Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5290

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5290. ‘Et praeficiat praefectos super terram’: quod significet ordinationem communium in naturali, constat ex significatione ‘praeficere’ quod sit ordinare; ex significatione ‘praefectorum’ quod sint communia, de qua sequitur; et ex significatione ‘terrae’ hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ut mox supra n. 5288; quod ‘praefecti’ sint communia, est quia communia sunt in quibus et sub quibus sunt particularia, videatur n. 1 917, 4269, 4325 fin. , 4329, 4345, 4383, 5208; per ‘principes’ autem significantur primaria, n. 1482, 2089, 5044.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4670

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4670. ‘Filius septendecim annorum’: quod significet statum Ipsius, constat ex annis aetatum illorum qui memorantur in Verbo, quod similiter significent res et status, sicut reliqui numeri; quod omnes numeri in Verbo significent res et status, videatur n. 575, 647, 648, 1986, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495; et quod etiam anni, n. 487, 488, 493, 893;

[2] apparet quidem sicut numeri annorum seu anni aetatum nihil aliud significent, et hoc quia in illis est sicut magis historicum quam in reliquis numeris, sed usque quod etiam illi involvant res et status, constat ex iis quae ad cap. v Gen. explicata sunt et ex illis quae de aetate Abrahami ad Gen.

17:1 et 25:7 atque Jishaki ad Gen. 35:28 dicta sunt; ac praeterea ex eo quod nusquam aliquod historicum in Verbo detur quod non involvit caeleste, in quod etiam mutatur cum transit a cogitatione hominis legentis ad angelos qui apud illum, et per angelos ad caelum, ubi ex omni historico Verbi fit sensus spiritualis.

[3] Quid autem ‘aetas Josephi septendecim annorum’ significat, constare potest ex significatione 'numeri illius alibi quod nempe sit principium, hic principium repraesentationis per Josephum; quod sit principium et novum, videatur n. 755, 853; et praeterea involvit ille numerus in communi et sicut in facultate omnia quae repraesentantur per Josephum, ‘septem’ enim significant 1 sanctum, et ‘decem’ reliquias; quod septem in Verbo sanctitatem adjiciant, videatur n. 881, et quod decem sint reliquiae, n. 576, 1906, 2284; quod reliquiae apud Dominum fuerint Divinae ac Ipsius, per quas Humanam Essentiam univit Divinae, n. 1906.

Poznámky pod čarou:

1. ibi involvit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.