Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 388

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

388. "Et a feris terrae." - Quod significet mala vitae, quae sunt cupiditates et inde falsitates oriundae ab amore sui et mundi, quae vastant omnia ecclesiae apud hominem, constat ex significatione "ferarum", quod sint cupiditates et falsitates oriundae ex amore sui et mundi; et quia illa sunt ipsa mala vitae, nam mala vita est cupiditatum et falsitatum vita, ideo per "feras terrae" hic illa intelliguntur; quod "ferae" significent talia, videbitur in sequentibus: et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29, 304): et quia per "feras" significantur mala vitae, et haec vastant ecclesiam apud hominem, et per "terram" ecclesia, ideo per "feras terrae" significantur mala vitae quae vastant ecclesiam apud hominem. Dicitur Ecclesia apud hominem, quoniam ecclesia est in homine; ecclesia enim est ecclesia ex charitate et fide, et hae sunt in homine, et si non ibi sunt, non est ecclesia apud illum. Creditur quod ecclesia sit ubi Verbum, et ubi Dominus est notus, sed usque ecclesia non est nisi ex illis qui corde agnoscunt Divinum Domini, et qui discunt vera a Domino per Verbum, et faciunt illa; reliqui non constituunt ecclesiam. Quod per "feras terrae" hic in specie significentur mala vitae, constare potest ex serie rerum in sensu interno: dicitur quod "data sit illis potestas interficiendi super quartam partem terrae gladio, fame, morte et feris terrae"; per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, per "mortem" exstinctio vitae spiritualis, inde per "feras terrae significantur mala vitae, quoniam haec regnant quando vita spiritualis exstincta est; ubi enim non vita spiritualis, ibi est vita mere naturalis, et haec vita absque illa est plena cupiditatibus ex amore sui et mundi, ita infernalis; quare illa vita est quae intelligitur per "feram malam, "

[2] Quod porro vitam malam, quae significatur per "feram malam", attinet; illa aeque datur apud eos qui moralem vitam agunt bonam, si non illis vita spiritualis sit; nam illi bonum agunt, et verum loquuntur, ac sinceritatem et justitiam exercent, sed modo propter famam, honores, lucra et leges, ita propter apparentiam ut aemulentur spirituales; intus autem nihil boni volunt, nec veri cogitant, et ad sinceritatem et justitiam nisi propter illas causas rident, quapropter intus sunt infernales: hoc etiam apud illos manifestatur quando fiunt spiritus, quod fit statim post mortem; tunc cum vincula illa externa, quae memorata sunt, illis auferuntur, ruunt absque freno in mala omnis generis; aliter vero illi qui moralem vitam bonam egerunt ex origine spirituali. (Sed de hac re plura videantur in opere De Caelo et Inferno 484, 529-531, 534; ac supra, n. 182.) Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per malam vitam; quod nempe non externa vita, quae est corporis et pro mundo ubi homines, qui mundus naturalis vocatur; sed interna, quae est spiritus (et) quae est pro mundo ubi angeli, qui mundus spiritualis vocatur: homo enim quoad corpus, ejus gestus, et loquelam, est in mundo naturali; at quoad spiritum, nempe quoad cogitationem et affectionem, est in mundo spirituali; quippe sicut visus corporis extensionem habet in mundum naturalem, et ibi circumfertur, ita visus spiritus, qui est cogitatio ex affectione, extensionem habet in mundum spiritualem, et ibi circumfertur. Quod ita sit, pauci sciunt, et inde putant quod cogitare male et velle male nihil faciat, modo non faciat male et loquatur male; sed usque omnis cogitatio et voluntas afficit spiritum hominis, et facit ejus vitam post mortem.

[3] Quod "ferae malae" significent cupiditates et inde falsitates oriundas ex amore sui et mundi, quae vastant omnia ecclesiae apud hominem, et quoque (quod "ferae") in opposito sensu affectiones veri quae vivificant omnia ecclesiae, constare potest a sequentibus his locis in Verbo:

Apud Jeremiam,

"Ite, congregate omnem feram agri, venite ad comedendum; pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii (mei) in desertum solitudinis" (12:9, 10):

agitur hic de vastatione ecclesiae quoad ejus vera et quoad ejus bona; vastatio describitur per quod "pastores perdiderint vineam" Domini, et "conculcaverint agrum" Ipsius; per "pastores" intelliguntur qui docent vera et per illa ducunt ad bonum vitae, hic qui docent falsa et per illa ducunt ad malum vitae; per "vineam" intelligitur ecclesia quoad vera, et per "agrum" ecclesia quoad bonum; vastatio ejus intelligitur per quod "perdiderint" et "conculcaverint", tum per quod "redegerint agrum in desertum solitudinis": et quia cupiditates et falsitates oriundae ex amore sui et mundi vastant eam, dicitur, "Ite, congregate omnem feram agri, venite ad comedendum"; "omnis fera agri" significat falsitates et cupiditates inde oriundas, et "comedere" significat vastare et consumere: quod per "feram agri" non intelligatur fera agri patet, nam dicitur quod "pastores perdiderint vineam, et conculcaverint agrum", et per "pastores" intelliguntur pastores ecclesiae, et non pastores gregis.

[4] Apud Davidem,

"Quare conculcat" vitem tuam "aper 1 e silva, et fera agrorum depascit illam" (Psalmuss 80:14 [B.A. 13]):

per "vitem" hic simile significatur quod per "vineam" supra, nempe ecclesia quoad verum, quae vocatur ecclesia spiritualis: vastatio ejus per cupiditates et per falsitates naturalis hominis separati a spirituali intelligitur per quod "aper e silva conculcet illam"; "aper e silva" significat cupiditates malas naturalis hominis, et "fera agrorum" falsitates.

[5] Apud Hoscheam,

"Devastabo vitem ejus et ficum ejus, ... et ponam ea in silvam, et comedet illa fera agri" (2:12):

per "vitem et ficum" significatur ecclesia, per "vitem" ecclesia interna quae est spiritualis hominis, et per "ficum" ecclesia externa quae est naturalis hominis; vastatio utriusque significatur per "Devastabo illas et ponam illas in silvam, et comedet illas fera agri"; "silva" significat sensualem hominem qui in meris fallaciis et inde falsis est, et "fera agri" significat falsitates inde et cupiditates malas: cum enim vastatur ecclesia apud hominem, hoc est, cum non amplius creditur verum ecclesiae, tunc fit homo sensualis, qui non credit alia quam quae oculis videt et manibus tangit, et talis homo se dat totum amori sui et amori mundi, ita cupiditatibus. Quod ecclesia ibi per "vitem" et per "ficum" intelligatur, patet ex versu secundo istius capitis, ubi dicitur quod contenderent cum matre sua, "quoniam illa non uxor mea, et Ego non maritus ejus"; et per "matrem" et "uxorem" in Verbo significatur ecclesia.

[6] Apud Mosen,

"Paullatim expellam" gentes, "ne fiat terra solitudo, et multiplicetur contra te fera agri" (Exod. 23 [30,] 29; Deuteronomius 7:22):

quid haec significant, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 9333-9338); quod nempe per "gentes" significentur mala quae homini, etiam ex hereditario; et quod illa paullatim apud hominem removeantur, quoniam si festino, antequam bonum per vera formatum est apud illum, intrarent falsitates quae destruerent: "ferae agri" significant falsitates ex jucundis amorum naturalium oriundas.

[7] Apud eundem,

"Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis, et feceritis ea, ... dabo pacem in terra, ita ut secure cubetis, et non perterrefaciens; et cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per terram vestram:... si Vero non obediveritis Mihi et feceritis omnia praecepta mea, ... mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, imminuetque vos, ut vastentur viae vestrae" (Leviticus 26:3, 6, 14, 22):

describitur hic status vitae eorum qui in charitate et qui non in charitate: vita charitatis intelligitur per "ambulare in statutis, observare praecepta et facere illa", hoc enim est charitas; status vitae eorum describitur per "pacem", per quod "secure cubent, et non perterrefaciens", per quae significatur beatum cordis et animae oriundum ex conjunctione boni et veri, unde non pugna mali et falsi amplius contra illa; tum describitur per "cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per illam", per quae significatur quod non amplius cupiditates et falsitates oriundae ex amore sui et mundi; "fera mala" significat cupiditates quae destruunt affectiones bonas, et "gladius" significat falsitates quae destruunt veritates: quod contrarius status sit illis qui non in charitate sunt, describitur per "si non obediveritis Mihi et feceritis omnia praecepta mea, mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, imminuetque vos, ut vastentur viae vestrae", per quae significatur quod per cupiditates et inde falsitates depriventur omni bono et vero; cupiditates et inde falsitates quae deprivaturae sunt, significantur per "feram agri quae orbabit vos", affectiones bonae quibus deprivabuntur 2 significantur per "bestiam quae exscindetur", et ipsa vera inde per quod "vastabuntur viae eorum" ("viae" sunt vera quae ducunt ad bonum).

[8] Apud Ezechielem,

"Tunc excidam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis;... non erunt amplius praeda gentibus, et fera agri non devorabit illos, sed habitabunt confidenter et non terrefaciens" (34:25, 28):

haec de adventu Domini et de regno Ipsius tunc; quid haec in sensu interno significant, constare potest ex nunc supra explicatis, quia plura hic similia sunt; per "feram malam in terra" significantur cupiditates, et per "feram agri" falsitates.

[9] Apud Hoscheam,

"Occurram illis sicut ursus orbatus, et discindam clausuram cordis eorum, et comedam eos sicut immanis leo, fera agri diffindet eos" (13:8):

agitur hic de vastatione boni per falsum: "ursus orbatus" significat potentiam mali ex falso, et "immanis leo" potentiam falsi ex malo, et "fera agri" cupiditates et falsitates; quae quod perdent eos, significatur per quod "fera illa diffindet eos"; separatio veri a bono per falsum et malum, significatur per "discindere clausuram cordis eorum."

