Bible

 

Numeri 4

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,

3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.

4 Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum

5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,

6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.

7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :

8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.

9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad cocinnandas lucernas necessaria sunt :

10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.

11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,

14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.

15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis :

16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum :

19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.

20 Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.

21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,

23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.

24 Hoc est officium familiæ Gersonitarum,

25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,

26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,

27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.

28 Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,

30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.

31 Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,

32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.

33 Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,

35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis :

36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.

37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.

38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,

39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis :

40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.

41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.

42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,

43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis :

44 et inventi sunt tria millia ducenti.

45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.

46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,

47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,

48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.

49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2165

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2165. ‘Accipiam frustum panis’: quod significet aliquid caeleste adjunctum, constat a significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua prius n. 276, 680, 681, 1798; quod ‘panis’ significet caeleste, est quia panis significat in genere omnem cibum, ita in sensu interno, omnem cibum caelestem; cibus caelestis quid sit, in Parte Prima n. 5658:680, 681, 1480, 1695 dictum est: quod ‘panis’ 1 significet in genere omnem cibum, ex his locis Verbi constare potest; de Josepho legitur;

Quod dixerit ad illum qui super domum suam 2 , quod deduceret viros, hoc est, fratres suos domum, et mactaret mactanda et praepararet; ... et postea cum praeparata erant, et comederent; dixit, Ponite panem, Gen. 43:16, 31 3 ,

quod erat ut praepararent mensam, ita ‘panis’ pro omnibus cibis: de Jethro legitur, quod Veniret 4 Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Mosis coram Deo, Exod. 18:12;

ibi 'etiam panis' pro omnibus cibis: de Manoaho in libro Judicum, Dixit Manoahus ad angelum Jehovae, Detineamus quaeso te, et faciamus coram te haedum caprarum; et dixit angelus Jehovae ad Manoahum, Si detinueris me, non comedam panem tuum, 13:15, 16;

ibi ‘panis’ pro haedo caprarum: Cum Jonathan comedit de favo mellis, dixerunt ei, quod Shaul adjuraverit populum, dicendo, Maledictus vir, qui comederit panem hodie, 1 Sam. 14:27, 28;

ubi ‘panis’ pro omni cibo: alibi de Shaule, Cum Shaul assedit ad comedendum panem, .... dixit ad Jonathan, Quare non venit filius Jishaii, etiam heri etiam hodie ad panem? 2 Sam. 20:24, 27;

pro 5 ‘ad mensam’, ubi omnis generis cibi: de Davide qui dixit ad Mephiboshethum filium Jonathanis, Tu comedes panem super mensa mea jugiter, 2 Sam. 9:7, 10:

similiter de Evil Merodacho qui dixit Quod Jehoiachin rex Jehudae comederet panem jugiter coram illo, omnibus diebus vitae suae, 2 Reg. 25:29:

de Salomone ita, Erat panis Shelomonis in diem quemvis, triginta cori similaginis, et sexaginta cori farinae, decem boves saginati, et viginti boves pascui, et centum pecudes, praeter cervum et capream et damam, et gallos saginatos, 1 Reg. 5:2, 3 (KJV 4:22, 23);

[2] ubi manifeste ‘panis’ pro omnibus illis; nunc quia panis significat in genere omnes cibos, inde significat in sensu interno omnia illa quae cibi caelestes vocantur; quod adhuc melius constare potest ab holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex agnis, ovibus, capris, haedis, hircis, juvencis, bovibus, quae una voce vocabantur ‘panis igniti Jehovae’, ut ab his locis manifeste constat apud Mosen ubi agitur de variis sacrificiis, de quibus dicit, Quod illa adoleret sacerdos super altari, panis igniti Jehovae ... in odorem quietis, Lev. 3:11, 16;

omnia illa sacrificia et holocausta ita 6 vocabantur:

apud eundem,

Filii Aharonis sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes.... Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens.... de semine Aharonis, ... in quo fuerit macula, non accedet ac offerendum panem Dei sui, Lev. 21:6, 8, 17, 21;

ubi etiam sacrificia et holocausta sunt ‘panis’; ut quoque Lev. 22:25 alibi, Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem Meam, panem Meum, in ignita odoris quietis, observabitis, ut offeratis. Mihi in stato tempore suo, Num. 28:2;

ibi etiam ‘panis’ pro sacrificiis omnibus quae ibi recensentur:

apud Malachiam, Offerentes super altari Meo panem pollutum, 1:7;

ubi etiam de sacrificiis. Sanctificata ex sacrificiis quae comedebant etiam ‘panis’ dicebantur, ut constat ab his apud Mosen,

