Komentář

 

Look

  

'Look not back behind thee,' as in Genesis 19:17, means that Lot, who represents the good of charity, should not look to matters of doctrine. 'To look up,' is to look to celestial things. In Genesis 18:22, looking signifies thinking because seeing denotes understanding.

(Odkazy: Arcana Coelestia 2245)


Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4682

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4682. ‘Et somniavit Joseph somnium’: quod significet praedicationem de Ipso, constat ex significatione ‘somniare somnium’ quod 1 sit praedicare; et quia somnium de Josepho agit, ‘est praedicare de Divino Humano Domini’; quod ‘somnium’ hic significet praedicationem, est quia in binis somniis Josephi continentur in summario omnia illa quae de Josepho praevisa et provisa sunt, seu in sensu interno quae de Divino Vero intra Ecclesiam talem qualis per ‘fratres Josephi’ repraesentatur, seu qualis quae a fide incohat; et praeterea Divina Vera antiquitus manifestabantur vel per loquelam, vel per visiones, vel per somnia, et ex illis erant praedicationes; inde est quod per ‘prophetas’ in Verbo, quibus verum Divinum manifestabatur vel per loquelam, vel per visiones, vel per somnia, significentur docentes vera, et in sensu abstracto, vera doctrinae, n. 2534;

[2] similiter itaque per ‘videre visiones’ et ‘somniare somnia’; ut apud Joelem,

Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, juvenes vestri visiones videbunt: etiam super servos et 2 ancillas in diebus illis effundam spiritum Meum, 3:1, 2 [KJV 2:28, 29];

‘effundere spiritum super illos’ pro instruere de veris, ‘prophetare’ pro docere et praedicare illa, ita quoque ‘somnia somniare’; ‘senes’ pro sapientibus, ‘juvenes’ pro intelligentibus, ‘servi’ pro scientibus:

[3] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah Zebaoth, Ne attendite ad verba prophetarum prophetantium vobis, vanos reddunt illi vos; visionem cordis sui loquuntur, non ex ore Jehovae.... Audivi quod dixerunt prophetae, qui prophetarunt in nomine Meo mendacium, dicendo, Somniavi, somniavi.... Propheta cum quo somnium, narret somnium, at cum quo verbum Meum, narret verbum Meum in veritate.... . Ecce Ego contra prophetantes somnia mendacii, dictum Jehovae, narrant ea, et seducunt populum Meum per mendacia sua, 23:16, 25, 28, 32; ‘prophetare’ etiam hic pro docere et praedicare, sed ex somniis mendacii, quae sunt ex quibus eorum praedicatio;

[4] similiter alibi, ut Jer. 29:8, 9; Zach. 10:2:

apud Mosen,

Quando surgit in medio tui propheta, aut somnians somnium, qui dederit tibi signum aut prodigium, et veniat 3 signum aut prodigium, quod locutus est ad te, dicendo, Eamus ad deos alios, quos non novisti, et serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, vel somnianti somnium isti:... et propheta iste 4 , et somnians somnium iste, occidetur, propterea quod locutus defectionem contra Jehovam Deum vestrum, Deut. 13:2-4, 6 [KJV 1-3, 5]; 5 ‘propheta et somnians somnium’ uterque pro docente et praedicante, ibi falsa.

Poznámky pod čarou:

1. est somniare somnium praedicare de Divino Vero, quod ex Divino Humano Domini, nam illud per Josephum repraesentatur

2. The Manuscript inserts super.

3. veniet

4. ille

5. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.