[10] Apud Esaiam,

"Non erit ibi leo, et rapax ferarum non ascendet illuc" (35:9):

agitur in eo capite de adventu Domini, et de statu eorum qui in regno Ipsius: quod "non erit ibi leo", significat quod non falsum destruens verum; quod "non rapax ferarum ascendet illuc", significat quod nulla cupiditas destruendi; haec quia est ex inferno, dicitur "non ascendet illuc."

[11] Apud Zephaniam,

"Extendet" Jehovah "manum suam super septentrionem, et perdet Aschurem ut requiescant in medio ejus greges, omnis fera gentis, tam platea quam anataria in malogranatis ejus pernoctent;... talis... habitans secure; dicendo in corde suo, Ego et praeter me non amplius; quomodo facta est in vastitatem, cubile ferae" (2 [13,] 14, 15):

agitur ibi de intelligentia propria, quae falsa et mala confirmat per ratiocinationes ex scientificis, et per applicationes ex sensu litterae Verbi: per "septentrionem" significatur naturalis et sensualis homo ac scientificum quod ibi est, et per "Aschurem" significatur ratiocinatio ex illo; et per quod "in corde suo dicat, Ego et praeter me non amplius", significatur intelligentia propria: ex his patet quid singula ibi in serie involvunt, nempe quod per "extendet Jehovah manum suam super septentrionem et perdet Aschurem", significetur quod deprivaturus omni perceptione boni et intellectu veri naturalem hominem talem et intellectualem seu ratiocinantem inde; per quod "requiescent in medio ejus greges, omnis fera gentis, tam platea quam anataria in malogranatis ejus pernoctent", significatur quod ubique ibi erunt falsa mali, et in cognitionibus ex Verbo falSa cogitationis et perceptionis; "fera gentis" est falsum mali, "platea et anataria" est falsum cogitationis et perceptionis, et "malogranata" sunt cognitiones ex Verbo: per quod "talis urbs habitet secure, dicendo in corde suo, Ego et praeter me non amplius", significatur quod talis intelligentia sibi fidat, et ex proprio desumat; "urbs" significat doctrinam ex tali intelligentia: per "quomodo facta est in vastitatem, cubile ferae", significatur quod ibi nihil veri, sed plenum falsis.

[12] Apud Ezechielem,

"Dic ad Pharaonem regem Aegypti, et ad multitudinem ejus, ... Aschur cedrus in Libano alta facta est prae omnibus arboribus agri:... sed quoniam elatus est altitudine, et dedit fastigium suum inter implexa, ... ideo exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum;... super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri" (31:1-3, 5, 10, 12, 13):

per haec significantur similia quae nunc supra; per "Pharaonem regem Aegypti simile quod supra per "septentrionem", nempe naturalis homo et scientificum quod ibi est; per "Aschurem" ratiocinatio ex illo; et per quod "elatus sit ex altitudine, et dederit fastigium inter implexa", significatur gloriatio ex intelligentia inde, ita ex intelligentia propria. Ex communi hac notione de contento, videri potest quid singula ibi involvunt, nempe quod "Dic ad Pharaonem regem Aegypti, et ad multitudinem ejus", significet de naturali homine et de scientificis ibi; "Pharao rex Aegypti" est naturalis homo, ac "multitudo ejus" est scientificum ibi: quod " (Aschur) cedrus in Libano alta facta sit prae omnibus arboribus agri, significat rationale per scientifica crescens; "Aschur" est rationale, et "cedrus" est intellectuale, "alta fieri prae omnibus arboribus agri significat ex cognitionibus veri et boni immensum crescens: "sed quoniam elatus est altitudine, et dederit fastigium inter implexa", significat quia gloriatus est ex intelligentia, et ex scientia quae est naturalis hominis, quae gloriatio, quae est elatio animi ex amore sui, est ex proprio, effert enim se naturalis homo separatus a spirituali, quia separatus a spirituali in proprio est, et sibi tribuit omnia et nihil Deo; "dare fastigium" est se efferre, et "implexa" sunt scientifica quae naturalis hominis (videatur n. 2831, 8133): quod "exscindent eum alieni et violenti gentium, et dejicient eum", significat quod falsa et mala inde destruent rationale; "alieni" sunt falsa, et "violenti gentium" sunt mala inde: "unde super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri", significat quod tunc erunt falsa cogitationis et mala affectionis; "aves" enim significant cognitiones tam veri quam falsi, "fera" significat mala affectionis inde, et "ager" significat ecclesiam, nam non alia falsa et mala intelliguntur quam quae sunt in ecclesia.

(Quod "aves" significent cogitationes, ideas et ratiocinia in utroque sensu cum varietate secundum earum genera et species, videatur n. 776, 778, 866, 988, 3 991, 3219, 5149, 7441.)

[13] Apud eundem,

"Derelinquam te in deserto, te et omnem piscem fluviorum tuorum, super facies agri cades, non 4 colligeris neque congregaberis; ferae terrae et avi caeli dedi te in cibum" (29:5; 32:4):

haec etiam dicta sunt de Pharaone et Aegyptio, per quos significatur naturalis homo separatus a spirituali, qui cum separatus in meris falsis et malis est, est enim tunc absque luce caeli, quae dat omnem intelligentiam: quare per "Derelinquam te in deserto" significatur absque veris et bonis; per "piscem fluviorum ejus" significatur scientificum sensuale (videatur supra, n. 342 (b, c)); per "super facies agri cades" significatur quod periturum ei omne ecclesiae; per "non 5 colligeris nec congregaberis" significatur quod non videbitur bonum et verum, spiritualis enim homo videt illa in naturali, ille enim colligit et congregat scientifica et concludit; per quod "ferae terrae et avi caeli dedi te in cibum" significatur hic ut supra quod periturum per falsa cogitationis et inde mala affectionis. Quoniam naturalis homo separatus a spirituali fertur in falsa omnis generis et nocet, ideo dicitur Aegyptus

Fera arundinis (Psalmuss 68:31 [B.A. 30, in margine)).

[14] Apud Ezechielem,

"Super montibus Israelis cades, tu et omnes alae tuae, et populi qui tecum; avi volucris omnis alae, et ferae agri dedi te in cibum" (39:4):

haec de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, qui in se est nullus cultus, nam est cultus naturalis hominis separati a spirituali; "super montibus Israelis cades" significat quod illis non aliquid 6 boni charitatis; "montes Israelis" significant bona charitatis, et "cadere ibi" significat perire; "tu et omnes alae tuae, et populus qui tecum", significant quod cultus ille cum suis doctrinalibus et falsis periturus sit: "avi volucris omnis alae, et ferae agri dedi te in cibum", significat exstinctionem veri et boni per falsa omnis generis et per mala; mala quae significantur per "feram agri" sunt mala vitae, quae sunt cupiditates oriundae ex amore sui et mundi.

[15] Apud Davidem,

"Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctitatis tuae, posuerunt Hierosolymam in acervos; dederunt cadaver servorum tuorum cibum avi caelorum, carnem sanctorum tuorum ferae terrae" (Psalmuss 79:1, 2):

per "gentes" hic non intelliguntur gentes sed mala vitae et falsa doctrinae, nam per "hereditatem Dei" significatur ecclesia in qua Dominus est omne bonum et verum, quia ab Ipso; per "polluere templum sanctitatis et ponere Hierosolymam in acervos", significatur profanare cultum et pervertere doctrinam ecclesiae; "templum sanctitatis" significat cultum quia ibi cultus, et "Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam, ita quoque doctrinam ecclesiae: et per "dare cadaver servorum tuorum cibum avi caelorum, et carnem sanctorum tuorum ferae terrae", significatur destruere omnia vera per falsa et bona per mala; "avis caelorum" hic quoque sunt cogitationes falsi, et "fera terrae" sunt affectiones mali inde.

[16] Apud eundem,

"Ne des ferae animam turturis tui; vitae miserorum tuorum ne obliviscaris in perpetuum" (Psalmuss 74:19):

per "turturem" significatur bonum spirituale, ita quoque illi qui in eo bono sunt, et per "feram" significatur falsum mali cupiens destruere, ita quoque illi qui in falso mali sunt et cupiunt destruere; inde patet quid significatur (per) "Ne des ferae animam turturis tui"; per "miseros" intelliguntur qui infestantur a falsis, et inde in anxietate sunt et exspectant liberationem.

[17] Apud Ezechielem,

Oves "dispersae sunt sine pastore, et factae sunt in cibum omni ferae agri, ac dispersae sunt" (34:5, 8):

per haec significatur quod bona charitatis per falsa destructa sint, et prorsus consumpta per omnis generis mala inde; "fera agri" sunt mala vitae oriunda ex falsis doctrinae; per "oves" in Verbo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, sed quia genuinus sensus spiritualis est abstractus a personis, per "oves" significantur bona charitatis; per "pastores" significantur qui per vera ducunt ad bonum, et abstracte ipsa vera per quae bonum, ideo "sine pastore" significat non verum per quod bonum, ita falsum; per "fieri in cibum" significatur consumi, similiter ac per "comedi" cum de feris; per "feram agri" significantur mala ex falsis.

[18] Apud Hiobum,

"Beatus homo quem castigat Deus in fame redimet te a morte, et in bello a manibus gladii, ... vastitatem et famem ridebis, et a fera terrae non timebis" (5:17, 20, 22):

haec de tentationibus; "beatus homo quem castigat Deus" significat qui tentatur; "in fame redimet te a morte" significat liberationem a malis cum tentatur per defectum et non perceptionem boni; "in bello a manibus gladii" significat liberationem a falsis cum tentatur per defectum et non intellectum veri ("bellum" est tentatio); "vastitatem et famem ridebis" significat quod non ei defectus boni; "et a fera terrae non timebis" significat quod ei non falsum.

