Bible

 

Numeri 29

Studie

   

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.

8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4581

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4581. ‘Et libavit super illam libamen’: quod significet Divinum Bonum Veri, constat ex significatione ‘libaminis’ quod sit Divinum Bonum Veri, de qua sequitur; primum enim dicendum quid bonum veri: bonum veri est id quod bonum fidei alibi dictum fuit, estque amor erga proximum seu charitas: sunt duo genera universalia boni, unum quod dicitur bonum fidei, alterum quod vocatur bonum amoris. Bonum fidei est quod significatur per ‘libamen’, et bonum amoris quod per ‘oleum’; qui ad bonum perducuntur a Domino per vim internam, illi sunt in bono amoris, at qui per viam externam, illi sunt bono fidei; homines Ecclesiae caelestis, similiter angeli intimi seu tertii caeli in bono amoris sunt, sed homines Ecclesiae spiritualis, similiter angeli medii seu secundi caeli, in bono fidei sunt; inde est quod illud bonum dicatur bonum caeleste, hoc autem 1 bonum spirituale; differentia est quae inter velle bene ex velle bene ac inter velle bene ex intelligere bene; hoc itaque, nempe bonum spirituale seu bonum fidei, seu bonum veri, est quod 2 per ‘libamen’ significatur, illud autem, nempe bonum caeleste, seu bonum amoris, est quod per ‘oleum’ in sensu interno intelligitur:

[2] quod talia per oleum et libamen significata sint, non quidem videri potest nisi ex sensu interno, sed usque ab unoquovis, quod sancta per illa repraesentata fuerint, nam nisi sancta 3 per illa repraesentata fuissent, quid libare libamen et fundere oleum super statuam lapidis foret aliud quam quoddam ludicrum idololatricum; similiter ac nisi sancta significarent et involverent dum rex creatur, nempe coronam imponere capiti ejus, ungere illum oleo ex cornu super frontem et super poplites manuum, sceptrum in manum ejus dare, ac insuper gladium, et claves, purpureo amictu circumdare, et tunc sedere super solio argenteo, ac dein in regio ornatu equitare, et quoque ad mensam postea ab optimatibus ministrari, praeter plura; haec nisi repraesentarent sancta, et per correspondentiam cum illis quae sunt caeli et inde Ecclesiae, sancta essent, non forent nisi lusus quales infantum sed in majore forma, aut sicut lusus super theatris;

[3] sed usque omnia illa ritualia traxerunt suam originem ab antiquissimis temporibus quando ritualia sancta fuerunt ex eo quod repraesentarent sancta, et corresponderent sanctis quae in caelo et inde in Ecclesia; hodie quoque sancta habentur, non ex eo quod sciant quid repraesentant aut quibus correspondent, sed per interpretationem sicut emblematum quae in usu; si autem scirent quid repraesentat et cui sancto correspondet corona, oleum, cornu, sceptrum, ensis, claves, [purpureus amictus, solium argenteum]

equitatio super equo albo, comestio ministrantibus optimatibus, de illis multo sanctius cogitarent; sed hoc non sciunt, et 4 quod mirum, hoc non scire volunt, in tantum sunt repraesentativa et significativa quae in talibus et quae ubivis in Verbo, in mentibus hodie deleta.

[4] Quod ‘libamen’ significet bonum veri seu bonum spirituale, constare potest a sacrificiis in quibus adhibebantur; sacrificia fiebant vel ex armento vel ex grege, et erant repraesentativa 5 cultus interni Domini, n. 922, 923, 1823, 2180, 6 2805, 2807, 2830, 3519; illis adjiciebantur minhah et libamen, ‘minhah’ quae constabat ex similagine mixta oleo, significabat bonum caeleste, seu quod idem, bonum amoris, ‘oleum’ amorem in Dominum et ‘similago’ charitatem erga proximum; ‘libamen’ autem, quod constabat ex vino, significabat bonum spirituale, seu quod idem, bonum fidei; utrumque itaque, nempe minhah et libamen, eadem quae panis et vinum in Sancta Cena.

[5] Quod illa adjicerentur holocaustis et sacrificiis, constat apud Mosen,

Facies 7 agnos duos filios anni in diem juge, agnum unum facies mane, et agnum alterum facies inter vesperas, et decima similaginis mixta oleo tuso, quadrante hinis, et libamen quadrantis hinis vini agno primo; ita quoque agno alteri, Exod. 29:38-41:

apud eundem,

Facietis in die, quo motitatis manipulum primitiarum messis, agnum integrum filium anni sui in holocaustum Jehovae, cujus minhah duae decimae similaginis mixtae oleo, ... et libamen ejus vinum, quarta hinis, Lev. 23:12,

13, 18:

apud eundem,

In die quo implentur dies naziraeatus, ... offeret munus suum Jehovae, sacrificia, ... ut et calathum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum, et libaminibus eorum, Num. 6:13-17:

apud eundem,

Super holocaustum facient minham e similagine decimam mixtam quarta hinis olei, vinum in libamen, quartam hinis: aliter super holocaustum ex ariete, et aliter ex bove, Num. 15:3, 4, 5-11 8 :

apud eundem,

Ad holocaustum jugis facies... libamen quarta hinis in agnum; in sancto liba libamen vini Jehovae, Num. 28:6, 7;

porro de minhis et libaminibus in sacrificiis varii generis, Num. 28:7, 6 ad fin. ; 29:1 ad fin.

