Bible

 

Sacharia 5

Studie

   

1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.

2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.

3 Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.

4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.

6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.

7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.

8 Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.

9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.

10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?

11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Divina Providentia # 135

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 340  
  

135. At usque datur loquela cum spiritibus, sed raro cum angelis coeli, ac data est multis a saeculis retro; at cum datur, loquuntur cum homine in ejus vernacula, sed solum paucas voces: sed illi qui loquuntur ex permissione Domini, nusquam loquuntur aliquid quod tollit liberum rationis, nec docent; solus enim Dominus docet hominem, sed mediate per Verbum in illustratione, de qua in sequentibus: quod ita sit, ex propria experientia datum est scire; loquela mihi fuit cum spiritibus et cum angelis nunc per plures annos, nec ausus est aliquis spiritus, nec voluit aliquis angelus, mihi quicquam dicere, minus instruere, de aliquibus in Verbo, aut de aliquo doctrinali ex Verbo, sed docuit me solus Dominus, Qui mihi revelatus est, et postea ut Sol in quo Ipse, ante oculos meos continue apparuit et apparet, quemadmodum apparet angelis, et illustravit.

  
/ 340