[19] Apud Ezechielem,

"Sic dices ad eos, ... qui in vastitatibus gladio morientur, et qui super faciebus agri ferae dabo eum ad devorandum; et qui in munitionibus et cavernis peste morientur; dabo enim terram desolationem et vastitatem" (33:27, 28):

agitur hic de desolatione omnis veri et de vastatione omnis boni in ecclesia, ut quoque dicitur, "Dabo terram in desolationem et vastitatem"; "terra" significat ecclesiam: "qui in vastitatibus gladio morientur" significat quod qui in scientificis perituri sint per falsa, scientifica enim naturalis hominis absque luce ex spirituali intelliguntur hic per "vastitates": "qui super faciebus agri ferae dabo eum ad devorandum" significat quod qui in cognitionibus ex Verbo perituri sint per mala falsi; "facies agri" sunt illa quae ecclesiae, hic cognitiones ex Verbo, "fera" est malum falsi: "qui in munitionibus et cavernis peste morientur" significat qui se confirmaverunt in falsis et malis ex Verbo, et qui ex scientificis, quod prorsus ex malis et falsis perituri sint; "munitiones" sunt confirmationes ex Verbo, "cavernae" sunt confirmationes ex scientificis: quod haec significentur per illa verba, non videri potest nisi ex serie in sensu interno, agitur enim, ut dictum est, de totali vastatione ecclesiae.

[20] Apud eundem,

"Mittam super vos famem et feram malam, et orbam 7 faciam te, et pestis et sanguis transibit per te, imprimis gladium adducam super te" (5:17):

apud eundem,

"Quando misero in" terram "famem, et exscindam (ex ea) hominem et bestiam;... quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram;... et quando adduxero gladium, ... et misero pestem:... ita quando quatuor judicia mea mala, gladium, famem, feram malam et pestem, misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam" (14:13, 15, 17, 19, 21):

in sensu interno per "exscindere hominem et bestiam" significatur deprivare omni affectione boni et veri tam interna seu spirituali quam externa seu naturali; (quod hoc per "hominem et bestiam" in Verbo significetur, videatur n. 7424, 7523, 7872); per "famem" significatur deprivatio boni amoris, per "gladium" deprivatio veri fidei, utrumque per falsum; per "feram malam" deprivatio utriusque per mala amoris sui et mundi; et per "pestem" deprivatio vitae spiritualis inde: haec vocantur ibi "quatuor judicia, quia homo judicatur ex illis.

[21] Ex horum et antecedentium explicatione constare potest quid per singula ibi in serie intelligitur. Per "feram malam" intelliguntur omnes bestiae noxiae, quae rapiunt, discindunt animalia bona, sicut agnos, oves, juvencos, boves et cetera; quae sunt leones, ursi, tigrides, pantheri, apri, lupi, dracones, serpentes et plures. Quod per illas feras, et in genere per "feram malam" significantur cupiditates oriundae ex amore sui et mundi, ex quibus omnia mala vitae et falsa doctrinae, est ex correspondentia, ut constare potest ex apparentiis in mundo spirituali: ibi omnes cupiditates mali et falsi apparent sicut ferae varii generis; sunt etiam illi, ex quibus talia apparent, similes feris, summum enim eorum jucundum est bonos aggredi et perdere; hoc jucundum est jucundum infernale, ac inest amoribus sui et mundi, in quibus sunt inferna. Ex his constare potest unde est quod per "feram malam" in genere significentur mala vitae, seu cupiditates et inde falsitates oriundae ex amoribus sui et mundi, quae vastant omnia ecclesiae apud hominem.

[22] Hactenus ex Verbo ostensum est quod "ferae" significent cupiditates malas ac falsitates, in specie cupiditates perdendi et destruendi bona et vera per falsa, ita vitam spiritualem hominis; nunc etiam ostendetur quod "ferae" etiam in Verbo significent affectiones veri et boni, quae sunt oppositae affectionibus falsi ex malo, quae cupiditates vocantur. Causa quod "ferae" in Verbo etiam affectiones veri et boni significent, est quia vox ex qua denominantur et vocantur, in lingua originali significat vitam, "fera" enim in illa lingua vocatur chajah, et chajah significat vita in, ac in affectione veri et boni est ipsa vita spiritualis homini; quapropter dum "fera" in bono hoc sensu nominatur in Verbo, potius vertendum et dicendum est animal, quod significat animam viventem: at cum in hoc sensu dicitur "fera", tunc omnino exuenda est idea quae adhaeret voci ferae in lingua Latina, nam voci ferae in hac lingua adhaeret idea feri et ferocis, ita idea sinistra et mala; aliter in lingua Hebraea, ubi "fera" significat vitam, et in genere animam viventem seu animal. In hoc sensu "chajah" seu "fera" non vocari potest bestia, quoniam passim in Verbo dicitur "fera et bestia", et per "feram" ibi significatur affectio veri et per "bestiam" affectio boni. Quia "fera" seu "chajah" in opposito hoc sensu significat affectionem veri et boni, ideo Evah uxor Adami vocatur "Chavah" ex illa voce, ut patet apud Mosen,

"Et vocavit Homo nomen uxoris suae Chavah, quia illa futura esset mater omnis chaj", hoc est, Viventis (Genesis 3:20):

et quoque "quatuor animalia", quae fuerunt cherubi, dicuntur ex eadem voce "chajah" in plurali; et quia voci "ferae" in Latino sermone adhaeret idea feri et ferocis, ut dictum est, ideo interpretes dixerunt "animalia"; quod ex illa voce cherubi, qui apparuerunt sicut animalia dicantur, videatur apud Ezechielem (cap. 1 vers. 5, 13, 14, 15, 22; 10:15; 10:15; et alibi).

[23] Similiter animalia quae comedenda sunt, sicut agni, oves, caprae, arietes, haedi, hirci, juvenci, boves, vaccae, ut quoque animalia quae non comedenda, communi voce dicuntur ferae; et tamen omnia animalia quae comedenda significant affectiones bonas, sunt enim mitia et utilia, proinde non fera et ferocia: ita apud Mosen,

"Haec fera quam comedetis de omni bestia inter omnes feras incedentes super quatuor, ... ad distinguendum... inter feram quae comeditur et inter feram quae non comeditur" (Leviticus 11:2, 27, 47);

et alibi,

"Qui venatur venationem ferae 8 aut avis, quae comeditur" (Leviticus 17:13).

Etiam animalia quae sacrificabantur, quae fuerunt supra memorata, dicuntur ferae:

Ut apud Esaiam,

"Libanus non sufficit ad incendendum, et fera ejus non sufficit in holocaustum" (40:16):

et apud Davidem,

"Non sumam e domo tua juvencum, e caulis tuis hircos" in sacrificium", quia Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium: novi omnem avem montium, et fera agrorum meorum Mecum; si esurirem non dicerem tibi, quia Mihi orbis et plenitudo ejus;... sacrifica Deo confessionem" (Psalmuss 50:9-14).

[24] Quod "fera" significet affectionem veri et boni, constare ulterius potest ex sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"Septimo anno", qui est annus sabbatharius, "intermittes" terram" et relinques eam, ut comedant eam pauperes populi tui, et residuum eorum comedat fera agri" (Exodus 23:11):

et alibi,

In anno sabbathi, "erit omnis proventus, qui in terra tua, bestiae tuae et ferae ad comedendum" (Leviticus 25:7)

per "bestias et feras" ibi intelliguntur agni, oves, caprae, haedi, arietes, hirci, juvenci, boves, vaccae, equi et asini; non autem leones, ursi, apri, lupi et similes ferae rapaces; quare per "feras" ibi intelliguntur ferae domesticae, quae utiles, per quas significantur affectiones veri et boni.

[25] Apud Davidem,

"Laudate Jehovam e terra, balaenae et abyssi, ... fera et omnis bestia, reptile et avis alae, reges terrae et omnes populi" (Psalmuss 148:7, 10, 11):

per haec significantur omnis generis bona et vera quae apud hominem, ex quibus homo colit Deum; et quia homo colit Deum ex illis, et illa non sunt hominis sed Domini apud illum, ideo intelligendum est quod illa colant Deum; nemo enim rite colere potest Deum a se, sed a Deo, hoc est, a bonis et veris quae sunt Dei apud illum: quod nemo possit nominare Jesum a se, sed ab Ipso, notum est aliquibus in ecclesia, et notissimum in caelo. Per "laudare Jehovam" significatur colere Ipsum; per "balaenas et abyssos" significantur scientifica et cognitiones in communi seu in omni complexu; per "feram et omnem bestiam" significantur affectiones veri et boni; per "reptile et avem omnis alae" significatur jucundum boni et veri naturalis et spiritualis hominis: ideo etiam dicitur, "Laudate Jehovam, reges terrae et omnes populi", per quos significantur vera boni omnis generis: quod talia significentur per illa verba, patet ex significatione eorum in sensu interno, et ex Verbo in caelo, ubi id est spirituale quia pro angelis qui spirituales. (Quod etiam Verbum in Caelis sit, et id secundum sensum internum, videatur in opere De Caelo et Inferno 250-261.)

[26] Apud eundem,

"Pluviam benevolentiarum stillare facis, Deus, hereditatem tuam laborantem confirmabis; fera tua habitabunt in ea" (Psalmuss 68:10, 11 [B.A. 9, 10]):

hic quoque "fera" seu "animal" pro illis qui in affectionibus veri et boni sunt, seu abstracte ipsae illae affectiones; nam per "pluviam benevolentiarum" quam stillare facit Deus, significatur Divinum Verum ex Divino Bono: per "hereditatem laborantem" quam confirmabit Deus, significatur ecclesia quae in Divino Vero est quoad doctrinam et quoad vitam; "hereditas" est ecclesia ubi illa, quae "laborans" dicitur ex studio faciendi bonum: quod "ferae" habitabunt in illa, nempe in hereditate seu ecclesia, significat quod affectiones veri et boni; quod non aliud per "feram" hic intelligatur, patet, non enim potest fera rapax, hoc est, cupiditas falsi et mali, habitare in hereditate in quam Deus pluviam benevolentiarum stillare facit.

[27] Apud Hoscheam,

In die illo feriam illis foedus cum fera agri et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et, cubare faciam eos secure, et desponsabo 9 Me tibi in aeternum (2:18, 19):

haec dicta sunt de nova ecclesia a Domino; et per "feram agri, avem caelorum et reptile terrae" simile significatur quod per illa supra apud Davidem (Psalmuss 148:7, 10, 11), quae explicata sunt: per "foedus" significatur conjunctio, ita per "foedus ferire" significatur conjungi (videatur n. AC 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632); non enim potest Jehovah foedus ferire seu conjungi cum affectionibus mali et falsi seu cum cupiditatibus quae significantur per "feras" in priori sensu, ac in genere non potest ferire foedus cum fera, ave et reptili, sed cum talibus quae significantur per illa; sed videantur haec plenius explicata supra (n. 357(d)).

