Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7044

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7044. ‘Et accepit Zippora petram’: quod significet quale ostensum ab Ecclesia repraesentativa per verum, constat ex repraesentatione ‘Zipporae’ hic, quod sit Ecclesia repraesentativa; et ex significatione ‘petrae’ quod sit verum fidei. Quod circumcisio facta fuerit per gladiolos petrarum, significabat quod purificatio ab amoribus spurcis fieret per vera fidei, n. 1 2039, 2046, 2799; nam circumcisio erat repraesentativum purificationis ab amoribus illis, 2 n. 2799. Causa quod purificatio fiat per vera fidei, est quia haec docent quid bonum, tum quoque quid malum, ac ita quid faciendum et quid non faciendum; ac cum homo scit vera illa et vult facere secundum illa, tunc ducitur ille a Domino et per Divina Ipsius media purificatur. Quia vera fidei docent quid malum et quid bonum, patet quod per ‘accepit Zippora petram’ 3 significetur quale ostensum per verum. Quod ‘Zippora’ repraesentet Ecclesiam repraesentativam, constat ab illis quae in his versibus sequuntur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts videatur.

3. significatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2046

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2046. Quod ‘omnis masculus’ significet illos qui in vero fidei sunt, constat a significatione ‘masculi’ quod sit verum, de qua n. 672, 749; quod ‘masculus’ dicatur per quem significatur verum fidei, causa est quia nemo purificari potest ab amoribus illis spurcis nisi qui in vero est; ex vero cognoscit quid est purum et impurum, et quid sanctum et profanum; antequam hoc novit non sunt media in quae et per quae operari potest amor caelestis qui continue 1 influit a Domino, qui non recipi potest nisi in veris; quare per cognitiones veri reformatur et regeneratur homo, et hoc non prius quam cum illis imbutus est; ipsa conscientia per vera fidei formatur, nam conscientia est veri et recti qua regeneratus donatur, de qua videatur, n. 977, 986 fin. , 1033, 1076, 1077; haec causa etiam est quod cultri lapidei seu gladii petrarum, ut vocantur, ad circumcisionem adhiberentur, per quos quod significentur vera, videatur supra n. 2039 ad fin.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.