Bible

 

Sacharia 4

Studie

   

1 Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.

2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.

3 Et duæ olivæ super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.

4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi ?

5 Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.

6 Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.

8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.

10 Quis enim despexit dies parvos ? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.

11 Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?

12 Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?

13 Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.

14 Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Divina Providentia # 134

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 340  
  

134. II. Quod nemo reformetur per visiones et per loquelas cum defunctis, quia cogunt. Visiones sunt duplicis generis, Divinae et diabolicae: Visiones Divinae fiunt per repraesentativa in Coelo; ac Visiones diabolicae fiunt per magica in inferno: sunt etiam visiones phantasticae, quae sunt ludificationes mentis abstractae. Visiones Divinae, quae, ut dictum est, fiunt per repraesentativa 1 in Coelo, sunt quales fuerunt Prophetis, 2 qui, cum in illis erant, non erant in corpore, sed in spiritu; nam visiones non possunt apparere alicui homini in vigilia corporis sui; quare cum apparuerunt prophetis, dicitur etiam quod tunc fuerint in spiritu; ut patet a sequentibus his, "Ezechiel dicit, Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in VISIONE DEI, in SPIRITU DEI; ita ascendit super me VISIO quam vidi," 11:1, 24: Tum, quod sustulerit 3 illum Spiritus inter terram et coelum, et abduxerit in Hierosolymam in VISIONIBUS DEI, 8:3, seq.: similiter fuit in visione Dei seu spiritu, cum vidit quatuor 4 animalia, quae erant Cherubi, Cap. 1 et Cap. 10: ut et, cum vidit novum Templum et novam Terram, et Angelum metientem illa, Cap. 40 ad 48; quod tunc fuerit in Visionibus Dei, dicit, Cap. 40:2: 5 et quod in Spiritu, Cap. 43:5.

[2] In simili statu fuit Sacharias, cum vidit virum equitantem inter myrtos, Cap. 1:8, seq.: Cum vidit quatuor 6 cornua, et virum in cujus manu funiculus mensurae, Cap. 2:1, 3, seq.: 7 Cum vidit Candelabrum et duas oleas, Cap. 4:1, seq.: Cum vidit volumen volans, et epham, Cap. 5:1, 6. Cum vidit quatuor 8 currus exeuntes inter duo 9 montes, et equos, Cap. 6:1, seq.: In simili statu fuit Daniel, cum vidit quatuor 10 bestias ascendentes e mari, Cap. 7:1, seq.: 11 Et cum vidit pugnas arietis et hirci, Cap. 8:1, seq.: quod viderit illa in visione spiritus sui dicitur Cap. 7:1-2, 7, 13, Cap. 8:2, Cap. 10:1, 7-8: et quod Angelus Gabriel 12 ei visus sit in visione, Cap. 9:21.

[3] In visione spiritus etiam fuit Johannes cum vidit illa quae descripsit in Apocalypsi; ut cum vidit septem Candelabra, et in medio illorum Filium hominis, Cap. 1:12-16. Cum vidit Thronum in Coelo, et Sedentem super Throno, et quatuor 13 Animalia, quae erant Cherubi, circum illum, Cap. 4: Cum vidit Librum vitae acceptum ab Agno, Cap. 5: cum vidit equos exeuntes e Libro, Cap. 6. Cum vidit septem angelos cum tubis, Cap. 8: Cum vidit puteum abyssi apertum, et locustas inde exeuntes, Cap. 9. Cum vidit draconem, et pugnam ejus cum Michaele, Cap. 12: Cum vidit binas bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes, Cap. 13: Cum vidit mulierem sedentem super bestia coccinea, Cap. 17: Et Babylonem destructam, Cap. 18: Cum vidit Equum album, et Sedentem super illo, Cap. 19: 14 Cum vidit Coelum novum et Terram novam, et sanctam Hierosolymam descendentem e Coelo, Cap. 21. Et cum vidit fluvium aquae vitae, Cap. 22.

Quod viderit illa in visione spiritus, dicitur Cap. 1:10, 15 Cap. 4:2, Cap. 9:17, 16 Cap. 17:3, 17 Cap. 21:10. 18

[4] Tales fuerunt Visiones, quae apparuerunt e Coelo, coram visu spiritus illorum, et non coram visu corporis eorum. Tales non exstant hodie, nam si exstarent, non intelligerentur, quia fiunt per repraesentativa, quorum singula significant interna Ecclesiae, et arcana Coeli: quod etiam cessaturae sint cum Dominus in mundum venit, praedicitur 19 a Daniele 9:24. 20 Visiones autem diabolicae quandoque exstiterunt, inductae per spiritus enthusiasticos, et visionarios, qui ex delirio, in quo sunt, vocaverunt se Spiritum Sanctum. Sed illi spiritus nunc a Domino collecti sunt, et dejecti in infernum separatum ab infernis aliorum. Ex his patet, quod non aliquis per visiones alias, quam quae in Verbo sunt, reformari possit. Sunt quoque Visiones Phantasticae, sed illae sunt merae ludificationes mentis abstractae.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: raepresentativa

2. Prima editio: Phrophetis,

3. Prima editio: sustulerint

4. Prima editio: quatvor

5. Prima editio: Cap: 40:2, 26:

6. Prima editio: quatvor

7. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed Daniel 1:18; 2:1 apud Biblia Anglica. Prima editio: 2:1, 3, seq.

8. Prima editio: quatvor

9. Prima editio: quatvor

10. Prima editio: quatvor

11. Prima editio: 6:1. seq:

12. Prima editio: Grabriel

13. Prima editio: quatvor

14. Prima editio: XVIII:

15. Prima editio: 1:11,

16. Prima editio: 5:1.

17. Prima editio: 6:1.

18. Prima editio: 21:12.

19. Prima editio: prdicitur�

20. Prima editio: 11:24.

134 [iteratum]. Quod nec aliquis per loquelas cum defunctis reformetur, constat ex Domini verbis de Divite in inferno, et de Lazaro in sinu Abrahami; Dixit enim dives, "rogo te pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut contestetur illis, ne etiam illi veniant in locum hunc cruciatus: dixit illi Abraham, habent Mosen et Prophetas, audiunto illos: is vero dixit, non pater Abraham, sed si quis ex mortuis venit ad illos, poenitentiam agerent: respondit illi, si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur," Lucas 16:27-31. Loquela cum mortuis similem effectum ederet, quem miracula, de quibus mox supra; quod nempe homo persuaderetur 1 ac adigeretur ad cultum per paucum tempus; sed quia hoc orbat hominem rationalitate, et simul includit mala, ut supra dictum est, solvitur hoc fascinum seu vinculum internum, ac erumpunt mala inclusa, cum blasphemia et prophanatione: sed hoc fit solum quando spiritus inducunt aliquod dogmaticum religionis; quod nusquam fit ab aliquo spiritu bono, minus ab aliquo angelo coeli. 2

1. Prima editio: persvaderetur

2. Prima editio: coeli,

  
/ 340  
  

Bible

 

Apocalypsis 18

Studie

   

1 Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus.

2 Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis :

3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terræ cum illa fornicati sunt : et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.

4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.

5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.

6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.

7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo.

8 Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam.

9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :

10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : , civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.

11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius :

12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,

13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.

14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.

15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,

16 et dicentes : , civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis :

17 quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt,

18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ similis civitati huic magnæ ?

19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : , civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.

20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.

21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.

22 Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molæ non audietur in te amplius :

23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.

24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.