[28] Apud Ezechielem,

"Dic ad Pharaonem regem Aegypti;... Ecce Aschur cedrus in Libano, pulchra ramo, et silva umbrosa, et alta altitudine;... aquae crescere fecerunt eam;... unde facta est altitudo ejus prae omnibus arboribus agri, ... in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis pepererunt omnis fera agri; et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae:... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine" (31:2-9):

per "Pharaonem" et "Aegyptum" hic significatur scientificum quod naturalis hominis, et per "Aschurem" rationale cui scientificum inservit; hujus crescentia per vera scientifica et cognitiones describitur per "cedrum in Libano", per quam etiam rationale significatur: per "aquas" quae crescere illam fecerunt significantur vera; et per "ramos" significatur extensio, qualis est cogitationis rationalis hominis: inde constare potest quid significatur per quod "in ramis ejus nidificaverint omnes aves caelorum, sub ramis ejus pepererint omnis fera agri, et in umbra ejus habitaverint omnes gentes magnae", quod nempe vera rationalia et spiritualia omnis generis, affectiones veri, et bona; per "aves" enim "caelorum" significantur vera rationalia et spiritualia omnis generis; per "feram" affectiones veri, per "parere" significatur multiplicare, ex affectionibus enim veri fit omnis partus spiritualis seu multiplicatio, et per "gentes magnas" significantur bona.

(Quod "aves" significent cogitationes, rationalia, intellectualia et spiritualia, ita vera, nam omnia cogitationis sunt vel vera vel falsa, videatur n. 745, 776, 866, 988, 10 991, 3219, 5149, 7441:

quod parere "significet multiplicare vera et bona, at quod id sit partus spiritualis, n. 3860, 3868, 9325; quod "gentes" significent illos qui in bonis, et inde abstracte bona, n. 1059, 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, 6005; et supra, n. 175(a), 331:

quod "Pharao" et Aegyptus "significent scientificum in utroque sensu, bono et malo, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6683, 6692, 7296, 9340, 9391: et quod "Aschur", significet rationale in utroque sensu, n. 119, 1186.)

[29] Quod "Aegyptus" significet verum scientificum, et "Aschur" rationale, et quod omne rationale hominis nascatur per scientifica, seu quod haec inserviant illi, ut supra dictum est, constare potest ex his apud Esaiam,

"In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, serviantque" Jehovae "Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae; cui benedicet Jehovah Zebaoth dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (19:23-25):

ibi "Aegyptus" significat scientificum, "Aschur" rationale, et "Israel" spirituale.

[30] Ex his nunc allatis constare potest quid significatur per "avem" et per "feram agri" apud Ezechielem,

"Sic dixit Dominus Jehovih, Dic avi omnis alae, et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, ... et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrificabo vobis: et satiabimini super mensa meo, equo et curru, forti et omni viro belli:... sic dabo gloriam meam inter gentes" (39 [17,] 18-21):

quod haec dicta sint de ecclesia a Domino instauranda apud gentes, patet a singulis ibi; quare per "avem omnis alae", et per "omnem feram agri", quae congregandae ac invitandae sunt ad sacrificium, significantur omnes qui in affectione veri et boni sunt; nam per "carnem" quam comederent significatur bonum amoris, et per "sanguinem" quem biberent verum ex illo bono, ac per "sacrificium" significatur ipse cultus ex illis; sed haec amplius explicata videantur supra (n. 329(d)).

[31] Aliquoties in Verbo dicitur "fera et bestia", aliquoties solum "fera", ac solum "bestia", et aliquoties "fera terrae", aut "fera agri"; et quando dicitur "fera et bestia", tunc significatur affectio seu amor falsi et mali, per "feram" affectio seu amor falsi et per "bestiam" affectio seu amor mali, vel in opposito sensu per "feram" affectio seu amor veri, et per "bestiam" affectio seu amor boni: at cum solum "fera" dicitur, ac cum solum "bestia", tunc per "feram" intelligitur affectio tam falsi quam mali, et in opposito sensu affectio tam veri quam boni, per "bestiam" autem affectio mali et inde falsi, et in opposito sensu affectio boni et inde veri; (sed de significatione "bestiae", videbitur infra in suo loco;) quum autem dicitur "fera terrae", intelligitur fera quae devorat animalia et homines; cum autem dicitur "fera agri", intelligitur fera quae consumit sementes; ita "fera terrae" significat illa quae destruunt bona ecclesiae, et "fera agri" significat illa quae destruunt vera ecclesiae; nam per "terram" significatur ecclesia, et similiter per "agrum", sed per "terram" significatur ecclesia ex gente et populo ibi, et per "agrum" ecclesia ex semente et ex receptione seminum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Hiob 5:22

Studie

       

22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 304

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

304. [Vers. 3.] "Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum." - Quod significet manifestationem quod ne hilum aliquis de statu vitae omnium in communi et singulorum in particulari ex se sciat et percipiat, constat ex significatione "Et nemo potuit aperire librum nec inspicere eum", quod sit quod non aliquis sciat et percipiat ex se status vitae omnium in communi et singulorum in particulari (de qua mox supra, n. 303); et ex significatione "in caelo, nec super terra, neque sub terra", quod non modo sit quod nemo ubicunque est, sed etiam quod ne hilum; per "caelum" enim, per "super terra" et per "sub terra", intelliguntur tres caeli; et per omnes ibi intelligitur caelum in toto complexu; et quia caelum est caelum ex Divino Vero, quod influit a Domino, et recipitur ab angelis, et prorsus non ex aliqua intelligentia angelorum propria, haec enim nulla intelligentia est, inde per eadem verba significatur quod ne hilum aliquis ex se. Quod angeli in caelo aeque ac homines in mundo habeant proprium, quod in se spectatum non est nisi quam malum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 592); et quia malum non recipit aliquid intelligentiae et sapientiae, sequitur quod angeli aeque ac homines ex se prorsus nihil veri intelligant, sed quod solum ex Domino. Causa quod angeli tales sint, est quia omnes angeli sunt ex humano genere, et unusquisque homo retinet suum proprium post mortem, et quod a malis quae sunt proprii eorum detineantur ac in bonis teneantur a Domino. (Quod omnes angeli sint ex Humano Genere, et non aliquis ex principio creatus, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 14-22; et quod omnes a malo detineantur et in bono teneantur a Domino, in De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 166.)

[2] Quod "in caelo", "super terra", et "sub terra", significet tres caelos, est quia angeli qui in tertio seu supremo caelo sunt, habitant super montibus; et qui in secundo seu medio, super collibus; et qui in primo seu ultimo, sub illis in planitiebus et vallibus: est enim in mundo spirituali ubi spiritus et angeli, prorsus sicut in mundo naturali ubi homines; nempe terrae, colles et montes; et quoad apparentiam est talis similitudo ut prorsus nihil differat: quare etiam homines post mortem vix sciunt aliter quam quod adhuc super terra vivant, et cum datur illis copia inspicere in nostram tellurem, non vident aliquid dissimile: praeterea angeli qui in ultimo caelo sunt, vocant "caelum" ubi angeli tertii caeli habitant, quia alte supra illos, at ubi ipsi habitant vocant "terram"; etiam caelum tertium seu supremum, quod est super montibus, non apparet illis qui infra sunt, seu super terra, aliter ac coram nobis suprema regio atmosphaerea tecta levi et candida nube, ita sicut caelum coram nobis. Inde constare potest quid in specie per "in caelo, super terra, et sub terra", hic intelligitur. (Sed de his plura videantur in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Apparentiis in Caelo, n. 170-176; ac De Habitationibus et Mansionibus Angelorum, n. 183-189.)

[3] Quoniam homines non sciverunt quod similes facies telluris dentur in utroque mundo, naturali et spirituali, ideo non perceperunt aliter, cum legerunt Verbum, quam quod per "caelum" et "terram" ibi, intelligatur caelum coram oculis nostris aspectabile, et terra ab hominibus habitabilis; inde orta est opinio de interitu caeli et terrae, et de creatione novi caeli et novae terrae, die ultimi judicii; cum tamen per "caelum" et per "terram" ibi intelligitur caelum et terra ubi spiritus et angeli, ac in sensu spirituali ecclesia apud angelos et apud homines (nam apud angelos aeque est ecclesia ac apud homines, videatur in opere De Caelo et Inferno 221-227). In sensu spirituali dicitur, quia angelus non est angelus nec homo est homo ex forma humana quae utrique, sed ex caelo et ecclesia apud illos. Inde est quod per "caelum" et per "terram", ubi habitant angeli et homines, significetur ecclesia; per "caelum" ecclesia interna et quoque ecclesia apud angelos; et per "terram" ecclesia externa et quoque ecclesia apud homines. Sed quia aegre potest credi quod per "terram" in Verbo intelligatur ecclesia, ex causa quia nondum notum est quod singulis Verbi insit sensus spiritualis, unde materialis idea adhaeret, et tenet cogitationem fixam in proxima vocis significatione, velim per plura loca inde illustrare et confirmare.

