Bible

 

Numeri 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos

7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :

9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.

10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.

11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.

12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.

13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.

15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.

16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :

18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,

19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :

21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,

22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

24 Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.

25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,

26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 934

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

934. Quod "fructus" significent bona quae homo ex amore seu charitate facit, quidem scitur absque confirmatione ex Verbo; nam legens per "fructus" in Verbo non aliud intelligit. Causa quod per "fructus" intelligantur bona amoris seu charitatis, est quia homo comparatur Arbori, et quoque vocatur Arbor (89, 400). Quod "fructus" significent bona amoris seu charitatis, quae communi voce vocantur bona opera, constare potest ex his locis:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis Arbor non faciens Fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur," (Matthaeus 3:10; 7:16-20);

"Aut facite Arborem bonam et Fructum bonum, aut facite Arborem putrem et Fructum putrem; ex Fructu cognoscitur Arbor," (Matthaeus 12:33; Luca 6:43-44);

"Omnis palmes non ferens Fructum auferetur; omnis autem Fructum ferens putabitur ut plus Fructus ferat; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert Fructum multum," Johannes 15:2-8);

"Facite Fructus dignos paenitentia," (Matthaeus 3:8); "Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et attendit et Fructum fert," (Matthaeus 13:23);

Jesus dixit discipulis "Ego elegi vos ut Fructum feratis, et fructus vester maneat," (Johannes 15:16);

"Ficum habebat aliquis in Vinea sua plantatam; venit Fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet," (Luca 13:6-9); 1

Homo paterfamilias locavit Vineam suam agricolis, ut acciperet Fructus ejus; sed occiderunt servos ad illos missos, et tandem Filium; "quare Vineam locabit aliis, qui reddent Illi Fructus in temporibus suis. Ita auferetur vobis Regnum Dei, et dabitur Genti facienti Fructus ejus, (Matthaeus 21:33-35, 38-39, 41, 43). 2

(Praeter multis aliis in locis.)

Poznámky pod čarou:

1. 6-9 pro "6 ad 20"
2. 33-35, 38, 39, 41, 43 pro "34, 40, 41, 43"

  
/ 962