Bible

 

Numeri 9

Studie

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens :

2 Faciant filii Israël Phase in tempore suo,

3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus.

4 Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.

5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.

6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,

7 dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?

8 Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.

9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

10 Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino

11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud :

12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt.

13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.

14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.

15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.

16 Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.

17 Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.

18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco :

19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur

20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.

21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.

22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra.

23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 934

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

934. Quod "fructus" significent bona quae homo ex amore seu charitate facit, quidem scitur absque confirmatione ex Verbo; nam legens per "fructus" in Verbo non aliud intelligit. Causa quod per "fructus" intelligantur bona amoris seu charitatis, est quia homo comparatur Arbori, et quoque vocatur Arbor (89, 400). Quod "fructus" significent bona amoris seu charitatis, quae communi voce vocantur bona opera, constare potest ex his locis:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis Arbor non faciens Fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur," (Matthaeus 3:10; 7:16-20);

"Aut facite Arborem bonam et Fructum bonum, aut facite Arborem putrem et Fructum putrem; ex Fructu cognoscitur Arbor," (Matthaeus 12:33; Luca 6:43-44);

"Omnis palmes non ferens Fructum auferetur; omnis autem Fructum ferens putabitur ut plus Fructus ferat; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert Fructum multum," Johannes 15:2-8);

"Facite Fructus dignos paenitentia," (Matthaeus 3:8); "Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et attendit et Fructum fert," (Matthaeus 13:23);

Jesus dixit discipulis "Ego elegi vos ut Fructum feratis, et fructus vester maneat," (Johannes 15:16);

"Ficum habebat aliquis in Vinea sua plantatam; venit Fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet," (Luca 13:6-9); 1

Homo paterfamilias locavit Vineam suam agricolis, ut acciperet Fructus ejus; sed occiderunt servos ad illos missos, et tandem Filium; "quare Vineam locabit aliis, qui reddent Illi Fructus in temporibus suis. Ita auferetur vobis Regnum Dei, et dabitur Genti facienti Fructus ejus, (Matthaeus 21:33-35, 38-39, 41, 43). 2

(Praeter multis aliis in locis.)

Poznámky pod čarou:

1. 6-9 pro "6 ad 20"
2. 33-35, 38, 39, 41, 43 pro "34, 40, 41, 43"

  
/ 962