[4] Apud Esaiam,

"Ecce Jehovah evacuans terram et exinaniens eam, et evertet facies ejus;.... evacuando evacuabitur terra, et spoliando spoliabitur:.... lugebit et confundetur terra habitabilis confundetur orbis;.... terra profanabitur sub habitatoribus suis:.... propterea maledictio comedet terram, .... et exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus. .... Clamor super vino in plateis, .... exulabit laetitia terrae:.... erit in medio terrae.... sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia. .... Ab extremitate terrae cantica audivimus, Gloria justo. .... Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae confringendo contracta est terra, disrumpendo disrupta est terra; commovendo commota est terra; titubando titubabit terra sicut ebrius; et hinc inde commovebitur sicut tegillum:.... sed erit in die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae qui super terra" (24:1, 2, [3,] 4-6, 11, 13, 16, [18,] 19-21, 23);

Hic manifeste patet quod per "terram" non intelligatur terra sed ecclesia: percurrantur singula et expendantur. Qui in spirituali idea est, cum nominatur "terra" non cogitat de ipsa terra, sed de gente ibi et de ejus quali; magis adhuc illi qui in caelo sunt; hi quia spirituales sunt percipiunt ecclesiam: agitur ibi de illa destructa; destructio ejus quoad bonum amoris et verum fidei, quae faciunt illam, describitur per quod "Jehovah evacuans terram et exinaniens eam", per quod "terra evacuando evacuabitur", "spoliando spoliabitur", "lugebit et confundetur", per quod "profanabitur" et "maledictio comedet eam", per quod "cataractae ab alto apertae sint, et commota sint fundamenta ejus", quod "confracta sit", "disrupta sit", "commota sit", quod "titubet sicut ebrius": haec non dici possunt neque de terra, neque de gente, sed de ecclesia.

[5] Apud eundem:

1 "Ecce dies Jehovae venit.... ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores perdat ex ea: nam stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua, obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendere facit lumen suum;.... rarum reddam hominem prae auro puro, .... propterea commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo" (13:9, 10, 12, 13);

quod "terra" hic sit ecclesia patet a singulis in sensu spirituali intellectis. Agitur ibi de fine ejus, quando amplius non verum et bonum, seu non fides et charitas. Per "stellas" enim et "sidera" quae non lucent, significantur cognitiones veri et boni; per "solem" qui obtenebratus est in ortu suo, significatur amor; per "lunam" quae non lucere facit lumen suum, significatur fides; per "hominem " qui reddetur rarus prae auro puro, significatur intelligentia et sapientia; inde constat quid significat "Ecce dies Jehovae venit ad ponendum terram in vastitatem;...commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo": "dies Jehovae" est ultimus fini ecclesiae quando judicium; "terra" est ecclesia; quod ipsa terra non concutiatur e loco suo, constare potest, sed quod ecclesia removeatur ubi non amor et fides; "concuti e loco" significat removeri a statu priori.

[6] Apud eundem,

"Ecce.... Dominus sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum.... dejiciet in terram manu:.... consummationem et decisionem audivi a cum Domino 2 Jehovih Zebaoth super universam terram" (28:2, 22);

haec de die judicii super illos qui ab ecclesia dicta sunt; dies judicii quando finis ecclesiae, intelligitur per "consummationem et decisionem audivi a cum Domino 3 Jehovih Zebaoth super universam terram"; quare dicitur quod" sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum dejiciet in terram manu"; per "grandinem" et ejus "inundationem" significantur falsa quae destruunt vera ecclesiae; per "caedem" et ejus "procellam" significantur mala quae destruunt bona ecclesiae; per "aquas validas" significantur falsa mali. (Quod per "inundationem" et "diluvium" significetur immersio in mala et falsa, et inde ecclesiae interitus, videatur n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853; simile per "dejectionem in terram" seu depluitionem.)

[7] Apud eundem,

"Erit terra in picem ardentem, .... a generatione in generationem vastata erit" (34:9, 10);

per "picem ardentem" significatur omne malum scaturiens ex amore sui, per quod prorsus perit et vastatur ecclesia; quare dicitur, "Erit terra in picem ardentem, ...a generatione in generationem vastata erit." Quis non videt quod talia non de ipsa terra dicantur?

[8] Apud eundem,

"Luget, languescit terra, erubuit Libanus et emarcuit" (33:9);

"terra" etiam ibi est ecclesia, quae "lugere et languescere" dicitur quando falsa pro veris incipiunt apprehendi et agnosci: quare dicitur "Erubuit Libanus et emarcuit"; per "Libanum" significatur simile quod per "cedrum", nempe verum ecclesiae.

[9] Apud Jeremiam,

"Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus...e loco suo ad redigendum terram tuam in vastitatem; urbes tuae destruentur. .... Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus caelos cum ecce non lux eorum; vidi montes cum ecce commoventur, et omnes colles evertuntur:.... dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra;.... propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper" (4:7, 23, 24, 27, 28);

agitur etiam hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non amplius verum et bonum, sed loco eorum falsum et malum; vastatio illa describitur per "leonem ascendentem ex vepreto suo, et perditorem gentium profectum ex loco suo"; per "leonem" et per "perditorem gentium" significatur falsum et malum vastans; per "montes" qui commoventur et per "colles" qui evertuntur, significantur amor in Dominum et charitas erga proximum; quod haec per "montes" et "colles" significentur est quia super montibus in caelo habitant qui in amore in Dominum sunt, et super collibus qui in charitate erga proximum; (ut in praemissis dictum videatur, et quoque in opere De Caelo et Inferno 188, et in notis ibi, littera c; [videatur editio princeps;]) per "caelos" ubi "non lux", et qui "atrati erunt", significantur interiora hominum ecclesiae, quae, cum clausa sunt per mala et falsa, non admittunt lucem e caelo, sed pro illa tenebras ex inferno: ex his constare potest quid significatur per quod "leo et perditor gentium rediget terram in vastitatem", tum per "Vidi terram, et ecce vacuum et inane", ut et per "Vastitas erit tota terra, propter hoc lugebit terra", quod nempe ibi non intelligatur terra sed ecclesia.

[10] Apud eundem,

"Quousque lugebit terra, et herba omnis agri [exarescet] ? propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis?.... Desolata est tota terra, quia non vir ponens super cor; super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae:.... 4 severunt tritica et messuerunt spinas" (12:4, 11-13);

quod "terra" hic significet ecclesiam, patet ex eo, quod dicatur quod "terra lugebit et herba omnis agri [exarescet] ", et quod "consumentur bestiae et avis propter malitiam habitantium in ea", et "quia non vir ponens super cor": per "herbam omnis agri" significatur omne verum et bonum ecclesiae, et per "bestias et aves" significantur affectiones boni et veri; et quia ecclesia per "terram" significatur, et de illa vastata agitur, ideo dicitur "supra omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae, .. . 5 severunt tritica et spinas messuerunt"; per "colles in deserto" super quos venerunt vastatores, significantur illa quae charitatis sunt ("desertum" est ubi non bonum quia non verum); per "gladium Jehovae" significatur falsum destruens verum, "a fine terrae ad finem terrae" significat omnia ecclesiae; per " 6 serere tritica et metere spinas" significatur ex Verbo desumere vera boni et vertere illa in falsa mali ("tritica" sunt vera boni, et "spinae" sunt falsa mali).

[11] Apud Esaiam,

"Super terra populi mei spina et sentis ascendet;.... palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta" (32:13, 14);

"spina et sentis" quae ascendent super terra, significant falsum et malum; "palatium" quod erit desertum, significat ubi bonum habitat; et "multitudo urbis" quae derelicta, significat ubi vera, "urbs" enim significat doctrinam veri.

[12] Apud eundem,

"Senticetum et vepretum erit omnis terra: vicissim, omnes montes qui sarculo sarrientur, non veniet eo timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis" (7:24, 25);

"senticetum et vepretum" significant falsum et malum; inde patet quid significat "Senticetum et vepretum erit omnis terra": per "montes" qui "sarculo sarrientur", significantur qui ex amore boni faciunt bona; quod apud illos non falsum et malum, sed bonum tam naturale quam spirituale, significatur per quod "eo non veniet timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis", seu eo mittentur boves et ibi calcabunt oves; per "bovem" significatur bonum naturale, et per "ovem" bonum spirituale.

[13] Apud Ezechielem,

"Mater 7 tua leaena, inter leones cubuit;.... surrexit unus de catulis ejus, .... urbes devastavit; desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus" (Ezech. 19:2-3, 7);

per "matrem" significatur ecclesia; per "leaenam" et "leones" potentia mali et falsi contra bonum et verum; per "rugitum leonis" significatur cupido destruendi et desolandi; per "urbes" quas devastavit, significatur doctrina cum ejus veris; inde patet quid significatur per "desolata est terra et plenitudo ejus", nempe tota ecclesia.

[14] Apud eundem,

"Panem suum cum sollicitudine edent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra a plenitudine sua, ob violentiam omnium habitatorum in ea; et urbes habitatae devastabuntur, et terra desolatio erit" (12:19, 20);

hic similia per "terram" et per "urbes" quae devastabuntur et desolatio erunt, significantur quae supra, nempe per "terram" ecclesia, et per "urbes" doctrina cum ejus veris; quare dicitur "ob violentiam omnium habitatorum in ea": quia illa significantur, ideo praemittitur quod "panem suum cum sollicitudine edent et aquas suas cum stupore bibent"; per "panem" et "aquam" in Verbo significatur omne bonum amoris et verum fidei (videatur n. 9323 8 ); et per "edere et bibere" significatur instrui et appropriari (n. 3168, 3513, 3832, 9412).

[15] Apud Davidem,

"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi;.... unde commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, quando exarsit Illi" (Psalmuss 18:7, 8 [B.A. 6, 7]);

"terra" hic pro ecclesia, quae "commota esse" et "contremuisse" dicitur quando pervertitur per quod falsificentur vera; et tunc "fundamenta montium" dicuntur "trepidare et commovere se", nam bona amoris, quae fundantur super veris fidei, evanescunt, "montes" enim sunt bona amoris (ut supra), ac "fundamenta" eorum sunt vera fidei; inde quoque patet quod "terra" sit ecclesia.

[16] Apud eundem,

"Jehovae terra et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; et Ille super maria fundavit eum, super flumina stabilivit eum" (Psalmuss 24:1, 2);

"terra" et "orbis" pro ecclesia, et "plenitudo" pro omnibus ejus; "maria" super quibus fundavit eum, sunt cognitiones veri in communi; "flumina" sunt doctrinalia; quia super his et illis fundatur ecclesia, ideo dicitur quod "super maria fundaverit eum, et super flumina stabiliverit eum"; quod hoc non dici queat de terra et orbe, cuivis patet.