Qui tetigerit immundum, ... non comedet de sanctificatis quin immo lavabit carnem suam in aqua, et occideret sol, mundus erit, et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc Lev. 22:6, 7.

[3] Holocausta et sacrificia in Ecclesia Judaica nihil aliud repraesentabant quam caelestia quae regni Domini in caelis, et regni Domini in terti. ' seu in Ecclesia, tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unum quemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, nam haec sunt caelestia; ac unumquodvis genus sacrificii aliquid peculiare haec omnia vocabantur tunc temporis ‘panis’: cum itaque sacrificia abolebantur, et loco illorum pro externo cultu succederent alia, ' mandatum est ut panis et vinum adhiberentur;

[4] quid itaque panis significat, inde nunc constat, nempe omnia illa quae repraesentabant sacrificia, ita in sensu interno Ipsum Dominum, et quia Ipsum Dominum, significat ipsum 7 amorem erga universum genus humanum et quae amoris sunt; ut et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum; ita significat omnia caelestia, et sic ‘vinum’ omnia: spiritualia; quod etiam claris verbis Dominus docet apud Johannem, Dixerunt, Patres nostri man comederunt in deserto, sicut scriptum, Panem e caelo dedit illis ad edendum; dixit illis Jesus, Amen amen dico vobis, Non Moses dedit vobis panem e caelo sed Pater Meus dat vobis panem e caelo verum, Panis namque, Dei est, Qui descendit e caelo, et vitam dat mundo: dixerunt Ipsi Domine, semper da nobis panem hunc; dixit illis Jesus, Ego sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, 6:31-35;

et apud eundem,

Amen dico vobis, Qui credit in Me, habet vitam aeternam, Ego sum Panis vitae, patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est Panis, qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat, non morietur 8 : Ego sum Panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum, 6:47-51.

[5] Quia ‘Panis’ nunc est Dominus, est caelestium quae sunt amoris et sunt Domini, Dominus enim est ipsum caeleste, quia est ipse amor, hoc est, ipsa misericordia: et quia ita, est etiam ‘panis’ omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas apud hominem, 9 sunt enim a Domino; quare qui non in amore et charitate sunt, non habent Dominum apud se, ita non donantur bonis et felicibus quae per ‘panem’ in sensu interno significantur. Externum hoc symbolicum mandatum est quia maxima pars generis humani in externo cultu sunt 10 , ideo absque externo aliquo, vix sanctum aliquod apud eos foret; quare cum in amore in Dominum vivunt et in charitate erga proximum, usque internum apud se habent, tametsi non sciunt quod hoc ipsissimum internum cultus sit; ita in externo suo cultu confirmantur in bonis quae per ‘panem’ significantur:

[6] apud Prophetas quoque per ‘panem’ 11 significantur caelestia quae sunt amoris, ut apud Esai. 3:1, 7; 30:23; 33:15, 16; 55:2; 58:7, 8; Thren. 5:9; Ezech. 4:16, 17; 5:16; 14:13; Amos 4:6; 8:11; Ps. 105:16; similiter per ‘panes facierum super mensam’, de quibus Lev. 24:5-9; Exod. 25:30; 40:23; Num. 4:7; 1 Reg. 7:48.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript reads "illius" instead of "suam".

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript reads "venit" instead of "Veniret".

5. The Manuscript inserts "ita" here.

6. In the Manuscript, "ita" appears before "omnia".

7. The Manuscript reads "Ipsius" instead of "ipsum".

8. The Manuscript reads "moriatur" instead of "morietur".

9. The Manuscript inserts "haec" here.

10. The Manuscript inserts "immo maxima pars vix sciunt quid internum sit" here.

11. The Manuscript inserts "ubivis".

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.