[6] Quod ‘minhah et libamen’ illa significaverint, constare etiam potest ex eo quod amor et fides faciant omne cultus; et quod ‘panis’, qui ibi similago mixta oleo, et ‘vinum’, significent amorem et fidem, ita omne cultus, in Sancta Cena, de qua n. 1798, 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464, 3735, 3813, 4211, 4217.

[7] Cum autem recesserunt a genuino repraesentativo cultus Domini, et converterunt se ad deos alios, ac illis libaverunt libamina, tunc per ‘libamina’ significabantur illa quae opposita sunt charitati et fidei, nempe mala amoris mundi, et falsa; ut apud Esaiam,

Incaluistis in diis sub omni arbore viridi, ... etiam illis effudisti libamen, obtulisti minham 9 , 57:5, 6;

‘incalescere in diis’ pro concupiscentiis falsi; quod ‘dii’ sint falsa, n. 4402 f. , 4544; ‘sub omni arbore viridi’ pro ex fide omnium falsorum, n. 2722, 4552; ‘effundere illis libamen et offerre minham’ pro cultu illorum:

apud eundem,

Vos qui desertis Jehovam, qui obliviscimini montis sanctitatis Meae, qui disponitis Gadi 10 mensam, et impletis Menio 11 libamen, 65:11:

apud Jeremiam,

Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et mulieres depsunt massam, ad faciendum placentas reginae caelorum, et ad libandum libamina 12 diis aliis, 7:18:

[8] 13 apud eundem,

Faciendo faciemus omne verbum, quod exivit ex ore nostro, suffiendo reginae caelorum, et libando ei libamina quemadmodum fecimus nos et patres nostri, ... et principes nostri in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae, xliv

17-19; ‘regina caelorum’ pro omnibus falsis, ‘exercitus’ enim ‘caelorum’ in genuino sensu sunt vera, in opposito autem falsa, similiter rex et regina, ita ‘regina’ pro omnibus, ‘ei libare libamina’ est colere:

[9] apud eundem,

Chaldaei comburent urbem, et domos super quarum tectis suffiverunt baali, et libaverunt libamina diis aliis, xxxii

29;

‘Chaldaei’ pro illis qui in cultu in quo falsum ; ‘comburere urbem’ pro destruere et vastare illos qui in doctrinalibus falsi; ‘super domuum tectis suffire baali’ pro cultu mali, 14 libare libamina diis aliis' pro cultu falsi:

[10] apud Hoscheam,

Non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, 9:3, 4;

non habitare in terra Jehovae pro non esse in bono amoris; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale Ecclesiae fiet 15 scientificum et sensuale; ‘in Assyria immundum comedent’ pro impuris et profanis ex ratiocinatione; ‘non libabunt Jehovae vinum’ pro nullo cultu ex vero:

[11] apud Mosen,

Dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui adipem sacrificiorum comederunt, biberunt vinum libaminis eorum? surgant et juvent eos, Deut. 32:37, 38;

‘dii’ pro falsis, ut supra; ‘qui adipem sacrificiorum comederunt’ pro quod destruxerint bonum cultus, ‘biberunt vinum libaminis eorum’ pro quod verum cultus. Libamina etiam de sanguine praedicantur 16 apud Davidem,

Multiplicabunt dolores eorum, ad alium festinarunt, ne libabo libamina eorum de sanguine, et ne tollam nomina illorum super labia mea, Ps. 16:4,

et per illa significantur profanationes veri, ‘sanguis’ enim in illo sensu est violentia illata charitati, n. 374, 1005, et profanatio, n. 1003.

Poznámky pod čarou:

1. et hoc

2. hoc itaque est bonum veri, et

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts in genere.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Hebrew [ ] (asah) = ‘to make, to prepare (a sacrifice)’, 'hence ‘to offer’

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. munus

10. Hebrew [ ] (Gad) = Fortune

11. Hebrew [ ] (Meni) = Destiny

12. libamen, in the First Latin Edition

13. The Manuscript inserts et.

14. The Manuscript inserts et.

15. ad

16. memorantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.