[17] Apud eundem,

"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum commovebuntur montes in corde marium, cum tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus;.... tumultuentur gentes, commoveant se regna, cum dederit vocem suam liquescet terra" (Psalmuss 46:3, 4, 7, 9 [B.A. Psalmuss 46:2, 3, 6]);

quod per "terram" intelligatur ecclesia patet, quia dicitur "mutari" et "liquescere", tum quod "commovebuntur montes in corde marium ac turbabuntur aquae ejus", et quod "tumultuentur gentes et commoveant se regna"; per "montes" significantur bona amoris (ut supra), quae "commoveri" dicuntur "in corde marium" quando cognitiones essentiales veri pervertuntur; per "aquas" significantur vera ecclesiae quae "turbari" dicuntur cum falsificantur; per "gentes" significantur bona ecclesiae et in opposito sensu mala ejus, et per "regna" vera ecclesiae et in opposito sensu falsa ejus, tum qui in his et illis sunt.

[18] Apud eundem,

"Deus, deseruisti nos, ...succensuisti, reduc nobis quietem; tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est" (Psalmus 60:3-4, [1, 2]);

quod haec de ecclesia et non de terra dicta sint, constare potest; nam dicitur "tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est"; et quia per "terram" significatur ecclesia, hic ecclesia vastata, ideo dicitur, "Deus, deseruisti nos, ... succensuisti, reduc nobis quietem."

[19] Apud eundem,

"Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo; liquescent terra et omnes habitatores ejus; Ego firmabo columnas ejus" (Psalmuss 75:3, 4 [B.A. 2, 3]);

similiter hic "terra" pro ecclesia, quae dicitur "liquescere" quando deficiunt vera per quae bonum; vera, quia sustentant ecclesiam, vocantur "columnae ejus" quas Deus "firmabit"; quod non terrae columnae firmentur, patet: quia restauratio ecclesiae hic describitur, ideo dicitur "Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo." Vera ecclesiae, quae hic vocantur "columnae terrae", etiam vocantur "bases terrae", 1 Sam. 2:8;

et "fundamenta terrae" apud Esaiam,

"Annon intelligitis fundamenta terrae? Qui habitat super circulo terrae,.... qui dat principes in nihilum, et judices terrae sicut inane facit" (40:21-23);

per "principes" qui dabuntur in nihilum, et per "judices terrae" quos sicut inane faciet, significantur illa quae ex propria intelligentia et ex proprio judicio sunt.

[20] Apud Jeremiam,

"Venit tumultus usque ad finem terrae:.... sic dixit Jehovah [Zebaoth] , Ecce malum exibit a gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae, et erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem ejus" (25:31-33);

per "finem terrae" et per "latera terrae" significatur ubi ultima ecclesiae sunt, ac ubi mala et falsa incipiunt; et per "a fine terrae ad finem ejus" significantur omnia ecclesiae; inde sciri potest quid significatur per quod "tumultus veniat ad finem terrae", et quod "procella magna excitabitur a lateribus terrae", et per quod "confossi Jehovae in die illo erunt a fine terrae ad finem ejus"; per "confossos" significantur illi apud quos vera et bona ecclesiae exstincta sunt (videatur n. 4503).

[21] Apud Esaiam,

"Viderunt insulae, timuerunt, fines terrae trepidarunt, accesserunt et venerunt;.... ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum" (41:5, 18);

instauratio ecclesiae apud gentes ita describitur; illae significantur per "insulas" et per "fines terrae", "insulae" enim et "fines terrae" in Verbo significant illos qui longius distant a veris et bonis ecclesiae, quia non habent Verbum et inde in ignorantia sunt; quod ecclesia instaurabitur apud illos, significatur per "Ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum"; "desertum" dicitur ubi nondum bonum quia nondum verum, ex quo etiam vocatur "terra sicca"; "stagnum aquarum" et "scaturigo aquarum" significant bonum quia verum, omne enim bonum spirituale, quod est bonum ecclesiae, comparatur per vera.

[22] Apud eundem,

"Vae terrae inumbratae alis, quae trans flumina Kuschi:.... ite legati...ad gentem...conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii" (18:1, 2);

quid "terra inumbrata alis", et "terra quam depraedati sunt fluvii", nemo scit nisi sciat quod "terra" sit ecclesia, et quod "fluvii" sint falsa; "terra inumbrata alis" est ecclesia quae in caligine est quoad Divina vera (haec significantur per "alas", videatur supra, n. 283); "trans flumina Kuschi" significat quoad ipsas cognitiones ex sensu litterae Verbi, quae falsificatae; "gens conculcata" ad quam "irent legati", "cujus terram depraedati sunt fluvii", significat illos extra ecclesiam qui in falsis ex ignorantia sunt ("fluvii" sunt vera doctrinae et in opposito sensu falsa); quod "legati irent ad illos", significat quod invitarentur ut apud illos sit ecclesia.

[23] ;

"obscurata terra" significat illa quae ecclesiae sunt in caligine seu in falsis, nam falsa mali dicuntur in caligine esse, vera autem in luce.

[24] Apud eundem,

"Removebit Jehovah hominem, et multiplicabuntur deserta in medio terrae" (6:12);

"homo", quem Jehovah removebit, significat sapientem, et abstracte sapientiam (videatur supra, n. 280); "multiplicata deserta in medio terrae", significant prorsus non aliquod bonum quia non aliquod verum; "medium terrae" est ubi verum est in summa luce; quare cum ibi non lux, per totum est caligo; ita prorsus nullibi verum.

[25] Apud eundem,

Jehovah "percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4);

"virga oris" Jehovae, quae percutiet terram, significat verum in ultimis, quod est verum sensus litterae Verbi; "spiritus labiorum" qui occidet impium, significat verum in sensu spirituali Verbi; haec dicuntur "percutere terram" et "occidere impium", quando per illa damnantur, quisque enim judicatur per vera et damnatur per illa.

[26] Apud eundem,

"Quiescit et quieta est terra, .... infernum...excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae:.... videntes te...dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?.... Terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti;.... parate filiis ejus mactationem, ut non resurgant possideantque terram, ac impleantur facies terrae urbibus. .... Frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo eum" (14:7, 9, 16, 17, 20, 21, 25);

dicta haec sunt de rege Babelis, per quem significatur destructio veri per amorem imperandi super caelum et terram, cui inserviunt vera Verbi seu illa quae ecclesiae sunt pro mediis; agitur ibi de eorum damnatione: "Rephaim" quos "infernum excitavit" sunt qui in dira persuasione falsi sunt, qui ex eo vocantur "potentes terrae": "commovere terram", "tremefacere regna", "ponere orbem in desertum et urbes ejus destruere", significat pervertere omnia ecclesiae; "terra" et "orbis" sunt ecclesia, "regna" sunt vera quae faciunt eam, et "urbes" sunt omnia doctrinae: inde patet quid significatur per "terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti": per "Aschurem" qui "frangetur in terra, et super montibus conculcabitur", significatur ratiocinatio ex falsis contra vera; "frangi" est dissipari, et "conculcari" est prorsus destrui; "montes", super quibus, significant ubi regnat bonum amoris et charitatis, nam ibi seu apud illos dissipatur seu destruitur omnis ratiocinatio ex falsis.

[27] Apud eundem,

"Ejulate naves Tharschischi, .... e terra Chittim manifeste veniet illis:.... transi terram tuam sicut fluvius, filia Tharschischi, non cingulum amplius:.... en terra Chaldaeorum, ...Aschur fundavit eam in acervos Visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis" (23:1, 10, 13, 17);

quod hic non intelligantur naves Tharschischi, nec Tyrus, nec terra Chittaeorum, nec terra Chaldaeorum, nec Aschur, constare potest ex singulis in eo capite; sed per "naves Tharschischi" intelliguntur cognitiones veri et boni, similiter per "Tyrum"; per "terram Chittaeorum" idololatricum, per "terram Chaldaeorum" profanatio et destructio veri, et per "Aschurem" ratiocinatio ex falsis; inde patet quod "Ejulate naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus", significet quod non amplius aliquae cognitiones veri; quod "e terra Chittim manifeste veniet illis", significet idololatricum quod inde; "non cingulum amplius", significat quod nulla amplius cohaerentia veri cum bono; "en terra Chaldaeorum", significat quod sic profanatio et destructio veri; "Aschur fundavit eam in acervos", significat quod ratiocinatio ex falsis destruxerit; "redire ad mercedem meretriciam, et scortari cum omnibus regnis super faciebus orbis", significat falsificationem omnium veritatum totius ecclesiae.

[28] Apud eundem,

Rex Aschuris "ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget; et erunt motitationes 9 alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel" (8:8);

"rex Aschuris" etiam hic significat ratiocinationem ex falsis contra vera; "ibit per Jehudam, inundabit et transibit", significat quod destruet bonum ecclesiae ("inundare" dicitur de falsis quia "aquae" significant illa); "usque ad collum pertinget" significat sic amplius nullam communicationem boni et veri; et "erunt motitationes 10 alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel", significat quod falsa erunt contra omnia vera ecclesiae Domini: quod "latitudo terrae" significet vera ecclesiae, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 197), et inde in opposito sensu falsa; quare "motitationes 11 alarum ejus" significant ratiocinationes ex falsis contra vera; "plenitudo" significat omnia, ita "plenitudo latitudinis terrae" omnia vera ecclesiae.

[29] Apud eundem,

"In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam, et fructus terrae in magnificentiam et ornatum reliquiis Israelis" (4:2);

"germen Jehovae" quod erit in decus et in gloriam, significat verum ecclesiae; et "fructus terrae" qui erit in magnificentiam et ornatum, significat bonum ecclesiae; "Israel" significat ecclesiam spiritualem: quod non germen et fructus terrae erunt in decus, gloriam, magnificentiam et ornatum, patet; sed quod verum et bonum ecclesiae. Cum dicitur verum et bonum ecclesiae, intelligitur verum fidei et bonum amoris, nam omne verum est fidei et omne bonum est amoris.

