Bible

 

Numeri 6

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :

3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent

4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.

11 Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2187

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2187. ‘Et comederunt’: quod significet communicationem sic, constare potest a significatione ‘comedere’ quod sit communicari, tum conjungi, quod ex Verbo quoque patet 1 : quod ‘comederent sanctificata sacrificiorum, in loco sancto, Aharon, filii ejus, Levitae, tum populus’, nihil aliud significavit quam communicationem, conjunctionem, et appropriationem, ut dictum ad locum Lev. 6:9, 10, supra n. 2177; erat enim cibus caelestis et spiritualis qui significabatur per sanctificata quae comedebant, ita appropriatio ejus. Sanctificata erant ex sacrificiis quae non adolebantur super altari, et comedebantur vel a sacerdotibus, vel a populo qui obtulit, ut constare potest a pluribus locis, ubi de sacrificiis agitur; quae comederentur a sacerdotibus, Exod. 29:32, 33; Lev. 6:9, 19 [KJV 16, 26]; 7:6, 15, 16, 18; 8:31; 10:12, 13; Num. 18:9-11: quae comederentur a populo, Lev. 19:5, 6; Deut. 12:27; 27:7, et alibi: et quod immundi non comederent de illis, Lev. 7:19-21; 22:4-7 convivia illa fiebant in loco sancto, juxta altare, vel ad ostium, aut in atrio tentorii; nec aliud significabant quam communicationem, conjunctionem et appropriationem bonorum caelestium; nam per illa repraesentabatur cibus caelestis; quid cibus caelestis, videatur n. 56-58, 680, 681, 1480, 1695; et dicebantur omnia illa ‘panis’, per quem quid significatur, videatur supra n. 2165; simile repraesentabatur per quod ‘Aharon et filii ejus comederent panes propositionis seu facierum in loco sancto’;

[2] Lev. 24:9;

lex pro naziraeo 2 lata quod

Ex omni quod ex uva, unde vinum, ab acinis usque ad cutem, diebus naziraeatus sui non comederet, Num. 6:4,

erat quia ‘naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, et caelestis homo talis est, ut spiritualia ne quidem nominare velit, ut in Parte Prima n. 202, 337, 880 ad fin. , 1647 videatur; et quia ‘vinum’ et ‘uva’, tum quicquid ex uva significabat spirituale, inde naziraeo prohibitum fuit de illis comedere, hoc est, communicationem cum illis habere, se illis conjungere, ac sibi illa appropriare:

[3] simile per ‘comedere’ intelligitur apud Esaiam,

Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac: quare appenditis argentum pro non pane, et laborem pro non ad satietatem? audite audiendo ad Me, et comedite bonum, et deliciabitur in pinguedine anima vestra, 55:1, 2:

tum quoque quod apud Johannem, Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio Paradisi Dei, Apoc. 2:7;

‘arbor vitae’ est ipsum caeleste, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas; ita ‘comedere de arbore vitae’ est idem ac manducare Dominum; et ‘manducare Dominum’ est donari amore et charitate, ita illis quae sunt vitae caelestis; sicut Ipse Dominus loquitur apud Johannem, Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum; qui manducat Me, ille vivet per Me, 6:51, 57: sed dixerunt, Durus est hic sermo; ... verum dixit Jesus, Verbo quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. Gen. 18:60, 63;

inde patet quid per ‘comedere’ intelligitur in Sacra Cena, Matth. 26:26-28; Marcus 14:22, 23; Luc. 22:19, 20, nempe communicationem habere, conjungi, et appropriare sibi.

[4] Inde 3 etiam liquet quid intelligitur 4 per quod Dominus dixit, Quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, Matth. 8:11;

non quod cum illis in regno Dei comesturi sint, sed quod fruituri bonis caelestibus, quae per ‘Abrahamum, Isacum et Jacobum’ significantur; nempe caelestibus amoris tam intimis, quae sunt ‘Abrahamus’, quam inferioribus quae sunt media, ut sunt rationalis, quae sunt ‘Isacus’, et adhuc inferioribus quae sunt caelestia naturalia, qualia sunt in primo caelo, quae per ‘Jacobum’ intellecta sunt; haec sunt sensus interni bonum verborum; quod haec ‘Abrahamus, Isacus et Jacobus’ sint, videatur n. 1893, et ubivis alibi ubi de illis agitur; nam sive dicatur, frui caelestibus illis, sive dicatur frui Domino, Qui per illos repraesentatur, idem est, nam a Domino omnia illa, et Dominus est Omne in omnibus illorum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has confirmari possit.

2. The Manuscript has naziraeis.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.