jehovah Deus’, in sensu interno intelligatur quod nullus Deus praeter Ipsum, et quia nullus praeter Ipsum, quod unus Deus sit; 1 in Verbo aliquoties dicitur quod nullus sit sicut Jehovah Deus, tum quoque quod nullus Deus sit sicut Ipse; ita dictum est in Verbo quia eo tempore in terra ubi Ecclesia, sicut etiam in terris ubi non Ecclesia, plures deos coluerunt, et quisque suum deum praetulit deo alterius; distinguebant illos per nomina, ac Israelitarum et 2 Judaeorum Deum per nomen ‘Jehovae’; ipsi Judaei et Israelitae crediderunt etiam plures deos dari, sed Jehovam reliquis majorem esse ob miracula; quapropter etiam cum miracula cessarunt, ilico ad cultum aliorum deorum lapsi sunt, ut patet ab historicis Verbi; quod unus Deus sit, et 3 non praeter Ipsum, quidem ore dixerunt, sed corde non crediderunt; 4 inde nunc in Verbo dicitur quod Jehovah sit major reliquis diis, et nullus sicut Ipse, 5 ut apud Davidem,

Quis Deus magnus sicut Tu? Tu Deus faciens mirabile, Ps. 77:14, 15 [KJV Ps. 77:13, 14]:

apud eundem,

Quis sicut Jehovah Deus noster? Ps. 113:5:

apud eundem,

Deus magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. 95:3:

apud eundem,

Magnus Jehovah et laudatus valde, timendus Ille super omnes deos, Ps. 96:4 6 : ideo quoque Jehovah vocatur Deus deorum, et Dominus dominorum, Ps. 136:2, 3; Dan. 2:47: quod tamen id in sensu interno sit, quod unus sit Deus, et 3 non praeter Ipsum, patet apud Esaiam,

Recordamini priorum a saeculo, quia Ego Deus, et non amplius Deus; et non sicut Ego, 46:9.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic sensus est sensus internus illorum verborum, in sensu interno seu in sensu literae, .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. nullus

4. quod in Verbo dictum

5. constat

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10566

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10566. ‘Et vide quod populus Tuus gens haec’: quod significet quod soli in mundo apud quos Divinum quod super omnia, constat ex significatione ‘gentis Jehovae’ quod sit ubi ipsum Divinum habitat, et in sensu spirituali, ubi Ecclesia Domini, nam omnes qui agnoscunt Dominum fide et amore simul sumpti sunt gens Jehovae; at filii Israelis eo tempore nihil cogitarunt de Ecclesia, sed solum de possessione terrae Canaanis, ac de eminentia super alios; et quia dictum erat Moschi quod nomen Dei illorum esset Jehovah, quod tamen prius nesciverunt, 1 Exod. 3:13, 14, et quia viderunt tanta miracula ab Ipso in Aegypto, 2 ac ad mare Suph, et in deserto, ideo agnoverunt Jehovam pro suo Deo; sed usque corde suo non crediderunt in Ipsum, crediderunt enim quod plures dii essent, ut satis constare potest ex vitulo aureo quem, tardante Mosche, pro suo deo, immo pro jehova adoraverunt; et postea ex diis, ad quos toties desciverunt, ut patet ex historicis Verbi; ex quibus constare potest quod Jehovam coluerint solum propter miracula, et non propterea quod Ipse solus Deus esset; et qui colit Deum solum propter miracula, is modo colit nomen Dei, et non Deum, ac desciscit ab illo quoties non potitur cupitis. Quod gens Israelitica Jehovam solum quoad nomen coluerit, videatur n. 3732 fin. , 4299, 6877, et quod corde idololatrae fuerint, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882, et quod gens pessima fuerit, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4570, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 7248, 8819, 9320, ac praeterea, 10396; ex his nunc constare potest quid significatur per ‘quod populus Tuus gens haec’, quod nempe illi soli essent apud quos Jehovah, et quod sic eminentiores fierent omnibus aliis gentibus. At tametsi haec in sensu proximo significantur per illa verba, usque per eadem in sensu interno significatur quod Divinum apud illos esset, consequenter Ecclesia.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts videatur.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.