[30] Apud eundem,

"Addidisti genti, Jehovah, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (26:15);

"gens", cui "Jehovah addidit", significat illos qui in bono amoris sunt, quos Sibi addixit: "extremitates terrae" quas "removit", significant falsa et mala quae infestant ecclesiam, a quibus purificavit eos.

[31] Apud eundem,

"Regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui, spectabunt terram longinquitatum" (33:17);

"regem in pulchritudine sua videre" est genuinum verum quod a solo Domino; "spectare terram longinquitatum", significat extensionem intelligentiae et sapientiae.

[32] Apud eundem,

"Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram;.... cantate caeli, et exulta terra, et personate montes cantu" (49:8, 13);

agitur ibi de Domino et de Ipsius adventu; instauratio ecclesiae ab Ipso describitur per "Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram"; "restituere terram" est restaurare ecclesiam: quod Dominus non restituerit terram populo Judaico, notum est, sed quod instituerit ecclesiam apud gentes; gaudium inde describitur per "Cantate caeli, exulta terra, et personate montes cantu"; per "caelos" intelliguntur caeli ubi angeli qui in interioribus veris ecclesiae sunt, per "terram" intelligitur ecclesia apud homines, et per "montes" illi qui in bono amoris in Dominum sunt.

[33] Apud Jeremiam,

"Adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra; exaruerunt pascua deserti" (23:10);

"adulteri" significant illos qui adulterant bona ecclesiae; quare dicitur "Adulteris plena est terra, et propter maledictionem luget terra": "pascua deserti "quae "exaruerunt", significant nutritionem spiritualem nullam in tali ecclesia; "desertum" dicitur ubi non bonum quia non verum.

[34] Apud eundem,

"Siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa" (50:38);

"siccitas super aquas ut exarescant", significat quod non vera amplius ("aquae" sunt vera); "quia terra sculptilium illa", significat ecclesiam destructam per falsa quae ex propria intelligentia, quae dicunt esse vera; "sculptilia" significant illa falsa.

[35] Apud Ezechielem,

"Finis venit super quatuor plagas terrae;.... terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia" (7:2, 23);

"Finis venit super quatuor plagas terrae", significat ultimum tempus et ultimum statum ecclesiae quando ejus finis; "quatuor plagae" sunt omnia vera et bona ejus, et in opposito sensu omnia falsa et mala ejus, ita omnia ecclesiae: "terra plena judicio sanguinum", significat quod referta malis omnis generis; "sanguines" sunt mala quae violentiam inferunt bonis amoris et charitatis et ea prorsus destruunt; "urbs plena violentia, significat doctrinam illius ecclesiae similiter.

[36] Apud eundem,

"Omnia luminaria lucis in caelo atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (32:8);

per "luminaria lucis in caelis" intelliguntur sol, luna et stellae; et per "solem" significatur amor, per "lunam" fides inde, et per "stellas" cognitiones boni et veri; inde patet quid significatur per "atrabo illa super te", nempe quod non amplius existant; inde etiam patet quid significatur per "dabo tenebras super terra tua", quod nempe falsa in ecclesia ("tenebrae" sunt falsa, et "terra" est ecclesia).

[37] Apud eundem,

"Propheta de terra Israelis, et dic montibus et collibus et rivis et vallibus, .... ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini" (36:6, 9);

per "terram Israelis" intelligitur ecclesia; "montes, colles, rivi et valles", significant omnia ecclesiae a primis ejus ad ultima; "montes" sunt bona amoris in Dominum, "colles" sunt bona charitatis erga proximum; haec sunt prima ecclesiae: "rivi" et "valles" sunt vera et bona quae ultima ecclesiae. Quod illa significentur, constare potest ex illis quae in hoc articulo praemissa sunt, quod nempe super montibus in caelo habitent qui in bono amoris in Dominum sunt, super collibus qui in charitate erga proximum, et in planitiebus et vallibus qui in bonis et veris in ultimo caelo: "rivi" sunt vera doctrinae ibi; illa inseminare, significatur per "respiciam ad vos ut excolamini et conseramini."

[38] Apud Hoscheam,

"In die illo...exaudiam caelos, et hi exaudient terram, et terra exaudiet frumentum et mustum et oleum, et haec exaudient 12 Jisreelem; et seminabo 13 eam Mihi in terra" (2:21-23);

quod haec spiritualiter intelligenda sint et non naturaliter secundum sensum litterae, patet, nam dicitur quod "haec exaudient 14 Jisreelem, et seminabo 15 eam Mihi in terra"; quare per "caelos" intelliguntur caeli ubi Dominus, et per "terram" ecclesia ubi etiam Dominus; per "frumentum, mustum et oleum" significantur omnia nutritionis spiritualis, quae sunt bona amoris et charitatis ac vera fidei.

[39] Apud Malachiam,

"Non corrumpet vobis fructum terrae, neque orba erit vobis vitis in agro:.... praedicabunt vos beatos omnes gentes, et eritis vos terra beneplaciti" (3:11, 12);

haec dicuntur de illis apud quos et in quibus ecclesia; et quia per "fructum terrae" et "vitem in agro" significantur bona et vera ecclesiae (per "fructum" bona et per "vitem" vera ejus), ideo vocantur "terra beneplaciti."

[40] Apud Davidem,

"Spiritus tuus bonus ducat me in terram rectitudinis, propter nomen tuum Jehovah vivifica me" (Psalmuss 143:10, [Psalmuss 143:11]);

"terra rectitudinis" pro ecclesia in qua rectum et verum: et quia "Spiritus Jehovae" significat Divinum Verum, et quisque vitam spiritualem per id accipit, quare dicitur, "Spiritus tuus bonus ducat me", et "Jehovah vivifica me."

[41] Quia "terra" significat ecclesiam, et ubi ecclesia ibi caelum, ideo hoc dicitur "terra viventium" et "terra vitae": "terra viventium" apud Esaiam,

"Dixeram, Non videbo Jah in terra Viventium" (38:11);

et apud Ezechielem,

"Qui dederunt terrorem in terra viventium" (32:23, 24, 25, 26, 27):

"terra vitae" apud Davidem,

"Nisi crederem videre bonum.... in terra vitae" (Psalmuss 27:13);

[42] apud Mosen,

"Lapis integer et justus erit, epha integra et justa erit, ut prolongentur dies tui super terra" (Deut. 25:15 16 );

"prolongari dies super terra" non significat diuturnitatem vitae in mundo, sed statum vitae in ecclesia, ita in caelo; "prolongari" enim praedicatur de bono et ejus augmento, et "dies" significat statum vitae: et quia "lapis integer et justus" qui erat pondus, ac "epha integra et justa" quae erat mensura, significant verum ac bonum et quale eorum, et utrumque simul justitiam ("lapis" verum, et "mensura" bonum), ac non fallere per pondus et per mensuram est justum, ideo illis erit vita ecclesiae, ac postea vita in caelo, quod intelligitur per quod "prolongarentur dies illorum super terra."

[43] Simile significatur in praecepto Decalogi,

"Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui super terra" (Exodus 20:12);

quod caelum et felicitas ibi illis qui honorant patrem et matrem, est quia in caelo non scitur alius Pater quam Dominus, ab Ipso enim omnes qui ibi generati sunt e novo; et in caelo per "matrem" intelligitur ecclesia, in genere regnum Domini: quod illi qui colunt Dominum et quaerunt regnum Ipsius, vitam in caelo habituri sint, patet; tum quod multi ex illis qui honorant patrem et matrem in mundo, non diu ibi vivant.

[44] Apud Matthaeum,

"Beati mites, quia hereditatem accipient terrae" (5:5);

"hereditas terrae" non significat possessionem terrae, sed possessionem caeli et beatitudinem ibi; "mites" significant qui in bono charitatis sunt.

[45] Apud Esaiam,

"Ecce Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius, Deus nobiscum; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum: nam antequam scit Puer reprobare malum et eligere bonum, deseretur terra quam tu fastidis coram duobus regibus ejus.... .Fiet in die illo...prae multitudine faciendi lac comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae" (7:14-16, [21,] 22):

quod haec de Domino et Ipsius adventu dicta sint, notum est; "butyrum et mel" quae comedet, significant bona amoris, "butyrum" bonum amoris caelestis et spiritualis, "mel" bonum amoris naturalis; per haec intelligitur, quod appropriaret Sibi Divinum etiam quoad Humanum ("edere" significat appropriare); quod "deseretur terra antequam scit reprobare malum et eligere bonum", significat quod non aliquid ecclesiae in terrarum orbe residuum esset cum nasceretur: et quia illi ubi erat ecclesia rejecerunt omne Divinum Verum ac omnia Verbi perverterunt et ad sui favorem explicuerunt, ideo dicitur de terra, hoc est, ecclesia, "quam tu fastidis coram duobus regibus ejus"; "reges" significant caeli et ecclesiae vera, "duo reges" verum Verbi in sensu interno seu spirituali et verum Verbi in sensu externo seu naturali: "lac" significat verum per quod bonum; et quia "butyrum" significat bonum inde, ideo "prae multitudine faciendi lac comedet butyrum omnis residuus in medio terrae", significat quod omne verum erit boni.

[46] Apud Matthaeum,

In consummatione saeculi "plangent omnes tribus terrae" (24:30);

"consummatio saeculi", de qua in eo capite agitur, est ultimum tempus ecclesiae, quando judicium; "omnes tribus terrae" significant omnia vera et bona ecclesiae, quae "plangere" dicuntur quando non amplius sunt.

