Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 389

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

389. VERSUS 9-11.

"Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, et requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, et futuri interfici sicut et illi."

9. "Et cum aperuisset quintum sigillum, significat praedictionem adhuc ulteriorem (n.390); " 1 vidi sub altari", significat qui sub caelo reservati sunt (n. 391); "animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant", significat qui rejecti sunt et abditi propter Divinum Verum, et propter confessionem Domini (n. 392).

10. "Et clamabant voce magna", significat dolorem animi eorum (n. 393); "dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra?" significat suspiria ad Dominum, qui Justitia, de judicio et remotione illorum qui persequuntur et infestant illos qui profitentur Dominum et in charitatis vita sunt (n. 394).

11. "Et datae singulis stolae albae", significat Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem (n. 395); "et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum", significat aliquam adhuc durationem in illo stat" (n. 396); "usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, futuri interfici sicut et illi", significat dum omnia consummata sunt n. 397).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Hiob 5:22

Studie

       

22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.

Ze Swedenborgových děl

 

De Coelo et de Inferno # 534

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 603  
  

534. Repraesentata mihi quondam est via quae ducit ad caelum, et quae ducit ad infernum. Erat via lata tendens sinistrorsum seu versus septentrionem; apparebant multi spiritus qui illam ibant: sed ad distantiam visus est lapis satis magnus, ubi via lata terminabatur. Ex illo lapide dein binae viae abibant, una ad sinistrum, et una ex opposito ad dextrum. Via quae tendebat ad sinistrum erat angusta seu stricta, ducens per occidentem ad meridiem, et sic in lucem caeli via quae tendebat ad dextrum erat lata et spatiosa, ducens oblique deorsum versus infernum. Omnes primum visi sunt eandem viam ire, usque ad lapidem magnum in bivio; sed cum illuc venerunt, separati sunt; boni deflectebant ad sinistrum, et intrabant viam strictam quae ducebat ad caelum; at mali non videbant lapidem in bivio. et cadebant super illum, ac laesi sunt, et cum surrexerint percurrebant viam latam ad dextrum, quae tendebat ad infernum.

[2] Postea explicatum est mihi, quid omnia illa significabant: quod nempe per viam primam, quae lata, quam multi tam boni quam mali simul ibant, et colloquebantur inter se sicut amici, quia nullum discrimen inter illos apparebat ad visum, repraesentati sint qui in externis sincere et juste similiter vivunt, et qui non dignoscuntur ad visum: per lapidem bivii seu anguli, in quem ceciderunt mali, et a quo dein percurrebant viam ducentem ad infernum, repraesentatum est Divinum Verum, quod negatur ab illis qui spectant ad infernum; in supremo sensu per eundem lapidem significabatur Divinum Humanum Domini qui autem agnoscebant Verum, et simul Divinum Domini, illi ferebantur per viam quae ducebat ad caelum. Ex his iterum patuit, quod mali aeque ac boni eandem vitam agant in externis, seu eandem viam eant, ita tam facile unus quam alter; et tamen quod illi qui agnoscunt Divinum ex corde, imprimis intra ecclesiam, qui agnoscunt Divinum Domini, ducantur ad caelum; et qui non agnoscunt, ferantur ad infernum.

[3] Hominis cogitationes quae procedunt ex intentione seu voluntate, repraesentantur in altera vita per vias: sistuntur etiam viae ad apparentiam ibi prorsus secundum cogitationes intentionis, et quoque unusquisque secundum cogitationes suas quae procedunt ex intentione ambulat. Inde est, quod spiritus quales sunt, et eorum cogitationes, noscantur ex viis suis: ex illis quoque patuit, quid intelligitur per Domini verba,

"Intrate per portam angustam; lata enim est porta et spatiosa via quae ducit ad exitium, et multi sunt ii qui ambulant per eam;... stricta est via et angusta porta, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam," (Matthaeus 7:13-14):

quod stricta sit via quae ducit ad vitam, non est quia est difficilis, sed quia pauci sunt qui inveniunt illam, prout dicitur. Ex lapide illo viso in angulo, ubi via lata et communis terminabatur, et a quo binae viae in oppositas plagas tendere visae sunt, patuit quid significatur per haec Domini verba,

"Annon legistis quod scriptum est? Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, is factus est in caput, anguli quisquis ceciderit super illum lapidem confringetur" ([Matthaeus 21:42-44;] Luca 20:17-18);

"lapis" significat Divinum Verum, et "Lapis Israelis" Dominum quoad Divinum Humanum; "aedificantes" sunt qui ab ecclesia "caput anguli" est ubi bivium; "cadere" et "confringi" est negare et perire. 1

Poznámky pod čarou:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "lapis" significet verum (114, 613, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376).

Quod ideo Lex inscripta fuerit tabulis quae ex lapide (10376).

"Lapis Israelis" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, et quoad Divinum Humanum," (6426).

  
/ 603