Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1062

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1062. Quod ‘Shem’ significet Ecclesiam internam, ‘Ham’ Ecclesiam corruptam, ‘Japheth’ Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur ‘egressi arca’. Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt ‘Shem’; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt ‘Ham’; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt ‘Japheth’: de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 84

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

84. Vers. 2, 3. Et absolvit Deus in die septimo opus Suum, quod fecit; et quievit in die septimo ab omni opere Suo, quod fecit. Et benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, quia in illo quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo. Homo caelestis est ‘septimus dies’ et quia per sex dies operatus est Dominus, dicitur ‘opus Ipsius’: et quia tunc cessat pugna, dicitur Dominus ‘quiescere ab omni opere Suo’; quare septimus dies sanctificatus est, et dictas ‘sabbatum’ a quiete; et sic homo creatus est, formatus, et factus; haec a verbis manifeste perspiciuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.