[47] Apud Lucam,

"Tunc erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium, resonante mari et salo. Exanimatis hominibus prae metu et exspectatione supervenientium in terrarum orbem, nam potestates caelorum concutientur." .... Dies iste "sicut laqueus veniet super omnes qui sedent super facie terrae totius" (21:25, 26, 35);

agitur etiam ibi de ultimo tempore ecclesiae quando judicium, et per "terram" et "orbem" ibi intelligitur ecclesia; "angustia gentium super terra", "metus et exspectatio supervenientium in terrarum orbem", ac "super omnes qui sedent super facie terrae totius", non significat quod super illos qui in terris in mundo naturali sunt, sed super illos qui in mundo spirituali; (quod etiam ibi terrae sint, videatur in praemissis hujus articuli, et quod ibi peractum sit ultimum judicium, videatur in opusculo De Ultimo Judicio;) quid "sol", "luna", et "astra", in quibus signa, supra dictum est, quod nempe "sol" significet amorem, "luna" fidem inde, et "astra" cognitiones boni et veri; "resonante mari et salo" significat ratiocinationes et impugnationes veri ex sensu litterae Verbi sinistre et perverse applicato; "potestates caelorum" quae concutientur, significant Verbum in sensu litterae, quoniam hic sensus est fundamentum veritatum spiritualium quae sunt in caelis. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Homine per Verbum, n. De Caelo et Inferno 303-310.)

[48] Apud Esaiam,

"Cantate caeli, .... jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum:.... Ego Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso" (44:23, 24);

"Cantate caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea", significant omnia caeli et ecclesiae tam interna quam externa, quae omnia se referunt ad bonum et ad verum; interna significantur per "caelos", externa per "inferiora terrae", "montes" sunt bona amoris", "silva" est verum naturale, et "arbores" ibi sunt cognitiones veri: quoniam talia significantur, dicitur, "quia redemit Jehovah Jacobum"; per "Jacobum" in Verbo significatur ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna: "expandere caelos et extendere terram" significat ecclesiam utrobivis, quae expanditur et extenditur per multiplicationem veri et fructificationem boni apud illos qui ab ecclesia sunt.

[49] Apud Sachariam,

"Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (12:1);

similiter hic per "caelos" et per "terram" significatur ecclesia utrobivis, ita quoad interiora et quoad exteriora ejus; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus."

[50] Apud Jeremiam,

"Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub caelis": Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendens caelos; ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae" (10:11-13; cap. 51 [15,], 16);

quia "caeli" et "terra" significant ecclesiam (ut supra), ideo dicitur, Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et extendens caelos per intelligentiam suam"; et quoque ideo dicitur, "ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae"; per "vocem quam Jehovah dat", significatur Divinum Verum procedens ab Ipso; per "multitudinem aquarum in caelis" significantur vera in copia, "aquae" enim significant vera; et per "vapores" quos "ascendere facit a fine terrae" significantur vera ultima ecclesiae ("vapores" sunt illa vera, et "finis terrae" est ultimum ecclesiae): et quia "dii" significant falsa doctrinae et cultus, quae destruunt ecclesiam, ideo dicitur, "Dii qui non fecerunt caelum et terram pereant de terra et de sub caelis."

[51] Apud Davidem,

Jehovah "qui facit caelos per intelligentiam, .... et expandit terram super aquas" (Psalmuss 136:5, 6);

quia per "caelum" et "terram" significatur ecclesia, et ecclesia formatur per vera, et vera ecclesiae faciunt intelligentiam, ideo dicitur "Jehovah facit caelos per intelligentiam, et expandit terram super aquas"; "aquae" sunt vera ecclesiae.

[52] Apud Esaiam,

"Sic dixit Deus Jehovah, creans caelos et expandens illos, extendens terram et producta ejus, dans animam populo super ea, et spiritum ambulantibus in ea" (42:5);

per "creare caelos" et "extendere terram et producta ejus", significatur formare ecclesiam et reformare illos qui ibi sunt ("producta" sunt omnia ecclesiae); quare dicitur "dans animam populo super ea et spiritum ambulantibus in ea"; quod "creare" sit reformare, videatur supra (n. 294).

[53] Apud eundem,

"Stillate caeli desuper, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem. .... Ego feci terram, et hominem super ea creavi. .... Sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus, formans terram et faciens illam, et praeparans illam:.... non in occulto locutus sum, in loco terrae tenebrarum" (45:8, 12, 18, 19);

quod hic per "caelos et terram" intelligantur omnia ecclesiae, tam interna quam externa ejus, patet, nam dicitur, "Stillate caeli, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem"; quod per "caelos" interiora ecclesiae significentur, est quia interiora, quae sunt mentis spiritualis hominis, sunt caeli apud illum; (quod apud hominem, apud quem est ecclesia, sit caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno 30 et 57); per "creare caelos et formare terram ac facere et praeparare eam" significatur plene instituere ecclesiam.

[54] Apud eundem,

"Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, nec commemorabuntur priora" (65:17);

per "creare caelos novos et terram novam" significatur instaurare novam ecclesiam quoad interiora et exteriora ejus, tam in caelis quam in terris (ut supra).

[55] Apud eundem,

"Quis audivit sicut hoc? .... Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una? .... Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus, stabunt coram Me, .... sic stabit semen vestrum et nomen vestrum" (66:8, 22);

quia per "terram" significatur ecclesia, ideo dicitur "Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una?" per "parturire" et "partum" ac per "generare" et "generationem" in Verbo significantur partus et generatio spiritualis, quae sunt fidei et amoris, ita reformatio ac regeneratio; quid "caeli novi" et "terra nova", supra dictum est.

[56] Apud Jeremiam,

"Ego feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae; .... et do eam qui rectus in oculis meis" (27:5);

per "hominem et bestiam" quae "super faciebus terrae", significantur affectiones veri et boni in spirituali et naturali homine (videatur n. 280 [b] : et in Arcanis Caelestibus, n. 17 7424, 7523, 7872); et quia illae affectiones apud homines faciunt ecclesiam apud illos, ideo dicitur "Feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae, et do eam qui rectus in oculis meis": quod Deus non det terram solum illis qui recti sunt in oculis Ipsius, sed etiam illis qui non recti sunt, notum est; non autem ecclesiam nisi illis qui recti; "rectum" significat verum et ejus affectionem.

[57] Apud Esaiam,

"Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, et habitatores sicut ita morientur" (51:6);

"caeli" qui evanescent, et "terra" quae sicut vestis veterascet significant ecclesiam; haec successive labitur et tandem desolatur, non autem caelum aspectabile et terra habitabilis; quare dicitur, "et habitatores sicut ita morientur"; "mori" significat spiritualiter mori.

Simile significatur per quod "Caeli et terra transibunt" (Matthaeus 24:35; Marcus 13:31; Luca 16:17).

[58] In Apocalypsi,

"Quatuor angeli stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram" (7:12 18 );

per "quatuor angulos terrae", et per "quatuor ventos terrae", significantur omnia vera et bona ecclesiae in complexu; similia enim per illos significantur quae per quatuor plagas caeli (quae quod significent illa, videatur in opere De Caelo et Inferno, De Quatuor Plagis in Caelo, n. 141-153); "retinere" illos significat quod non influant quia non recipiuntur; quare dicitur "ut non flaret ventus super terram." Similiter "terra" significat ecclesiam alibi in Apocalypsi (Ut cap. 10:2, 5, 6, 8 ; 12:16; 13:13; 16:2, 14; 20:8, 9, 11; 21:1), praeter multis aliis in locis in Verbo, quae propter multitudinem non adducuntur.

[59] Quia "terra" significabat ecclesiam, et imprimis "Terra Canaan", quoniam ibi erat ecclesia, et quia ecclesia quae ibi erat ecclesia repraesentativa, ideo omnia quae ibi erant repraesentabant, et quae ad illos a Domino dicta sunt significabant spiritualia seu interiora ecclesiae, et hoc usque ad ipsam terram et ad ejus producta; prout haec apud Mosen:

Si observes praecepta, "Jehovah.... ducturus te in terram bonam, in terram fluviorum aquae, fontium, abyssorum exeuntium ex valle et monte; terram tritici, hordei, vitis, ficus, malogranati; terram olivae olei, mellis; terram ubi non cum defectu edes panem, nihil deficiet; terram ubi lapides ferrum, et ex montibus effoditur cuprum; et comedes et satiaberis in terra hac bona" (Deuteronomius 8:1, 7-10);

per haec describuntur omnia ecclesiae, tam interiora quam exteriora ejus; sed exponere quid singula significant, prolixum foret, nec hujus loci est.

[60] Quia "terra" significabat ecclesiam, ideo inter benedictiones fuit quod

Si viverent secundum praecepta, terra daret proventum, cessarent ferae malae e terra, nec gladius pertransiret terram ( 19 Levit. 26:3, 4, 6);

quod "terra daret proventum" 20 significat quod in ecclesia esset bonum et verum; quod "cessarent ferae malae" significat quod affectiones malae et concupiscentiae, quae illam destruunt, non essent; quod "gladius non pertransiret terram" significat quod non falsum ejiceret verum.

[61] Quia "terra" significabat ecclesiam, etiam statutum erat quod

Septimus annus esset sabbatum terrae, et non labor super illa (Leviticus 25:1-8):

et quoque ideo dicitur

Terra polluta propter mala, et quod propter abominationes exspueret illos (Levit. 18:28 21 ).

Et quia "terra" significabat ecclesiam,

Ideo Dominus exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et inunxit super oculos caeci, et dixit, "Abi, lava te in lacu Siloah" (Johannes 9:6, 7, 11, 15):

Et ideo Dominus, cum Scribae et Pharisaei quaerebant Ipsum de muliere in adulterio deprehensa, deorsum Se incurvans scribebat in terra bis (Johannes 8:6, 8);

per quod significatur quod ecclesia plena esset adulteriis, hoc est, plena adulteratione boni et falsificatione veri: quare etiam Dominus dixit illis,

"Qui vestrum immunis est a peccato primus in eam jaciat lapidem: .... sed unus post alium exibant, initio facto a senioribus usque ad ultimos" (vers. 7, 9).

[62] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "terra", quae in eo sensu significat ecclesiam vastatam; quae est quando non amplius bonum amoris et verum fidei, sed loco illorum malum et falsum; haec quia damnant hominem, per "terram" in eo sensu etiam significatur damnatio, ut in sequentibus his locis:Esai., cap. 14:12; 21:9; 25:12; 26:19, 21; 29:4; 47:1; cap. 63:6: Thren., cap. 2:2, 10: Ezech., cap. 26:20; 32:24; Numeri 16:29-33; 26:10: et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232