Bible

 

Numeri 29

Studie

   

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.

8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2180

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2180. Quod ‘accepit filium bovis tenerum et bonum’ significet caeleste naturale quod rationale sibi adscivit ut perceptioni ex Divina se conjungeret, constat ex significatione ‘juvenci’ seu ‘filii bovis’ in Verbo quod sit bonum naturale, et quia agitur de Rationali Domini, dicitur ‘tener’ ex caelesti spirituali seu boni vero, ac ‘bonus’ ex ipsa caelesti seu ipso bono; in rationali genuino est affectio veri et est affectio boni, sed primarium ejus est affectio veri, ut prius n. 2072 ostensum, inde ‘tenerum’ praemittitur; at usque utrumque dicitur: ut solitum est in Verbo, propter conjugium veri et boni, de quo supra n. 2173.

[2] Quod ‘juvencus seu filius bovis’ significet caeleste naturale; seu quod idem est, bonum naturale, imprimis constare potest a sacrificiis, quae praecipua repraesentativa cultus Ecclesiae Hebraeae et postea Judaicae fuerunt; sacrificia illorum fiebant vel ex armento vel ex grege, ita ex varii generis animalibus quae munda fuerunt, ut es bovibus, juvencis, hircis, ovibus, arietibus, capris, haedis, et agnis, praeter a turturibus et pullis columbarum: omnia illa significabant interna cultus, hoc est, caelestia et spiritualia, n. 2165, 2177, et quidem illa quae de armento, caelestia naturalia, et quae de grege, caelestia rationalia; illa et haec, nempe naturalia et rationalia quia interiora magis et magis sunt ac varia, ideo tot genera ac tot species illorum animalium in sacrificiis adhibebantur; quod etiam inde constare potest quod praescriptum, ut in holocaustis, tum in sacrificiis diversi generis, ut in quotidianis, sabbatorum et festorum, in voluntariis, eucharisticis et votivis, expiatoriis reatus et peccati, tum in purificatoriis et mundatoriis ut et in inauguratoriis, quaenam animalia offerrentur et quod expresse nominata sint, tum quot illorum, in unoquovis genere sacrificii; quod nusquam factum nisi unumquodvis aliquid peculiare significavisset, ut manifeste patet ab illis locis ubi de sacrificiis agitur, ut Exod. xxix; Lev. i; iii; iv; ix; xvi; xxiii; Num. vii; viii; xv; xxix; quid autem 1 unumquodvis significavit, non hujus loci est exponere; similiter se habet apud Prophetas, ubi nominantur; ex illis constare potest quod juvenci 2 significaverint caelestia naturalia;

[3] quod non alia quam caelestia significata sint, constare potest etiam ex cherubis visis Ezechieli, et ex animalibus coram throno visis Johanni: de cherubis ita propheta, Similitudo facierum illorum, facies hominis, et facies leonis, ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, ac facies aquilae quatuor illis, Ezech. 1:10;

de quatuor animalibus coram throno, ita Johannes, Circa thronum quatuor animalia, primum animal simile leoni, alterum animal simile juvenco, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti; ... dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus, Omnipotens, Qui erat, et Qui est, et Qui venturus, Apoc. 4:7, 8;

quod per ‘cherubos’ et per ‘animalia illa’ repraesentata sint sancta unusquisque videre potest, ita quoque per boves et juvencos 3 ibi similiter quae in prophetia Mosis de Josepho, de quo ita, Veniat capiti Josephi et vertici naziraei fratrum illius: primogenito bovis ejus, honos illi, et cornua monocerotis cornua ejus, his populos feriet una, ad fines terrae, Deut. 33:16, 17;

haec nulli intelligibilia forent nisi sciatur quid in sensu interno significat bos, monoceros, cornua, et plura.

