Bible

 

Numeri 6

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :

3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent

4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.

11 Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10136

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10136. ‘Et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis’: quod significet bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem, constat ex significatione ‘decimae ephae’ quod sit quantum satis et quantum ad usus, de qua n. 8468, 8540, 9757; ex significatione ‘similae’ quod sit verum ex bono, de qua n. 9995, hic verum ex bono caelesti, quod verum vocatur 1 bonum spirituale; ex significatione ‘olei’ quod sit bonum caeleste, de qua n. 886, 3728, 4582, 4638, 9474, 9780; ex significatione ‘quadrantis hinis’ quod sit quantum ad conjunctionem, nam per ‘quattuor’ significatur conjunctio, n. 9601, 9674, inde quadrans seu quarta pars est quantum satis ad illam; epha et in erant mensurae, et per mensuras significatur quantitas rei de qua agitur; per epham, quae erat mensura similae, tritici, et hordei, quantitas boni, et per hinem, quae erat mensura vini et olei, quantitas veri; quod decima ephae sit quae intelligitur, constat ex Lev. 6:13 [KJV 20], et alibi. Inde patet quod per ‘decimam similae mixtae oleo tuso quadrantis hinis’ significetur bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem. Quid spirituale et quid caeleste, videantur loca citata n. 9277.

Poznámky pod čarou:

1. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4552

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4552. ‘Et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem’: quod significet rejectionem aeternam, constat ex significatione ‘abscondere’ quod sit rejicere et sicut mortua sepelire; et ex significatione ‘sub quercu’ quod sit in aeternum, nam quercus quia annosissima arbor, cum sub illa reconderetur aliquid,

significabat perpetuum; et quoque significabat id quod perplexum esset, ac insuper quod fallax et falsum, quoniam infimum naturalis respective est perplexum et fallax quatenus id ex sensualibus quae sunt corporis, ita ex fallaciis trahit suum scientificum et volupe; in specie enim per ‘quercum’ significatur infimum naturalis, proinde in bono sensu vera et bona quae ibi, et 1 in opposito 2 mala et falsa quae ibi;

[2] cum quoque removentur falsa apud hominem regeneratum, etiam ad infimum naturalis rejiciuntur; quapropter a visu interiore, cum homo judicio maturus et perspicax factus est, et imprimis quando intelligens et sapiens, illa apparent longius remota; vera enim apud 3 hominem: regeneratum, in intimo ejus naturalis sunt juxta 4 bonum, quod ibi est instar parvuli solis; vera quae ab illis dependent, abinde distant secundum 5 gradus quasi consanguinitatis et affinitatis cum bono, fallacia vera 6 ad peripherias exteriores sunt, et falsa ad extimas rejecta sunt; haec apud hominem in perpetuum manent 7 , sed in illo ordine sunt quando homo se duci a Domino patitur, is enim ordo est ordo caelestis, nam ipsum caelum in tali est; at cum homo non patitur se duci a Domino, sed a malo 8 , tunc in opposito ordine sunt, in medio tunc est malum cum falsis ad peripherias rejecta sunt vera, et ad ultimas ipsissima vera Divina; hic ordo est infernalis, nam infernum in tali est; extimae peripheriae sunt infima naturalis.

[3] Quod ‘quercus’ sint falsa quae infima naturalis, est quia in 9 Ecclesia Antiqua quando cultus externus repraesentativus regni Domini fuit, omnes arbores cujuscumque generis significabant aliquid spirituale aut caeleste; sicut ‘olea et inde oleum’ illa quae amoris caelestis sunt, ‘vitis et inde vinum’ illa quae charitatis et ex hac fidei sunt; et praeterea reliquae arbores, sicut cedrus, ficus, populus, fagus, quercus; quae quid significarunt, passim in explicationibus ostensum est; exinde est quod in Verbo toties memorentur, et quoque in genere horti, luci et silvae, et quod in illis sub certis arboribus cultum suum habuerint sed quia cultus ille idololatricus factus est, et posteritas Jacobi apud quam repraesentativum Ecclesiae instauraretur, ad idololatrica prona erat et sic tot idola ibi poneret, ideo interdicebatur illis cultum habere in hortis et lucis, subque arboribus ibi, sed usque arbores suam significationem retinebant; inde nunc est quod non solum nobiliores arbores, sicut oleae, vites, cedri 10 , sed etiam populus, fagus, quercus, in Verbo ubi memorantur, significent, quaelibet sicut in Antiqua Ecclesia.

[4] Quod ‘quercus’ in bono sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in opposito falsa et mala, significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, in sensu interno intellectis 11 ; ut apud Esaiam,

Desertores Jehovae consumentur, quia pudefient a quercubus, quas desideravistis 12 :... et eritis sicut quercus dejiciens folia sua, et sicut hortus, cui aquae non, 1:[28], 29, 30:

apud eundem,

Dies Jehovae Zebaoth... super omnem elatum et humilem, et super omnes cedros Libani, ... et super omnes quercus Bashanis, 2:11, 12, 13;

quod ‘dies Jehovae’ non erit super cedros et quercus, quisque scire potest, sed 13 super illos qui significantur per illas: apud eundem,

Qui format deum, exscindit sibi cedros, et accipit fagum et quercum, et firmat sibi in arboribus silvae, 44:14:

[5] apud Ezechielem,

Agnoscetis quod Ego Jehovah, cum fuerint confossi eorum in medio idolorum circa altaria eorum, super omni colle alto, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore viridi, et sub omni quercu implexa, loco ubi dederunt odorem quietationis omnibus idolis suis, 6:13;

fuerat etiam antiquis cultus super collibus et montibus, quia ‘colles et montes’ significabant amorem caelestem, at cum cultus factus ab idololatris, ut hic, significant 14 amorem sui et mundi, n. 795, 796, 1430, 2722, 4210; et sub arboribus, quia significabant secundum species suas, ut supra dictum; sub quercu implexa hic ex falsis, quae infima naturalis, nam illa sunt in implexo, n. 2831: apud Hoscheam,

Super capitibus montium sacrificant, super collibus suffiunt, sub quercu, 10 populo, et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur, 4:13;

quod ‘scortari’ sit falsificare vera, et ‘adulterari’ sit pervertere bona, videatur n. 2466, 2729, 3399 apud Zachariam,

Aperi Libane januas tuas, et comedat ignis cedros [tuas, ... quia cecidit cedrus], quia magnifici vastati sunt; ejulate quercus Bashanis, quia descendit silva Bazaris, 11:1, 2.

Poznámky pod čarou:

1. ita in specie per quercum significatur in bono sensu vera et bona quae sunt infima naturalis,

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts in naturali.

4. ubi

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts autem.

7. remanent

8. tunc alio ordine sunt, et cum a malo

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript inserts et.

11. Inde est quod quercus in Verbo ubi nominantur significent in genuino sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in opposito sensu falsa et mala quae ibi

12. The Manuscript inserts et erubiscetis ab hortis quos elegistis:

13. The Manuscript inserts quod.

14. et in opposito sensu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.