Bible

 

Sacharia 5

Studie

   

1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.

2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.

3 Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.

4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.

6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.

7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.

8 Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.

9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.

10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?

11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Divina Providentia # 134

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 340  
  

134. II. Quod nemo reformetur per visiones et per loquelas cum defunctis, quia cogunt. Visiones sunt duplicis generis, Divinae et diabolicae: Visiones Divinae fiunt per repraesentativa in Coelo; ac Visiones diabolicae fiunt per magica in inferno: sunt etiam visiones phantasticae, quae sunt ludificationes mentis abstractae. Visiones Divinae, quae, ut dictum est, fiunt per repraesentativa 1 in Coelo, sunt quales fuerunt Prophetis, 2 qui, cum in illis erant, non erant in corpore, sed in spiritu; nam visiones non possunt apparere alicui homini in vigilia corporis sui; quare cum apparuerunt prophetis, dicitur etiam quod tunc fuerint in spiritu; ut patet a sequentibus his, "Ezechiel dicit, Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in VISIONE DEI, in SPIRITU DEI; ita ascendit super me VISIO quam vidi," 11:1, 24: Tum, quod sustulerit 3 illum Spiritus inter terram et coelum, et abduxerit in Hierosolymam in VISIONIBUS DEI, 8:3, seq.: similiter fuit in visione Dei seu spiritu, cum vidit quatuor 4 animalia, quae erant Cherubi, Cap. 1 et Cap. 10: ut et, cum vidit novum Templum et novam Terram, et Angelum metientem illa, Cap. 40 ad 48; quod tunc fuerit in Visionibus Dei, dicit, Cap. 40:2: 5 et quod in Spiritu, Cap. 43:5.

[2] In simili statu fuit Sacharias, cum vidit virum equitantem inter myrtos, Cap. 1:8, seq.: Cum vidit quatuor 6 cornua, et virum in cujus manu funiculus mensurae, Cap. 2:1, 3, seq.: 7 Cum vidit Candelabrum et duas oleas, Cap. 4:1, seq.: Cum vidit volumen volans, et epham, Cap. 5:1, 6. Cum vidit quatuor 8 currus exeuntes inter duo 9 montes, et equos, Cap. 6:1, seq.: In simili statu fuit Daniel, cum vidit quatuor 10 bestias ascendentes e mari, Cap. 7:1, seq.: 11 Et cum vidit pugnas arietis et hirci, Cap. 8:1, seq.: quod viderit illa in visione spiritus sui dicitur Cap. 7:1-2, 7, 13, Cap. 8:2, Cap. 10:1, 7-8: et quod Angelus Gabriel 12 ei visus sit in visione, Cap. 9:21.

[3] In visione spiritus etiam fuit Johannes cum vidit illa quae descripsit in Apocalypsi; ut cum vidit septem Candelabra, et in medio illorum Filium hominis, Cap. 1:12-16. Cum vidit Thronum in Coelo, et Sedentem super Throno, et quatuor 13 Animalia, quae erant Cherubi, circum illum, Cap. 4: Cum vidit Librum vitae acceptum ab Agno, Cap. 5: cum vidit equos exeuntes e Libro, Cap. 6. Cum vidit septem angelos cum tubis, Cap. 8: Cum vidit puteum abyssi apertum, et locustas inde exeuntes, Cap. 9. Cum vidit draconem, et pugnam ejus cum Michaele, Cap. 12: Cum vidit binas bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes, Cap. 13: Cum vidit mulierem sedentem super bestia coccinea, Cap. 17: Et Babylonem destructam, Cap. 18: Cum vidit Equum album, et Sedentem super illo, Cap. 19: 14 Cum vidit Coelum novum et Terram novam, et sanctam Hierosolymam descendentem e Coelo, Cap. 21. Et cum vidit fluvium aquae vitae, Cap. 22.

Quod viderit illa in visione spiritus, dicitur Cap. 1:10, 15 Cap. 4:2, Cap. 9:17, 16 Cap. 17:3, 17 Cap. 21:10. 18

[4] Tales fuerunt Visiones, quae apparuerunt e Coelo, coram visu spiritus illorum, et non coram visu corporis eorum. Tales non exstant hodie, nam si exstarent, non intelligerentur, quia fiunt per repraesentativa, quorum singula significant interna Ecclesiae, et arcana Coeli: quod etiam cessaturae sint cum Dominus in mundum venit, praedicitur 19 a Daniele 9:24. 20 Visiones autem diabolicae quandoque exstiterunt, inductae per spiritus enthusiasticos, et visionarios, qui ex delirio, in quo sunt, vocaverunt se Spiritum Sanctum. Sed illi spiritus nunc a Domino collecti sunt, et dejecti in infernum separatum ab infernis aliorum. Ex his patet, quod non aliquis per visiones alias, quam quae in Verbo sunt, reformari possit. Sunt quoque Visiones Phantasticae, sed illae sunt merae ludificationes mentis abstractae.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: raepresentativa

2. Prima editio: Phrophetis,

3. Prima editio: sustulerint

4. Prima editio: quatvor

5. Prima editio: Cap: 40:2, 26:

6. Prima editio: quatvor

7. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed Daniel 1:18; 2:1 apud Biblia Anglica. Prima editio: 2:1, 3, seq.

8. Prima editio: quatvor

9. Prima editio: quatvor

10. Prima editio: quatvor

11. Prima editio: 6:1. seq:

12. Prima editio: Grabriel

13. Prima editio: quatvor

14. Prima editio: XVIII:

15. Prima editio: 1:11,

16. Prima editio: 5:1.

17. Prima editio: 6:1.

18. Prima editio: 21:12.

19. Prima editio: prdicitur�

20. Prima editio: 11:24.

134 [iteratum]. Quod nec aliquis per loquelas cum defunctis reformetur, constat ex Domini verbis de Divite in inferno, et de Lazaro in sinu Abrahami; Dixit enim dives, "rogo te pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut contestetur illis, ne etiam illi veniant in locum hunc cruciatus: dixit illi Abraham, habent Mosen et Prophetas, audiunto illos: is vero dixit, non pater Abraham, sed si quis ex mortuis venit ad illos, poenitentiam agerent: respondit illi, si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur," Lucas 16:27-31. Loquela cum mortuis similem effectum ederet, quem miracula, de quibus mox supra; quod nempe homo persuaderetur 1 ac adigeretur ad cultum per paucum tempus; sed quia hoc orbat hominem rationalitate, et simul includit mala, ut supra dictum est, solvitur hoc fascinum seu vinculum internum, ac erumpunt mala inclusa, cum blasphemia et prophanatione: sed hoc fit solum quando spiritus inducunt aliquod dogmaticum religionis; quod nusquam fit ab aliquo spiritu bono, minus ab aliquo angelo coeli. 2

1. Prima editio: persvaderetur

2. Prima editio: coeli,

  
/ 340