[4] Quod in genere sacrificia attinet, fuerunt quidem mandata per Mosen populo Israelitico; sed Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, nusquam aliquid novit de sacrificiis, nec in mentem eorum usquam venit ut per mactationes animalium colerent Dominum; Antiqua Ecclesia quae post diluvium, etiam ignoravit; haec quidem in repraesentativis fuit sed non in sacrificiis; verum primum instituta sunt in Ecclesia sequente qua Hebraea dicta, ac inde emanavit ad gentes, inde etiam a Abrahamum, Isacum, et Jacobum, et sic ad hujus posteros; quo gentes in cultu sacrificiorum fuerint, ostensum est n. 1343, et quo Jacobi posteri antequam egressi Aegypto, ita antequam sacrificia per Mosen super monte Sinai mandata, constare potest ex Exod. 5:3; 10:25, 27; 18:12; 24:4, 5;

[5] imprimis ex idololatrico illorum coram vitulo aureo, de quo ita apud Mosen,

Aharon aedificavit altare coram vitulo, et proclamavit Aharon, et dixit, Festum Jehovae cras; et surrexerunt mane a crastino, e obtulerunt holocausta, et adduxerunt pacifica; et sedit populus ad edendum et bibendum, et surrexerunt ad ludendum, Exod. 32:5, 6;

et hoc factum cum Moses fuit super monte Sinai, ac ita antequam mandatum ad eos pervenit de altari et sacrificiis; quod mandatum idcirco venit, quia cultus sacrificiorum apud eos, sicut apud gentiles, in idololatricum versus erat, a quo cultu non 4 removeri potuerunt quia principale sanctum in illo posuerunt, et quod ut sanctum semel implantatum est, ab infantia, magis a patribus, et sic irradicatum, hoc nisi sit contra ipsum ordinem, Dominus nusquam frangit, sed flectit illa causa fuit quod praescriptum fuerit ut ita instituerentur, sicut in libris Mosis legitur;

[6] quod sacrificia nusquam accepta fuerint Jehovae ita quod modo permissa et tolerata ob causam de qua dictum, patet manifeste apud Prophetas; de illis ita apud Jeremiam,

Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite supra sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrificii; sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, 5 7:21-23:

apud Davidem,

Jehovah, sacrificium et munus non voluisti, ... holocaustum et sacrificia peccati non petiisti, facere voluntatem Tuam, Deus mi desideravi, Ps. 40:7, 9 [KJV Ps. 40:6,8]:

apud eundem,

Non delectaris sacrificio ut dem, holocaustum non acceptas; sacrificia Dei, spiritus contritus, Ps. 51:18, 19 [KJV Ps. 51:16, 17]:

apud eundem,

Non accipiam e domo tua juvencum, e caulis tuis hircos, sacrifica Deo confessionem, Ps. 50:9, 14 6 ; 21, 22; 116:17; Deut. 23:19:

apud Hoscheam,

Misericordiam volo, et non sacrificium, et cognitionem 7 Dei prae holocaustis, 6:6:

Samuel ad Schaulem, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio bonum, oboedientia 8 prae adipe arietum, 1 Sam. 15:22:

apud Micham, In quo praeveniam Jehovam? incurvabo me Deo excelsi? num praeveniam Ipsum holocaustis, vitulis filiis anni, num complacebit Jehovah in millibus arietum, in myriadibus rivorum olei?... indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? 6:6-8.

[7] Inde nunc patet quod sacrificia non mandata sint sed permissa, tum quod in sacrificiis nihil aliud spectatum quam internum; et quod internum fuerit, non autem externam, quod placuit; quare etiam Dominus illa abrogavit; sicut etiam 9 praedictum per Danielem his verbis, In medio septimanae cessare faciet sacrIficium et oblationem, 9:27,

ubi de Adventu Domini, videantur quae de illis dicta sunt in Parte Prima, n. 922, 10 923, 1128, 1823. Quod attinet ‘filium bovis’ quem Abraham pro tribus viris fecit seu paravit, similiter se habuit ac cum illo in sacrificiis; quod similia significaverit, etiam inde constare potest quod dixerit ad Sarah ut ‘acciperet tria sata similaginis’; de similagine ad unum juvencum, ita apud Mosen,

Cum venerint in terram; cum feceris filium bovis holocaustum aut sacrificium, nuncupando votum, aut pacifica Jehovae, 11 offeres super filium bovis minham de similagine tres decimas mixtas oleo, Numeri 8, 9;

ubi similiter ‘tria’, hic tres decimae, ibi tria sata; at vero ad arietem modo duae decimae, ad agnum decima 12 , ibid. 13 15:4-6.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts boves et.

3. The Manuscript inserts per.

4. The Manuscript has nec.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. cognitiones in the First Latin Edition

8. The Manuscript has obedire.

9. The Manuscript has quoque.

10. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts una.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.